Isaac_de_Stella_cps2, Sermones, 38HOME > 'mutum' in 'Isaac_de_Stella, Sermones, 38'
Isaac de Stella, Sermones, SERMO XXXVII. IN EODEM FESTO V. <<<     >>> SERMO XXXIX. IN EODEM FESTO II.hide dictionary links

(PL 194 1817D) SERMO XXXVIII. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE I

(1818A)

Erat Iesus eiiciens daemonium, et illud erat mutum (Luc. XI) . Facile erat, dilectissimi a Domino Iesu Christo daemonium eiici, sine cuius permissione ac licentia non poterat in quemquam ingredi. Nihil enim est in omni multiplicitate naturae, quod non per eum Pater, sicut creavit, sic et regat. Quando ergo quare, et quomodo voluit, ingredi permisit: quando et quomodo voluit eiecit. Qui ergo ibi corporali praesentia erat eiiciens daemonium, is antea, ac postea, hodieque, sicubi fit, divina potentia per quos vult, aut angelos aut homines, eosdemque aut bonos aut malos, quomodo vult seu oratione, seu adiuratione, seu incantatione, seu herbis ac lapidibus, aut aliis aliisque modis daemones eiicit. (1818B) Eius nimirum est omnis potestas in coelo et in terra, quam secundum divinitatem a Patre semper habuit, secundum humanitatem aliquando accepit: Data est mihi, ait, omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII) . Haec autem ut ubique ac semper veraciter crederetur, loco quodam et semel manifeste edocuit. Discipulis suis dederat potestatem super omnia daemonia, et tamen attulit ad illos quidam filium suum daemoniacum, quem curare, absente Iesu, non poterant. Quomodo ergo potestatem super omnia daemonia habebant, si super illum non habebant, aut si habebant, quare non eiiciebant? (1818C) Hoc nimirum quod praediximus, corporalis eius hic absentia figurabat, ac discipulorum impotentia: quod absque divinae eius potentiae praesentia, et cooperationis gratia nusquam aliquod eiici poterat. Unde, illis quaerentibus quare non possent illud eiicere, respondit: Propter incredulitatem vestram (Matth. XVII) : Hoc enim aut nondum sciebant, aut sicut oportet non credebant. Hinc est etiam quod alibi, quasi nonnihil sibi arrogantes ad se revocat, dicens: Nolite in hoc gloriari, quod spiritus vobis suiiciuntur, etc. Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X) . Haec ideo praemisimus, ne quis sibi arrogare audeat quidpiam, aut in eo quod accepit stulte gloriari. Deus est enim, qui operatur omnia in omnibus, misericorditer eiiciens mala et inferens bona, iuste aliquando auferens bona ac inferens mala. Erat ergo Iesus, et usque hodie est eiiciens daemonium. (1818D) Roget, dilectissimi, pro se quisque benignum Iesum, et hoc assidue, ut suum a se penitus eiiciat, aut interim reprimat daemonium. Nam, cum omnia nobis infesta sint daemonia, et de damno nostro laetentur, cum id aut egerint aut actum rescierint, et plurima circa plurimos tanquam vaga et accidentalia, ut decipiant, saepe opera ingerant: unumquemque tamen familiarem habere daemonem, qui circa eum apprime curiosus sit, qui eum ubique in omnibus observet, quem ignorare monachum omnino non oportet, Scriptura non tacet. Ego enim meum optime scire me, et cognoscere arbitror. Nihil mihi notius, quia nihil mihi noxius. Nihil familiarius, quia nihil frequentius. Quae et cuiusmodi tentatio me saepius et acrius urgeat, haud ignoro. (1819A) In qua etiam parte facilius laboro scio. Unde et exclamare me oportet, virum videntem infirmitatem meam, et agnoscentem hostem meum: Domine Iesu, qui solus potens es, eripe inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum (Psal. XXXIV) . Eripe pauperem, et egenum de manu peccatoris libera. Eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui.

