Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 35 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia. <<<     >>> CAPUT XXXVI. Responsio, quod haec quaestio futurae Collationi debeat reservari. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1215A) CAPUT XXXV. Interrogatio cur interdum ieiunantes carnalibus incentivis acrius urgeamur.

(1215C)

Germanus: Obscurissimam quaestionem et multis etiam, ut putamus incognitam, apertissime revelasti. Unde hoc quoque profectui nostro adiicias deprecamur, ut cur interdum etiam propensius ieiunantibus nobis et exhaustis atque defectis, vehementiores pugnae corporis excitentur, diligenter edisseras. (1216A) Nam plerumque etiam expergefacti e somno, cum deprehenderimus nos corporalis veneni contagium pertulisse, ita deiicimur conscientia, ut ne ad ipsam quidem orationem consurgere fiducialiter audeamus.


70w 0.36155700683594 s