Isaac_de_Stella_cps2, Sermones, 37 
Isaac de Stella, Sermones, SERMO XXXVI. IN EODEM FESTO IV. <<<     >>> SERMO XXXVIII. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE Ihide dictionary links

(PL 194 1812D) SERMO XXXVII. IN EODEM FESTO V.

Non est bonum sumere panem filiorum, et dare canibus (Matth. XV) . Hodie, dilectissimi, adiuvante nos Deo probi fuimus. Horae enim adhuc aliquid superest, et ecce iam diurni laboris pensum plene solvimus. (1813A) Unde ad id quod hesterno sermone minus persolvimus, accingier nunc operae pretium est. Sicut igitur cursim tetigimus, in sacro eloquio aliter secundum praedestinationis veritatem, et aliter secundum vitae qualitatem filii dicuntur. Aliter quoque super filios hominum saepe iudicium est divinum secundum ipsius consilii propositum, aliter secundum operationis humanae meritum. Nam secundum opus iustitiae, aut iustitiam operis, de malo fit bonus, et de bono malus; de filio canis, et de cane filius. Hebraei enim propter legislationem et testamentum, ac promissa Dei ad illos, communia quoque sacramenta et obedientiam mandatorum, olim filii appellati sunt: e contrario sine his universi gentiles canes. (1813B) At, ubi ex eis filii a praedestinatione alieni, mentiti Deo in vetustatem reversi sunt, et claudicaverunt a semitis patrum suorum, qui proposito filii erant, sicut ablatum est ab eis regnum Dei ac translatum ad gentes, ita et nomen. Unde consequenter psallitur: Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine (Psal. XVII) . Sicut ergo qui prius canes, nunc filii; sic qui ante filii, postmodum canes appellati sunt. (1813C) Circumdederunt me, inquit, canes multi, etc. (Psal. XXI) . Nec solum canes, sed etiam serpentes sicut scriptum est: Acuerunt linguas suas, sicut serpentes (Psal. CXXXIX) . Quinimo ad cumulum ignominiae dicti aliquando filii Dei, audiunt a vero, naturali, et unico filio Dei, qui utique Patrem singulariter novit, et fratres suos ex nomine cunctos, Vos ex patre diabolo estis (Ioan. VIII) . Quoniam tamen tempus est omni rei sub sole, et ab illo quasi puncto, ubi omnia simul sunt, legitimo tractu ordinis linea universitatis educitur, ut non simul ac confuse, sed suo singula ordine fluant, non est bonum etiam, id quod fiendum est, fieri, nisi quando et quomodo oporteat fieri. Unde Moyses de Amorrhaeis, culpis suis exigentibus expellendis, sed necdum ad debitam plenitudinem perventis, ait: Nondum completa sunt peccata Amorrhaeorum (Gen. XV) . Ideo quidem nondum poterant expelli, ut introducerentur filii Israel. Sed nec in Aegypto exspectare debebant Hebraei, cum Aegyptiorum peccata iam matura essent ad ultionem. Unde in deserto annis quadraginta vagati sunt. (1813D) Simile huic et illud est quod de quibusdam ait Apostolus: Ut compleant peccata sua semper (I Thess. II) . Et illud: Qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII) ; ac e contrario: Qui iustus est, iustificetur adhuc (ibid.) .

