Isaac_de_Stella_cps2, Sermones, 39 
Isaac de Stella, Sermones, SERMO XXXVIII. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE I <<<     >>> SERMO XL. IN DIE PASCHAE.hide dictionary links

(PL 194 1821C) SERMO XXXIX. IN EODEM FESTO II.

In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia (Luc. XI) . Sicut videtis, charissimi, urget nos malitia diei, ut non possimus pro more sermonem extendere. (1821D) Sufficit, ait Salvator, diei malitia sua (Matth. VI) . Sed his temporibus periculosis non sufficit dies malitiae suae; dies enim mali sunt. Habent ergo, dilectissimi proprium hoc pessimi mores, et afflati invidia, ut alterius laudem, dum possint, dissimulent, dum autem evidentia superati, non possunt, aut minuant, aut pervertant. Hinc est quod exsultante turba, prae devotione, et admirante de operibus Christi, Scribae ac Pharisaei semper aut dissimulant quod verum sciunt, aut minuunt quod magnum, aut pervertunt quod bonum. (1822A) Quodam enim loco dissimulantes, dicunt multorum ac mirabilium signorum effectori: Quod tu signum facis, ut credamus tibi? (Ioan. VI.) Hic autem quod impudenter negare nequeant, maligne decerpunt, quaerentes signum de coelo ac si istud terrenum ac vile sit; et pervertunt, dicentes: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia. Haec est illa, dilectissimi, in spiritum blasphemia, quae quos semel occupat, aeterni reatus vinculo ligat. Non quod negetur poenitenti, si dignos poenitentiae fructus fecerit, omnia dimitti; sed quod deprimente tantae malignitatis mole, nullatenus ad condignam poenitentiam respirare valeat, cui indulgentia fieri debeat. (1822B) Alto enim iustoque Dei iudicio, qui manifeste intelligens gratiam Dei, et operationem Spiritus sancti in fratre suo, cum negare non possit, stimulatus invidia pervertere et calumniari non veretur, et ascribere impudenter maligno spiritui quod veraciter novit esse Spiritus sancti; ita ab ipso spiritu gratiae, cui contumeliam facit deseritur, ut obscurante eum et excaecante propria malitia, nunquam poenitere velit, ut veniam consequi possit. Quid enim gravius, quam ut ob invidiam fratris, quem praecipitur ut seipsum diligere, quis bonitatem Dei, quam supra se debet amare, blasphemare praesumat, et maiestati contumeliam facere, dum homini cupit derogare? Omni igitur custodia, fratres mei, corda nostra custodiamus ab hac malitiae peste, id est odio felicitatis alienae, quam si diligimus, diligendo et nostram facimus. Haec est illa viperea mater, quae mortem peperit mundo. (1822C) Invidia enim diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II) . Ipse nimirum, sicut primus superbus, sic et primus invidus: qui sicut de seipso genuit arrogantiam, sic simul cum ipsa et de ipsa genuit invidentiam. Haud enim fuit arrogans et postea invidus, sed omnino simul, quia arrogans invidus, arrogans autem nemo non invidus. Invidum ergo arrogantem esse necesse est, alterum consequens, alterum necessarium, utrumque verum. Arrogantia vero appetitus est propriae gloriae, invidia odium alienae. Est praeterea alia, quae dici potest animalis, et terrena arrogantia, cupido scilicet rerum temporalium, quae sui generis sibi parit filiam, id est invidiam carnalem, aut saecularem; nam qualis mater, talis et filia: praedictae autem parens et proles, spirituales sunt nequitiae in coelestibus.

