Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 12 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XI. De religione, sapientia, ac summo bono. <<<     >>> CAPUT. XIII. De animae immortalitate, deque sapientia, philosophia et eloquentia. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0378B) CAPUT XII. De duplici pugna corporis et animae; atque de appetenda virtute propter vitam aeternam.

Sed quaeritur quid sit, propter quod nascimur; quid efficiat virtus, possumus sic investigare. Duo sunt, ex quibus homo constat, animus et corpus. (0379A) Multa sunt propria animi, multa propria corporis, multa utrique communia, sicut est ipsa virtus: quae quoties ad corpus refertur, discernendi gratia fortitudo nominatur. Quoniam igitur utrique subiacet fortitudo, utrique proposita dimicatio est, et utrique ex dimicatione victoria: corpus, quia solidum est et comprehensibile, cum solidis et comprehensibilibus confligat necesse est; animus autem, quia tenuis, et invisibilis est, cum iis congreditur hostibus, qui videri tangique non possunt. Qui sunt autem hostes animi, nisi cupiditates, vitia, peccata? quae si vicerit virtus, ac fugaverit, immaculatus erit animus, ac purus. Unde ergo colligi potest, quid efficiat animi fortitudo? (0379B) Nimirum ex coniuncto, et pari, hoc est ex corporis fortitudine, quod cum in aliquam congressionem certamenque venerit, quid aliud ex victoria quam vitam petit? Sive enim cum homine, sive cum bestia dimices, pro salute certatur. Ergo ut corpus vincendo id assequitur, ut non intereat: sic etiam animus, ut permaneat; et sicut corpus ab hostibus suis victum, morte mulctatur: ita superatus a vitiis animus moriatur necesse est. Quid ergo intererit inter animi corporisque dimicationem, nisi quod corpus temporalem vitam expetit, animus sempiternam? (0379C) Si ergo virtus per seipsam beata non est, quoniam in perferendis (ut dixi) malis tota vis eius est; si omnia, quae pro bonis concupiscuntur, negligit; si summus eius gradus ad mortem patet, quandoquidem vitam, quae optatur a caeteris, saepe respuit, mortemque, quam caeteri timent, fortiter suscipit; si necesse est ut aliquid ex se magni boni pariat, quia sustentati et superati usque ad mortem labores sine praemio esse non possunt; si nullum praemium, quod ea dignum sit, in terra reperitur, quandoquidem cuncta, quae fragilia sunt et caduca, spernit, quid aliud restat, nisi ut coeleste aliquid efficiat, quia terrena universa contemnit, et ad altiora nitatur, quia humilia despicit? Id vero nihil aliud potest esse, quam immortalitas.

Merito ergo philosophorum non obscurus Euclides, qui fuit conditor Megaricorum disciplinae, dissentiens a caeteris, id esse summum bonum dixit, quod simile sit, et idem semper. Intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicaverit quid sit: id est autem immortalitas, nec aliud omnino quidquam; quia sola nec imminui, nec augeri, nec immutari potest. Seneca quoque imprudens incidit, ut fateretur, nullum esse aliud virtutis praemium, quam immortalitatem. (0380B) Laudans enim virtutem in eo libro quem de immatura morte conscripsit: « Una, inquit, res est virtus, quae nos immortalitate donare possit, et pares diis facere. » Sed et stoici, quos secutus est, negant sine virtute effici quemquam beatum posse. Ergo virtutis praemium beata vita est, si virtus (ut recte dictum est) beatam vitam facit. Non est igitur, ut aiunt, propter seipsam virtus expetenda, sed propter vitam beatam, quae virtutem necessario sequitur. Quod argumentum docere eos potuit, quod esset summum bonum. Haec autem vita praesens et corporalis beata esse non potest, quia malis est subiecta per corpus. Epicurus Deum beatum et incorruptum vocat, quia sempiternus est. Beatitudo enim perfecta esse debet, ut nihil sit, quod eam vexare, ac imminuere, aut immutare possit. Nec aliter quidquam existimari beatum potest, nisi fuerit incorruptum. (0380C) Incorruptum autem nihil est, nisi quod est immortale. Sola ergo immortalitas beata est, quia corrumpi ac dissolvi non potest. Quod si cadit in hominem virtus, quod negare nullus potest, cadit et beatitudo. (0381A) Non potest enim fieri, ut sit miser, qui virtute est praeditus. Si cadit beatitudo, ergo et immortalitas cadit in hominem, quae beata est.