Nihil ergo temere, nihil casu, nihil confuse, nihil sine ratione, nihil sine causa, quantum ad superni Rectoris moderamen attingit, in rerum omnium varietate contingit. Tollendus quidem erat panis a generatione perversa, ac infidelibus filiis, et donandus canibus, qui circuirent civitatem; sed nondum erat bonum, quia nondum erat faciendum. (1814A) Nondum occisores prophetarum Dominum prophetarum occiderant, nondum sibi caput praemortua membra absciderant, quatenus ab eis vita et sensus prorsus aufugeret, nondum ab eis Spiritus aufugiens centurionem repleverat, ut palam exclamaret: vere Filius Dei erat iste homo (Matth. XXVII) . Nondum igitur tempus erat, ut audirent: Vobis oportebat primum praedicari regnum Dei, sed quoniam indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII) . Antea quidem minae, abhinc effectus. Ideo non fuit antea bonum, quia postea suo tempore fuit bonum, sumere videlicet panem filiorum et dare canibus. Hoc fortasse per Spiritum intus illustrata mulier novit, videlicet quod per Christum, cui loquebatur, Iudaeorum filiatio ad gentes foret transferenda. Unde fidei devotione ac desiderio rei impatiens instat, et sacramentum ante tempus revelat, dicens: Etiam, Domine; nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum. (1814B) Hinc est, quod audit: O mulier, magna est fides tua; quae desiderio fermentata, angustum pectus superexcrescens, intra secreti sui claustra se minime cohibet. Hinc Isaias femineum pectus virili continentia vincens, clamat: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isai. XXIV) . Et utique iuxta historiae fidem legitima utitur parabola dicens: Nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum. Christus enim, dum Scripturarum panem filiis, docendo, ac sanitates operando fregit; etiam ante passionem nonnullae beneficiorum micae ad canes defluxerunt; et, ne longe petamus exemplum, ad hanc ipsam, quam in labio linguae versamus, Chananaeam, eiusque filiam. (1814C) Ipsi enim dicitur, Fiat, sicut petisti, quia magna est videlicet fides tua, qua petisti. Qui enim potest omnia credere, potest omnia impetrare: Omnia enim possibilia sunt credenti (Marc. X) . Ideo saepius non impetramus, quia in postulatione haesitamus. Fidei etenim satis magnae nihil est nimis magnum. Comparata quippe grano sinapis etiam montes transfert. Fides tamen, quod in praesenti occurrit, quatuor modis dicitur magna, scilicet scientia, aut fiducia, aut devotione, aut constantia. Prima est, quae illuminata facie mentis magna est, ac potens reddere rationem omni poscenti de ea quae in nobis est spe, et ad destruendam omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Christi. (1814D)

Haec in B. Paulo apostolo excellentissime claruit, de qua etiam sic loquitur: Si habuero omnem scientiam, et noverim mysteria omnia, etc. (I Cor. XIII) . Secunda potens est magna, non tantum in sermone et scientia, sed etiam in virtute, secundum quam signa ac prodigia facile fiunt. De hac etiam idem Apostolus sic ait: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam (ibid.) . De hac etiam alibi: Alii datur fides in eodem spiritu (I Cor. XII) . Et Iacobus: Nihil, inquit, haesitans in fide (Iac. I) . Tertia magna est et potens, ad compunctionem et lacrymas, ad totius mundi huius fastidium, et desiderium faciei Dei. Secundum hanc suspirans Propheta ait: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei! (1815A) Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI) . Et alibi: Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI) . Ista est, quae in silentio monachorum suavi susurro ore ad os loquitur ad Dominum, tanquam vir ad proximum suum. Unde os eorum sanctum est, et labia munda, propter sermonem Domini, quem frequentant. Propter cuius munditiae desiderium elongantes se de medio populorum immunda labia habentium, fugerunt omnia mundi huius oblectamenta, ac mundi manent in solitudine. Quarta potest et magna tam saevientem quam blandientem fortiter et constanter vincere mundum. De hac beatus Ioannes ait: Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra (I Ioan. V) . Prima vincit mundum ratiocinando, secunda mira faciendo, tertia fugiendo, quarta debellando. (1815B) Verumtamen, iuxta quam speciem mulieris huius fides dicta sit magna, ipse novit, qui quod foris laudavit, intus formavit. Nos autem credimus, propter quod ipse locutus est, qui nec falli, nec fallere potest. Caeterum, si ad altiora libet sursum revocare sermonem, ut intelligantur filii sancti angeli, spiritusque iustorum, qui ad mensam Verbi Dei admissi, in voce exsultationis et confessionis epulantur in conspectu Dei, et delectantur in laetitia, ebrii iam ab ubertate domus ipsius, ante cuius fores nos adhuc mendicantes ac exspectantes excubamus: ego simpliciter quid inde nonnunquam mihi mecum ab altiore speculatione, imaginariae devotioni dimissus effigiari soleam, vulgari sermone breviter narro. (1815C) Esto igitur Dominus meus Iesus Christus, tanquam paterfamilias in domo sua ianuis clausis, cum amicis et pueris suis epulatur, et exsultat in opulentia ac securitate, sicut dicitur: Noli mihi molestus esse: ecce ego et pueri mei mecum sunt in cubili (Luc. XI) .