Itaque, dilectissimi, qui omni cupit carere invidia, omni se privet arrogantia. (1822D) Nihil enim est in omni vitiorum generatione prava atque perversa, quod sic adversetur charitati Dei et proximi, quemadmodum utriusque generis arrogantia et invidentia. Unde sicut haec summum virtutum, sic et illae profundum vitiorum. Verumtamen, sicut scriptum est, sapientia semper vincit malitiam (Sap. VII) . Sed, sicut charitas patiendo, charitas enim patiens est, et omnia suffert; sic sapientia ratiocinando: nam et ipsa Verbum est. (1823A) Sed, quoniam Dominus Iesus utrumque substantialiter, id est charitas ac sapientia est, calumniam patienter audit, et calumniam sapienter concludit, iuxta prolatam olim de ipso prophetiam: Salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem (Psal. LXXI) . A daemone quippe pauperem oppressum salvavit, et calumniantem Pharisaeum acutissime confutavit, dicens: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Ac si diceret: Ego propter hoc veni, ut destruam ab hominibus regnum diaboli, et aedificem in hominibus regnum Dei. Si autem ut ab hominibus Satanas Satanam eiiciat, effeci, procul dubio propositum obtinui. Divisus enim in semetipso est adversarius, divisionem autem sequetur desolatio: unde eius regnum in se divisum necessario desolabitur, desolatum vero dissipabitur, ac ruet. Sicut enim concordia et consilio minima crescunt, sic discordia ac desolatione maxima deteruntur. (1823B) Ideo ait: Veniens in mundum, inter daemones ipsos, inter carnem et spiritum, daemones quoque ac homines, et ex ipsis hominibus inter filios tenebrarum ac filios lucis, non misi pacem, sed gladium (Matth. X) . Et Paulus Pharisaeos et Sadducaeos contra se perniciter unitos sapienter a seipsis divisit: ut quorum concordia facile perire poterat, divisione evaderet. Caput ergo victoriae est, adversum se conspiratorum separare concordiam; ac discordiam immittere hostibus, summa prudentia. Caeterum mentitam esse malitiam, probat dicens:

Si in Beelzebub eiicio daemonia, filii vestri, scilicet apostoli ex Iudaeis, in quo eiiciunt? Si ego principem habeo: ipsi quem habent, qui similiter daemonia eiiciunt? Non enim sicut plura in homine uno possunt esse daemonia, ita et unum in pluribus. Ideo ipsi iudices vestri erunt veraces, qui de semetipsis nunc sciunt, vos accusatores esse mendaces. (1823C) Itaque, si Satanas Satanam eiicit, non potest stare regnum eius; sed oportet illud cedere regno Dei, quod praedico. Sin autem non in Beelzebub, sed in digito Dei eiicio daemonia, tunc omnino pervenit in vos regnum Dei. Ante me quidem stare non poterit, quod divisum est, regnum diaboli, sicut ante me ac meos nec ipsi diaboli. Igitur, sive sicut mentimini, sive sicut verum est, eiicio daemonia, victus est utique Satanas, vincenturque qui de eius sunt regno, et qui contra me cum illo ab unitate ac veritate dispergunt; vincent autem, qui mecum sunt, et mecum ad unitatem ac charitatem colligunt. Siquidem regnum diaboli cupiditas est, quae destruetur: at regnum Dei charitas, quae nunquam cadit. (1823D) Si ergo adeo fortis sum, ut principer etiam principi daemoniorum, ita ut ad meum imperium in suos saeviat, et proprium regnum, ac domesticam familiam dissipet; vos qui estis, qui resistere praesumitis? Quod autem eum vicerit, ac in eum potestatem habeat, sic probat: Cum fortis armatus, etc. Ac si diceret: Si princeps ille ob peccati infirmitatem in homines in peccato natos fortis antea, in pace ac subiectione quieta suos possedit, ego autem absque omni peccato conceptus, natus, conversatus, ac per hoc daemone et homine fortior, superveniens, oppressorem alligavi, ac ditioni meae subiugavi, oppressum liberavi; nec solum diripui, sed sicut dicitis, ut meo praecepto ipse eiiciat, effeci: quare vos daemoniis obstinatiores resistere conamini? (1824A) Videtis, dilectissimi, sapientes in astutia sua comprehendi, a sapientia malitiam manifeste vinci; et quoquo se vertat perversitas, assertionibus veritatis includi. (1824B) Nos vero benignum Iesum humili supplicatione postulemus, ut dignetur a nobis omne genus daemoniorum eiicere, linguam ab omni impedimento confessionis solvere, voluntatem quoque et affectionem ab omni mundi huius concupiscentia, rationem ab omni ignorantia, libertatem ab omni difficultate, ut velimus, sciamus, ac valeamus cum illo semper hic esse, et cum illo colligere, donec ab ipso ad ipsum tandem colligamur, atque ad Patres nostros; quorum Regulas ac Instituta sequentes, profecto ab eis filii agnoscemur, ac colligemur ad communem omnium Patrem Deum, qui cognoscetur tunc a minimo usque ad maximum, revelante eum universis Unigenito suo: qui cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.


Isaac de Stella, Sermones, SERMO XXXVIII. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE I <<<     >>> SERMO XL. IN DIE PASCHAE.
1108w 2.0129420757294 s