Cum enim, dilectissimi, haec et his similia psallo, utique secreto contra illum psalmum dirigo: Et illud, inquit, erat mutum. (1819B) Meum mihi loquacissimum est: et de mundi huius gloria, decore, ac deliciis, longissimas ac mendosissimas fabulas texit, de illis et illis mille suspiciones susurrat, mira promittit, mira minatur; multa me posse quae non possum, multa non posse quae possum, millies mentitur; mira de me bona et mala dici dicit; nunc de scientia mea, nunc de religione, nunc de moribus, nunc de genere, nunc de gratia, nunc de eloquentia, nunc de elegantia, multa mecum concionatur. Quid multa? Ita sibi saepe aures meas avellit et occupat, ut nec legere, vel audire legentem, mihi vacuum sit. Unde et mihi loquens, penitus mutum efficit, stupidum reddit ac surdum. (1819C) Et hinc forsan mutus dicitur spiritus malignus, qui non cessat mala loqui, quia quos invadit, mutos efficit a laude Dei, ac propriis officiis linguae rationalis: Si quis loquitur, ait apostolus Petrus, quasi sermones Dei (II Petr. IV) . Hoc igitur officium rationalis linguae agnosco. Nam loqui verba vana, vel mendacii, verba contentionis, aut perditionis, verba detractionis aut iactantiae, cupiditatis et luxuriae, aut etiam quamlibet scurrilitatem, quae ad rem non pertinet: in quibus universis lingua foris clamans et garrula in auribus hominum, aut intus daemonis sui familiari colloquio, muta tamen est Deo, sicut scriptum est: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die (Psal. XXXI) . Tribus igitur modis loquitur lingua sermones Dei: dum Deum laudat, et se coram ipso accusat, ac proximum aedificat. (1819D) Qui autem ab his tacet, mutus est, quantumlibet clamet: O Domine Iesu, eiice daemonium meum, et aperi labia mea ad humilem peccatorum meorum confessionem, ut os meum digne annuntiet laudem tuam, alioqui non erit decora laus in ore peccatoris: Confessionem, inquit, et decorem induisti (Psal. CIII) . Confessio enim decorat, decor laudat. Quod si peccator, id est celans peccata, improbus laudare praesumo, statim dicit mihi Deus: Quare tu, id est talis enarras iustitias meas, qui taces iniustitias tuas et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. LI) , non confessione mundatum?

Ore autem confessio fit ad salutem? (Rom. X.) Confessio igitur mundat os, et contritio cor. Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos retrorsum (Psal. XLIX) . In sermonibus Dei praecedit peccatorum confessio; sine qua nec decora est, quae sequi debet laudatio, nec idonea proximi aedificatio. (1820A) Qui enim Deum ordinate laudare desiderat, primo ei de apertione oris ad laudem gratias agit. Confessio enim os aperit, sicut obstinatio claudit. Qui vero proximum erudire cupit, nonne eum ad poenitentiam et confessionem prius instruit? Sic enim praedicationes suas inchoarunt Sapientia, et Sapientiae praeco, dicentes: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum Dei. Et omnis populus, inquit, exibat ad Ioannem, et baptizabantur ab ipso, confitentes peccata sua (Matth. III) . Apostoli quoque Petri tale invenitur fuisse consilium: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum (Act. II) . Iacobi autem edictum est: Confitemini alterutrum peccata vestra (Iac. V) .