Summum igitur bonum sola immortalitas invenitur, quae nec aliud animal, nec corpus attingit, nec potest cuiquam sine scientiae virtute, id est, sine Dei cognitione ac iustitia provenire. Cuius appetitio quam vera, quam recta sit, ipsa vitae huiusce cupiditas indicat: quae licet sit temporalis, et labore plenissima, expetitur tamen ab omnibus, et optatur; hanc enim tam senes quam pueri, tam reges quam infimi, tam denique sapientes quam stulti cupiunt. Tanti est (ut Anaxagorae visum est) contemplatio coeli ac lucis ipsius, ut quascumque miserias libeat sustinere. (0381B) Cum igitur laboriosa haec et brevis vita, non tantum hominum, sed etiam caeterorum animantium consensu, magnum bonum esse ducatur: manifestum est eamdem summum ac perfectum fieri bonum, si et fine careat et omni malo. Denique nemo umquam extitisset, qui hanc ipsam brevem contemneret, aut subiret mortem, nisi spe vitae longioris. Nam illi, qui pro salute civium voluntariae se neci obtulerunt, sicut Thebis Menoeceus, Athenis Codrus, Romae Curtius et Mures duo, numquam mortem vitae commodis praetulissent, nisi se immortalitatem opinione civium consequi putavissent: qui tametsi nescierunt immortalitatis vitam, res tamen eos non fefellit. (0381C) Si enim virtus divitias et opes ideo contemnit, quia fragiles sunt, voluptates ideo, quia breves; ergo et vitam fragilem brevemque ideo contemnit, ut solidam et perpetuam consequatur. Ipsa ergo cogitatio per ordinem gradiens, et universa considerans, perducit nos ad eximium illud et singulare, cuius causa nascimur bonum. Quod si fecissent philosophi; si non, quod semel apprehenderant, tueri pertinaciter maluissent: profecto pervenissent ad verum hoc, ut ostendi modo. Quod si non fuit eorum, qui coelestes animas una cum corporibus extinguunt, illi tamen, qui de immortalitate disputant animi, intelligere debuerunt; ideo propositam nobis esse virtutem, ut, perdomitis libidinibus, rerumque terrestrium cupiditate superata, purae ac victrices animae ad Deum, id est ad originem suam revertantur. Idcirco enim soli animantium ad aspectum coeli erecti sumus ut summum bonum nostrum in summo esse credamus. (0382B) Ideo religionem soli capimus, ut ex hoc sciamus, humanum spiritum non esse mortalem, quod Deum, qui est immortalis, et desiderat, et agnoscit.

Igitur ex omnibus philosophis, qui aut pro summo bono scientiam, aut virtutem sunt amplexi, tenuerunt quidem viam veritatis, sed non pervenerunt ad summum. Haec enim duo sunt, quae simul efficiant illud, quod quaeritur. Scientia id praestat, ut quomodo, et quo perveniendum sit, noverimus; virtus, ut perveniamus. Alterum sine altero nihil valet, ex scientia enim virtus, ex virtute summum bonum nascitur. (0382C) Beata igitur vita, quam philosophi quaesierunt semper, et quaerunt, sive in cultu deorum, sive in philosophia nulla est; et ideo ab his non potuit reperiri, quia summum bonum non in summo quaesierunt, sed in imo. Summum autem quid est, nisi coelum, et Deus, unde animus oritur? Imum quid est, nisi terra, unde corpus est? (0383A) Itaque licet quidam philosophi summum bonum non corpori, sed animo dederint, tamen, quoniam illud ad hanc vitam retulerunt, quae cum corpore terminatur, ad corpus revoluti sunt, cuius est hoc omne tempus, quod transigitur in terra. Quare non immerito summum bonum non comprehenderunt; quia quidquid ad corpus spectat, et immortalitatis est expers, imum sit necesse est. (0383B) Non cadit ergo in hominem beatitudo illo modo, quo philosophi putaverunt: sed ita cadit, non ut tunc beatus sit cum vivit in corpore, quod utique, ut dissolvatur, necesse est corrumpi; sed tunc, cum anima societate corporis liberata, in solo spiritu vivit. Hoc uno beati esse in hac vita possumus, si minime beati esse videamur; si fugientes illecebras voluptatum, solique virtuti servientes, in omnibus laboribus miseriisque vivamus, quae sunt exercitia, et corroboramenta virtutis; si denique asperam illam viam difficilemque teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est. Summum igitur bonum, quod beatos facit, non potest esse, nisi in ea religione, atque doctrina, cui spes immortalitatis adiuncta est.


Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XI. De religione, sapientia, ac summo bono. <<<     >>> CAPUT. XIII. De animae immortalitate, deque sapientia, philosophia et eloquentia.
1181w 0.37125396728516 s