Nos autem qui adhuc peregrinamur a Domino, utpote ad convivantium divitum fores, ut assolet, turba pauper ac vilis, infirma et famelica passim excubamus, clamamus nominatim Dominum et Dominam, et si quos convivantium novimus, appellamus; frigus ac famem quae patimur, ut ad pietatem flectamus, commemoramus; singulas quoque incommoditates, prout differenter patimur, caecitatis videlicet, claudicationis, ariditatis, contractionis, paralysis, aut leprae aut aliarum mille, minime reticemus; invicem quoque nosipsos, ut fortius clamemus, monemus; impatientia saepe victi, surditatis eos, qui intus sunt, arguimus, dum sibi indulgentius est, aliorum eos securos accusamus; pauperum egestates aut non curantes, aut ignorantes, inexpertos, aut immemores, criminamur. Quid multa? Patientium impatientiam, qui pacem intus habent, multa patientia patiuntur, donec tempus et hora legitima venerit, ut erogentur reliquiae, aut intromittantur ad plenam refectionem nonnulli. (1816A) Sic quibusdam divitibus facere quotidie moris est, nisi forte alicuius nimium improbi protervia taedio affectus, et non eo quod amicus eius sit, paterfamilias selectim ei quidpiam transmiserit; sicut scriptum est: Surget, et dabit ei quotquot habet necessarios (Luc. XI) . Sed neque hoc sileo, quia dum foris mendicantes ac excubantes praestolantur pauperes, saepe nonnulli, ut mollius, aut honoratius, aut calidius sedeant, ab aditu se elongant; imo quandoque pro vilibus stramentis, aut quibusque quisquiliis, sive paleis, aut huiusmodi, quod nudis pedibus supponant, dire dureque contendunt, et percutiunt pugno impie, ita ut ad aures patrisfamilias ac simul accumbentium clamor ascendat, et bilem moveat, cum mendicantibus aut verecundiam, aut fortasse contemptum afferat. (1816B) Quid aliud est, rogo, religiosorum, maxime monachorum hodie contentio, aemulatio, et provocatio, pro terris, pro nemoribus, pro pascuis, pro pecudibus: quibus nec terrae hominibus, nec homines terris, nec pascua pecudibus, nec pascuis pecora sufficere possunt? Utique in auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum. Nam quod in oculis hominum viluerit religionis nomen et opinio propter haec, qui nescit, nihil scit.

