Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 1 
>>> Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT II. De philosophia, et quam inanis fuerit eius in exponenda veritate occupatio. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


CAPUT PRIMUM. Veritatis collatio cum eloquentia; cur eam non sunt assecuti philosophi: de stylo simplici Scripturarum.

(PL 6 0347D)

Vellem mihi, quando veritas in obscuro latere adhuc existimatur, vel errore atque imperitia vulgi, variis et ineptis superstitionibus servientis, vel philosophis pravitate ingeniorum turbantibus eam potius quam illustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem; ut quantum veritas vi sua propria valet, tantum ingenii quoque viribus nixa, exereret se aliquando, et discussis convictisque tam publicis, quam eorum, qui sapientes putantur erroribus, humano generi clarissimum lumen inferret. (0348D) Quod quidem duabus ex causis fieri vellem: vel quod magis possent credere homines ornatae veritati, qui etiam mendacio credunt, capti orationis ornatu, lenocinioque verborum; vel certe, ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis. (0349A)

Sed quoniam Deus hanc voluit rei esse naturam, ut simplex et nuda veritas esset luculentior, quia satis ornata per se est, ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur, mendacium vero specie placeret aliena, quia per se corruptum vanescit ac diffluit, nisi ornatu aliunde quaesito circumlitum fuerit ac politum: aequo animo fero, ingenium mihi mediocre fuisse concessum. Verum ego non eloquentiae, sed veritatis fiducia suscepi hoc opus, fortasse maius quam ut possit meis viribus sustineri: quod tamen, etiamsi ego defecerim, Deo (cuius est hoc munus) adiuvante, veritas ipsa complebit. (0349B) Etenim cum sciam maximos quoque oratores a causidicis mediocribus saepe victos, quod tanta est potentia veritatis, ut seipsam, quamvis in rebus exiguis, sua claritate defendat: cur hanc ego in maxima causa, ab ingeniosis quidem illis ac disertis viris, sed tamen falsa dicentibus, oppressum iri putem? ac non illa, si minus oratione nostra, quae de tenui fonte admodum exilis emanat, lumine tamen suo clara et illustris appareat? Nec si philosophi doctrina litterarum mirabiles extiterunt, ego etiam illis scientiam veri cognitionemque concesserim, quam nemo cogitando, aut disputando assequi potest. (0350A) Ne que ego nunc reprehendo eorum studium, qui veritatem scire voluerunt, quia naturam hominis Deus veri adipiscendi cupientissimam fecit: sed id arguo, id revinco, quod honestam illorum et optimam voluntatem non sit secutus effectus; quia neque quid esset verum ipsum sciebant, neque quomodo, aut ubi, aut qua mente quaerendum. Ita dum succurrere humanis erroribus cupiunt, ipsi se in plagas, et errores maximos induxerunt. Ad hoc igitur me opus coarguendi philosophiam, susceptae materiae ordo ipse deduxit.

Nam cum error omnis, aut ex religione falsa oriatur, aut ex sapientia, in eo convincendo necesse est utrumque subvertere. (0350B) Cum enim sit nobis divinis litteris traditum, cogitationes philosophorum stultas esse, id ipsum re et argumentis docendum est: ne quis honesto sapientiae nomine inductus, aut inanis eloquentiae splendore deceptus, humanis malit quam divinis credere; quae quidem tradita sunt breviter ac nude. Nec enim decebat aliter, ut cum Deus ad hominem loqueretur, argumentis assereret suas voces, tanquam fides ei non haberetur: sed, ut oportuit, est locutus, quasi rerum omnium maximus iudex, cuius est non argumentari, sed pronuntiare. Verum ipse, ut Deus. (0351A) Nos autem, cum ad res singulas testimonia divinae vocis habeamus, profecto monstrabimus, quanto certioribus argumentis possint vera defendi, cum etiam falso sic defendantur, ut vera soleant videri. Quare non est, quod philosophis tantum honoris habeamus, aut eorum eloquentiam pertimescamus. Loqui enim bene potuerunt, ut homines eruditi, vere autem loqui, nullo modo, quia veritatem non didicerant ab eo, qui eius potens esset. Nec sane magnum aliquid efficiemus, quod illos ignorantiae redarguemus, quam ipsi saepissime confitentur in eo solo, quoniam his non creditur, in quo solo credi debuit; conabor ostendere, nunquam illos tam veridicos fuisse, quam cum sententiam de sua ignoratione dixerunt.


582w 1.038162946701 s