Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 6 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT V. Multarum rerum scientiam esse necessariam. <<<     >>> CAPUT VII. De philosophia ethica et summo bono. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0359C) CAPUT VI. De sapientia, et Academicis et Physicis.

Nusquam ne igitur sapientia est? Immo vero inter ipsos fuit: sed nemo vidit. Alii putaverunt, sciri posse omnia; hi sapientes utique non fuerunt; alii nihil, ne hi quidem sapientes fuerunt; illi, quia plus homini dederunt; hi, quia minus: utrisque in utramque partem modus defuit. Ubi ergo sapientia est? Ut neque te omnia scire putes, quod Dei est, neque omnia nescire, quod pecudis. Est enim aliquod medium, quod sit hominis, id est scientia cum ignoratione coniuncta et temperata. (0360B) Scientia in nobis ab animo est, qui oritur e coelo; ignoratio a corpore, quod est e terra: unde nobis et cum Deo, et cum animalibus est aliqua communitas. Ita quoniam ex his duobos constamus elementis, quorum alterum luce praeditum est, alterum tenebris; pars nobis data est scientiae, pars ignorantiae. Per hunc quasi pontem transire sine cadendi periculo licet; nam illi omnes, qui se in alteram partem inclinaverunt, aut dextro, aut sinistro versus ceciderunt. Utraque autem pars quomodo erraverit, dicam. Academici contra Physicos ex rebus obscuris argumentati sunt, nullam esse scientiam, et exemplis paucarum rerum incomprehensibilium contenti, amplexi sunt ignorantiam; tanquam scientiam totam sustulissent, quia in parte sustulerant. (0360C) Physici contra ex iis, quae aperta sunt, argumentum trahebant, omnia sciri posse, contentique perspicuis, retinebant scientiam; tanquam totam defendissent, quia ex parte defenderant. Itaque neque hi clara, neque illi obscura viderunt: sed utrique, dum solam scientiam consertis manibus vel retinent, vel eripiunt, non viderunt, in medio constitutam fore, quae illos ad sapientiam transmitteret. (0361A)

Verum Arcesilas ignorantiae magister, cum Zenoni obtrectaret principi Stoicorum, ut totam philosophiam everteret, auctore Socrate, suscepit hanc sententiam, ut affirmaret nihil sciri posse. Itaque coarguit existimationem philosophorum, qui putassent ingeniis suis erutam esse, atque inventam veritatem: videlicet, quia mortalis fuerat illa sapientia, paucisque ante temporibus instituta, ad summum iam incrementum pervenerat, ut iam necessario consenesceret, ac periret, repente extitit Academia, tanquam senectus philosophiae, quae illam conficeret iam deflorescentem. Recteque vidit Arcesilas, arrogantes, vel potius stultos esse, qui putent, scientiam veritatis coniectura posse comprehendi. (0361B) Sed tamen falsa dicentem redarguere non potest, nisi qui scierit ante, quid sit verum: quod Arcesilas veritate non cognita facere conatus, introduxit genus philosophiae ἀσύστατον quod latine instabile, sive inconstans possumus dicere. Ut enim nihil sciendum sit, aliquid sciri necesse est. Nam si omnino nihil scias, id ipsum, nihil sciri posse, tolletur. Itaque qui velut sententiae loco pronuntiat, nihil sciri, tanquam praeceptum profitetur et cognitum, ergo aliquid sciri potest.

Huic simile est illud, quod in scholis proponi solet in asystati generis exemplum; somniasse quemdam, ne somniis crederet. Si enim crediderit, tum sequitur ut credendum non sit. Si autem non crediderit, tunc sequitur ut credendum sit. Ita si nihil sciri potest, necesse est, id ipsum sciri, quod nihil sciatur. (0361C) Si autem scitur, posse nihil sciri, falsum est ergo, quod dicitur, nihil posse sciri. Sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans, seque dissolvens. (0362A) Sed homo versutus, caeteris philosophis voluit scientiam eripere, ut eam domi absconderet. Nam sibi illam profecto non adimit, qui aliquid affirmat, ut caeteris adimat: sed nihil agit; apparet enim, ac furem suum prodit. Quanto faceret sapientius ac verius, si exceptione facta, diceret, causas rationesque duntaxat rerum coelestium, seu naturalium, quia sunt abditae, nec sciri posse, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia inveniri quaerendo non possunt. Qua exceptione interposita, et physicos admonuisset, ne quaererent ea quae modum excederent cogitationis humanae; et seipsum calumniae invidia liberasset; et nobis certe dedisset aliquid, quod sequeremur. Nunc autem cum ab illis sequendis nos retraxerit, ne velimus plus scire, quam possumus, non minus a se quoque ipso retraxit. Quis enim velit laborare, ne quidquam sciat? (0362B) aut eiusmodi suscipere doctrinam, ut etiam communem scientiam perdat? Quae si doctrina est, scientia constet necesse est; si non est, quis tam stultus est, ut discendum id putet, in quo aut nihil discitur aut etiam dediscitur? Quare si neque omnia sciri possunt, quod physici putaverunt, neque nihil, quod Academici, philosophia omnis extincta est.


641w 2.7498369216919 s