Praeterea timendum est, ne, cum venerit Dominus, ut aliis interim aliquid eroget, alios vero semel introducat, isti ad contentiones ac iudicia sua longe absint, aut post contentiones ac iudicia periculosius adsint, ad ultionem potius quam ad refectionem apparentes. Nam quod dicunt se in huiusmodi causam Dei agere, et pro amore Dei contra omne consilium Dei fratrem pro festuca infestare, sic est frivolum, sicut a perfectionis professione alienum. (1816C) Pro se enim litigant, et suas causas, etsi nesciant, agunt. Nam quod omnium est, Dei est. Nonne Dei erit frater, et Ecclesiae ipsius, si illi dimittis, qui religiosus est, ut tu, quemadmodum si illi extorseris id pro quo cum eo contendis? Tantine est apud Deum uni Ecclesiae vel monasterio auferre quod alteri conferas, ut eius debeat tua talis causa dici? Quare non etiam Dei causa est, quam ille defendit, ne hac perdat Deus, quod lucrabitur illac, cum Deus utrobique possideat, cuius est orbis, et plenitudo eius; nec possit hinc lucrari quod inde non perdat? Nonne manifestum est quod pro se homines litigant, ut paleas propriis pedibus aut conservent, aut acquirant? (1816D) Ubi praecepit Deus litem et contentionem: aut ubi consuluit, aut edocuit, aut indulsit? Sed permisit, inquiunt. Utique adulterium, homicidium et caetera mala bonus bene permisit, sed malus male fecit. Sed ad supradicta revertamur, unusquisque enim onus suum portabit, et pro se reddet rationem Deo. Sicut ergo cum erogaverit, aut intromiserit pro arbitrio suo, qui nulli debuit, ac gratis tribuit, quibus voluit paterfamilias, qui minus accepit, magis murmurat: ita et in nobis, dum minus fratre suo quisque se humiliter putat habere gratiae, quasi pie contra patremfamilias, sicut illi evangelici vinitores (Matth. XX) , murmurat, aemulatur absque invidia charismata maiora ac meliora, bono zelo zelans alterius fratris, aut in humilitate, aut in obedientia, aut in charitate, aut in oratione conversationem. (1817A) Qui autem in novissimis omnino nihil consequentur, more eorum, qui hodie trutanni appellantur, et hac consuetudine optime dignoscuntur, blasphemantes abibunt, sicque aeterni delicti rei, iustas in aeternum poenas dabunt. Si quis vero subtilior, ac caeteris magis improbus et anxius (talis enim omnia vincit), per cancellos aut rimulam aliquam se iungere poterit, is sub mensa dominorum suorum defluentes micas praelibare habilis erit, ligurire quoque ac lambere nonnulla, quibus sicut adipe et pinguedine repleatur anima eius. Cum tamen talis penes nos magnitudine et dignitate rarus, aut forte singularis iure habeatur, ibi tamen non homini, non saltem cani, aut catulo, sed catello comparatur. Qui enim minimus est in regno coelorum, maior est illo. (1817B) Hinc David domus illius non solum familiaris, sed et thalami paranymphus, se non solum canem, sed et pulicem cum timore nominat (I Reg. XXIV et XXVI) . Sed neque talis propter improbitatem tantum, aut humilitatem, catello comparatur; verum etiam propter irrationabilitatem, pusillanimitatem ac mutabilitatem. Brutum quippe, ac mutum, et irrationabilem, ac vilem, parvulumque se agnoscit, quantumvis inter mortales aut sapiat, aut valeat, quisquis ad veram sapientiam, et dignitatem ac magnitudinem ingredi potis fuit. (1817C) Ille veraciter quam sint infirma fortia nostra cognoscit, qui supra se ad divina irrepere potuit, qui tamen adhuc de terrena fatuitate insipidum palatum gerens, nec plene gustare potest, quae ibi dulcia sunt, sicut nec propter oculorum lippitudinem intueri, quae lucida: quae tamen audierit, aut senserit, sibi redditus eloqui minime valebit. Ineffabilia etenim sunt talia, et quae non licet homini loqui. Sibi autem redditus, homo adhuc est, qui ad talia raptus interim plus homine est. (1817D) Hinc magnus ille fidei pater, et obedientiae exemplar Abraham, post visionem coelestium, cinerem se ac pulverem nominat (Gen. XVIII) . Hinc Moyses post visionem rubi elinguem se et impeditioris linguae agnoscit (Exod. III) . Daniel quoque aegrotat, ac diu languet (Daniel. X) . Ezechiel in faciem cadit, et erectore opus habet, ut super pedes stare possit (Ezech. II) ; Ioannes apostolus ac evangelista timet, et magnus ille theologus quasi mortuus ad pedes Iesu, quem plurimum diligit, cadit (Apoc. I); Petrus et Iacobus, ac idem Ioannes, ad vocem de nube ruunt in terram, ac velut ebrii aut amentes, quid loquantur, ignorant (Matth. XVII) . Nos itaque, qui ab hac subtilitate et improbitate, sapientissima irrationabilitate, fortissimo languore, sublimique casu, longe adhuc sumus, cum pace et patientia, communique conversatione, praestolemur communem eleemosynam: clamantes ad Dominum, ac sanctos eius, ut nos aliquando introducant, nec interim ieiunos a gratia dimittant Domini Iesu.


Isaac de Stella, Sermones, SERMO XXXVI. IN EODEM FESTO IV. <<<     >>> SERMO XXXVIII. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE I
2144w 2.549674987793 s