Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 2 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT I. Veritatis collatio cum eloquentia; cur eam non sunt assecuti philosophi: de stylo simplici Scripturarum. <<<     >>> CAPUT III. Philosophia quibus rebus constet; et quis fuerit Academicae sectae auctor primarius. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0351A) CAPUT II. De philosophia, et quam inanis fuerit eius in exponenda veritate occupatio.

Nunc quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est, nec non origo ipsa totius erroris exposita: huius libri munus est philosophiam quoque ostendere, quam inanis et falsa sit; ut, omni errore sublato, veritas patefacta clarescat. (0352A) Ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite destructo, facilior nobis aditus pateat ad excidendum omne corpus: si tamen potest corpus vocari, cuius partes ac membra discordent, nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disiecta et dissipata, palpitare potius, quam vivere videantur. Philosophia est (ut nomen indicat, ipsique definiunt) studium sapientiae. Unde igitur probem magis philosophiam non esse sapientiam, quam ex ipsius nominis significatione? Qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet. In caeteris artibus, studium quid efficiat, et quo tendat, apparet. Quas cum discendo aliquis assecutus est, iam non studiosus artificii, sed artifex nominatur. At enim verecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes vocaverunt. (0352B) Immo vero Pythagoras, qui hoc primus nomen invenit, cum paulo plus saperet, quam illi priores, qui se sapientes putaverunt, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perveniri, et ideo non oportere, incomprehensae atque imperfectae rei perfectum nomen imponi. Itaque cum ab eo quaereretur, quemnam se profiteretur, respondit: philosophum, id est, quaesitorem sapientiae. (0353A) Si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est; quia necesse est aliud esse, quod quaerit; aliud, quod quaeritur: nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest invenire.

Ego vero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non pervenitur. Nam si facultas inveniendae veritatis huic studio subiaceret, et si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inventa. Cum vero tot temporibus, tot ingeniis in eius inquisitione contritis non sit comprehensa, apparet nullam esse ibi sapientiam. Non ergo sapientiae student, qui philosophantur: sed ipsi studere se putant; quia illud quod quaerunt, ubi, aut quale sit nesciunt. Sive ergo sapientiae student, sive non student, sapientes non sunt; quia nunquam reperiri potest, quod aut non recte quaeritur, aut omnino non quaeritur. (0353B) Videamus tamen id ipsum, possit ne hoc studio reperiri aliquid, an nihil.


348w 0.83296179771423 s