Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 36 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXXV. Interrogatio cur interdum ieiunantes carnalibus incentivis acrius urgeamur. <<<    hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1216A) CAPUT XXXVI. Responsio, quod haec quaestio futurae Collationi debeat reservari.

(1216B)

Theonas: Studium quidem vestrum, quo perfectionis viam non transitorie, sed principaliter atque perfecte desideratis attingere, infatigabiliter huic disputationi nos provocat inhaerere: nec enim de exteriore castimonia et circumcisione manifesta, sed de illa quae in occulto est, diligenter inquiritis, scientes in hac visibili carnis continentia, perfectionis plenitudinem non inesse, quae haberi, vel per necessitatem, vel per hypocrisim etiam ab infidelibus potest: sed illam cordis voluntariam et invisibilem puritatem quam beatus Apostolus ita praedicat: Non enim qui in manifesto Iudaeus, neque quae in manifesto in carne est circumcisio, sed qui in occulto Iudaeus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II) , qui solus scil. cordium secreta rimatur: tamen quia satisfieri desiderio vestro ad plenum non potest, breve enim quod superest spatium noctis, ad indagandam hanc obscurissimam non sufficit quaestionem, congruum reor ut interim differatur. (1216C) Sensim enim haec et corde ab omni cogitationum strepitu penitus absoluto, ut a nobis proferri, ita vestris debent mentibus intimari; quae sicut propter conscientiae purificationem oportet inquiri, ita nisi ab eo qui donum integritatis expertus est, tradi assignarique non possunt. Non enim quaeritur quid inanium argumenta verborum, sed quid interna conscientiae fides et maior vis veritatis inculcet. Et idcirco de emundationis huius scientia atque doctrina, nec proferri aliquid nisi ab experto, nec trans fundi quidquam potest, nisi in cupidissimum valdeque sollicitum virtutis ipsius amatorem, qui non eam vacuis nudisque sermonibus suscitando, sed totis animi viribus annitendo optet attingere: scilicet non studio loquacitatis infructuosae, sed desiderio puritatis internae.


259w 2.0528922080994 s