Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 7 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT VI. De sapientia, et Academicis et Physicis. <<<     >>> CAPUT VIII. De summo bono, et animi corporisque voluptatibus et virtute. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0362B) CAPUT VII. De philosophia ethica et summo bono.

Transeamus nunc ad alteram philosophiae partem, quam ipsi moralem vocant, in qua totius philosophiae ratio continetur; si quidem in illa physica sola oblectatio est, in hac etiam utilitas. (0362C) Et quoniam in disponendo vitae statu, formandisque moribus, periculo maiori peccatur, maiorem diligentiam necesse est adhiberi, ut sciamus quomodo nos oporteat vivere. (0363A) Illic enim potest venia concedi; quia sive aliquid dicunt, nihil prosunt, sive delirant, nihil nocent. Hic vero nullus dissidio, nullus errori est locus. Unum sentire omnes oportet, ipsamque philosophiam uno quasi ore praecipere; quia si quid fuerit erratum, vita omnis evertitur. In illa priori parte ut periculi minus, ita plus difficultatis est; quod obscura rerum ratio cogit diversa et varia sentire. Hic ut periculi plus, ita minus dificultatis; quod ipse usus rerum et quotidiana experimenta possunt docere, quid sit verius, et melius. Videamus ergo, utrumne consentiant, aut quid nobis afferant, quo rectius vita degatur. Non necesse est omnia circuire. unum eligamus, ac potissimum, quod est summum ac principale, in quo totius sapentiae cardo versatur. Epicurus summum bonum in voluptate animi esse censet; Aristippus in voluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum voluptate iunxerunt; Diodorus cum privatione doloris. Summum bonum posuit Hieronymus in non dolendo; peripatetici autem in bonis animi, et corporis, et fortunae. Herilli summum bonum est scientia; Zenonis, cum natura congruenter vivere: quorumdam stoicorum, virtutem sequi; Aristoteles in honestate ac virtute summum bonum collocavit. Hae sunt fere omnium sententiae. In tanta diversitate, quem sequimur? cui credimus? Par est in omnibus auctoritas. (0365A) Si eligere possumus quod est melius, iam non est philosophia nobis necessaria, quia sapientes iam sumus, qui de sapientium sententiis iudicemus. Cum vero discendae sapientiae causa veniamus, qui possumus iudicare, qui nondum sapere coeperimus? maxime cum praesto adsit academicus, qui nos pallio retrahat, ac vetet cuiquam credere, nec tamen afferat ipse quod sequamur.


303w 0.1281111240387 s