Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 4 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT III. Philosophia quibus rebus constet; et quis fuerit Academicae sectae auctor primarius. <<<     >>> CAPUT V. Multarum rerum scientiam esse necessariam. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0356B) CAPUT IV. Scientiam a Socrate, opinationem a Zenone esse sublatam.

Recte igitur Zeno ac Stoici opinationem repudiarunt. (0357A) Opinari enim te scire, quod nescias, non est sapientis, sed temerarii potius, ac stulti. Ergo si neque sciri quidquam potest, ut Socrates docuit, nec opinari oportet ut Zeno, tota philosophia sublata est. Quid, quod non tantum ab his duobus evertitur, qui philosophiae principes fuerunt, sed ab omnibus; ut iam videatur, iampridem suis armis esse confecta. In multas sectas philosophia divisa est; et omnes varia sentiunt. In qua ponimus veritatem? in omnibus certe non potest. (0357B) Designemus quamlibet: nempe in caeteris omnibus sapientia non erit. Transeamus ad singulas: eodem modo, quidquid uni dabimus, caeteris auferemus. Unaquaeque enim secta omnes alias evertit, ut se suaque confirmet; nec ulli alteri sapere concedit, ne se desipere fateatur: sed sicut alias tollit, sic ipsa quoque ab aliis tollitur omnibus. Nihilominus enim philosophi sunt, qui eam stultitiae accusant. Quamcumque laudaveris, veramque dixeris, a philosophis vituperatur, ut falsa. Credemusne igitur uni sese suamque doctrinam laudanti, an multis unius alterius ignorantiam culpantibus? Rectius sit necesse est, quod plurimi sentiunt, quam quod unus. Nemo enim potest de se recte iudicare, quod nobilis poeta testatur. (0357C) Ita enim comparatam esse hominum naturam omnium, aliena ut melius videant, et diiudicent quam sua. (0358A) Cum igitur omnia incerta sint, aut omnibus credendum est, aut nemini: si nemini, sapientes ergo non sunt, quia singuli diversa affirmantes, sapientes esse se putant: si omnibus, aeque non sunt sapientes, quia singuli ab omnibus esse negantur sapientes. Pereunt igitur universi hoc modo, et tanquam sparti illi poetarum, sic se invicem iugulant, ut nemo ex omnibus restet: quod eo fit, quia gladium habent, scutum non habent.

Si ergo singulae sectae multarum sectarum iudicio stultitiae convincuntur, omnes igitur vanae, atque inanes reperiuntur: ita seipsam philosophia consumit, et conficit. (0358B) Quod cum intelligeret Arcesilas Academiae conditor, reprehensiones omnium inter se collegit, confessionemque ignorantiae clarorum philosophorum, armavitque se adversus omnes. Ita constituit novam non philosophandi philosophiam. Eo igitur auctore, duo philosophiae genera esse coeperunt: unum, illud vetus, quod scientiam sibi vendicat; alterum, novum repugnans, quod eam detrahit. In his duobus generibus video dissidium, et quasi civile bellum. Sapientiam, quae detrahi non potest, in qua parte ponemus? Si natura rerum sciri potest, haec tironum caterva interibit; si non potest, veterani conficientur: si pares fuerint, nihilominus peribit dux omnium philosophia, quia detracta est; nihil enim potest sine interitu sibi esse contrarium. (0358C) Si autem, ut docui, nulla potest esse in homine interna et propria scientia, ob fragilitatem conditionis humanae, Arcesilae manus vincit. Sed ne ipsa quidem stabit, quia non potest omnino nihil sciri.


422w 1.0714070796967 s