Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 5 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT IV. Scientiam a Socrate, opinationem a Zenone esse sublatam. <<<     >>> CAPUT VI. De sapientia, et Academicis et Physicis. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0358C) CAPUT V. Multarum rerum scientiam esse necessariam.

Sunt enim multa, quae natura ipsa nos scire, et usus frequens, et vitae necessitas cogit. Itaque pereundum est, nisi scias, quae ad vitam sunt utilia, ut appetas, quae periculosa, ut fugias et vites. Praeterea multa sunt, quae usus invenit. (0359A) Nam solis ac lunae varii cursus, et meatus siderum, et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis, herbarumque vires, et ab agricolis natura terrarum, nec non imbrium futurorum, ac tempestatum signa collecta sunt. Nulla denique ars est, quae non scientia constet. (0359B) Debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere, quae sciri possent, quaeve nesciri. Sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset. Nam vulgus interdum plus sapit; quia tantum, quantum opus est sapit. A quo si quaeras, utrum sciat aliquid, an nihil, dicet se scire, quae sciat, fatebitur se nescire, quae nesciat. Recte ergo aliorum sustulit disciplinas, sed non recte fundavit suam. Ignoratio enim rerum omnium non potest esse sapientia, cuius est scire proprium. Ita cum philosophos expugnaverit, ac docuerit eos nihil scire, ipse quoque nomen philosophi perdidit; quia doctrina eius est nihil scire. Nam qui alios reprehendit, quod nesciant, ipse debet sciens esse. Cum autem nihil sciat, quae perversitas, quaeve insolentia est, ob id ipsum se philosophum constituere, propter quod caeteros tollat? (0359C) Possunt enim sic respondere: Si nihil nos scire convincis, et ideo non esse sapientes, quia nihil sciamus; ergone tu quidem es sapiens, quia te quoque confiteris nihil scire? Quid ergo promovit Arcesilas, nisi quod confectis omnibus philosophis, seipsum quoque eodem mucrone transfixit?


253w 1.3758602142334 s