Hic ergo, quem diximus, ordo est sermonum Dei. (1820B) Quod si abscondens tanquam aurum peccata tua, et putrescendo generent in te vulnera, et praevaricans ordinem sermonum Dei, ad eius laudes prorumpis, audis, ut dictum est: Quare enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum purum per os tuum impurum? (Psal. LI.) Si vero ad docendum proximum, arguit te Apostolus, dicens: Qui alios doces, teipsum non doces: qui praedicas, confitendum, non confiteris, qui praedicas, non furandum confessionem, furaris? (Rom. II.) Proinde, frater, aut ab omnibus bonis tace, sicut daemonibus iussit Iesus, ut tacerent ab eius laude et praedicatione; aut omnia mala confitere, ut digne admittaris ad laudem et praedicationem. Os tuum abundavit malitia, abundet iustitia. (1820C) Principium vero iustitiae peccatoris, confessio peccati, sicut scriptum est: Iustus imprimis accusator est sui (Prov. XVIII): secundo laudator Dei, tertio doctor proximi. Prima itaque pars iustitiae est confessio. Et lingua tua concinnabat dolos (Psal. XLIX) . Eos igitur fateatur sine dolo, si vult exire de peccato, sicut scriptum est: Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus (Psal. XXXI) . Si tu tibi imputes, non imputat tibi Deus. Si accusas et retegis, remittit ipse ac tegit. Beati vero, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI) . Sedens adversus fratrem tuum loquebaris (Psal. XLIX) . Sede ante patrem tuum, adversus teipsum confitere. (1820D) Adversus filium matris tuae, Ecclesiae, ponebas scandalum (ibid.): adversus filium matris tuae carnalis, id est teipsum, pone scandalum, verecundiam ac iudicium, quia haec fratri tuo fecisti. Alioqui qui modo tacet et auscultat, exspectans, ut dicas prius, et iustificeris, ac praeoccupes faciem eius in confessione, arguet te in extremis, ac dicet: Existimasti inique quod ero tui similis (ibid.) ; tacuisti, tacui. Sed nunquid semper tacebo? Nequaquam ero tibi similis, neque si tacueris, neque si dixeris. Nam si tacueris, non tacebo; si dixeris, non dicam; si operueris, denudabo; si nudaveris, operiam; si accusaveris, excusabo; si excusaveris, accusabo. Non ergo ero tibi similis, quia, si liberaveris, condemnabo, si condemnaveris, liberabo. (1821A)

Haec est, dilectissimi, in confessionis humilitate utilitas, ut Iudicem habeat excusatorem, ultorem habeat indultorem. Quae agnoscens callida fraudulentia, cum per delectationem peccati in consensum animi semel irrepserit, statim super se ostium oris claudere tentat; et ne per confessionem aliquando extrahi valeat, cupiditatis, timoris ac pudoris vinculo linguam ligat. Haec enim tria sunt, quae confessionem impediunt. Sed, tu Domine Iesu, qui aperis, et nemo claudit, qui in hoc apparuisti, ut solvas opera diaboli, eiice a me servo tuo omnem delectationem peccati, ut corde contrito poeniteam; meliori cupiditate, fortiori timore, prudentiori pudore solve mihi vinculum linguae, ut confitendo loquar olim mutus, sic ut admirentur turbae, non solum hominum, sed et angelorum ac etiam daemonum. (1821B) Spectaculum enim facti sumus mundo huic, angelis, et hominibus, bonis ac malis (I Cor. IV) . Fac ergo eos admirari super sermone servi tui, non solum oris, sed operis: nam etiam opera verba sunt. Loquatur, obsecro, humilitatem servi tui, sublimitatem tui, utilitatem proximi: et haec omnia ore, corde, opere. Non erubescat confiteri uni in aure, ne confutetur coram multis in facie. Ne timeat quasi perditus perdere, quod non potest non perdi; ne perdat, quod in aeternum potest custodiri. Non vereatur quasi vilis, decidere a spe, quae saepe fallit, ne vere decidat a re, quae semper reficit. (1821C) Nec tam stulti sunt, aut mali, quos praefecisti nobis, Domine, sapiens et bone, ut aut nesciant, aut negligant compati infirmitatibus nostris. Sed, dum a stulto et muto opprimimur, stulte nimirum ac male de prudentibus et bonis suspicamur. Ideo eiice a nobis spiritum hunc pessimum ac mutum, tu Domine, qui es Patris Verbum, ut per virtutis ac veritatis verbum recipiamus laudis et confessionis verbum: qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'mutum' in 'Isaac_de_Stella, Sermones, 38'
Isaac de Stella, Sermones, SERMO XXXVII. IN EODEM FESTO V. <<<     >>> SERMO XXXIX. IN EODEM FESTO II.
1578w 14.293802022934 s