Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 14 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT. XIII. De animae immortalitate, deque sapientia, philosophia et eloquentia. <<<     >>> CAPUT XV. Senecae error in philosophia: et quomodo philosophorum oratio cum eorum vita pugnet. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0386B) CAPUT XIV. Quod Lucretius et alii erraverunt, ac ipse Cicero, in statuenda sapientiae origine.

Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat, qui sapientiam primus invenit: sed hoc inepte, quod ab homine inventam putavit. (0386C) Quasi vero illam alicubi iacentem homo ille, quem laudabat, invenerit, tanquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt. (0387A) Quod si repertorem sapientiae, ut deum, laudavit; ita enim dicit:
Nemo (ut opinor) erit mortali corpore cretus.
Nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
Dicendum est, Deus ille fuit, Deus, inclyte Memmi: tamen non erat sic laudandus Deus, quod sapientiam invenerit, sed quod hominem fecerit, qui posset capere sapientiam. Minuit enim laudem, qui partem laudat ex toto. Sed ille, ut hominem, laudavit, qui tamen ob id ipsum deberet pro Deo haberi, quod sapere invenerit. Nam sic ait:
 Nonne decebit,
Hunc hominem numero divum dignarier esse? (0387B)
Unde apparet, aut Pythagoram voluisse laudare, qui se primus, ut dixi (supra cap. 2) , philosophum nominavit; aut Milesium Thalem, qui de rerum natura primus traditur disputasse. (0388A) Ita dum hominem quaerit extollere, rem ipsam depressit. Non est enim magna, si ab homine potuit inveniri. Verum potest, ut poetae, dari venia. At ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, et Graecos reprehendit, quorum levitatem semper accusat, et tamen sequitur; ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inventum deorum vocat, poetice figuratam laudat in faciem. Graviter etiam queritur extitisse aliquos, qui eam vituperarent. « Quisquamne, inquit, vituperare vitae » parentem, et hoc parricidio se inquinare audeat, » et tam impie ingratus esse? »

Nos ergo, Marce Tulli, parricidae sumus, et insuendi te iudice in culeum, qui philosophiam negamus parentem esse vitae? (0388B) An tu, qui adversus Deum tam impie ingratus es (non hunc cuius effigiem veneraris in Capitolio sedentem, sed illum qui mundum fecit, hominemque generavit, qui sapientiam quoque ipsam inter coelestia sua beneficia largitus est) magistram tu virtutis, aut parentem vitae vocas, ad quam si quis accesserit, multo sit incertior necesse est, quam prius fuerit? Cuius enim virtutis? quae ipsa, ubi sita sit, adhuc philosophi non expediunt. Cuius vitae? cum ipsi doctores ante fuerint senectute ac morte confecti, quam constituerint quomodo vivi deceat. Cuius veritatis indagatricem profiteri potes? qui saepe testaris, cum tanta multitudo fueri philosophorum, sapientem tamen extitisse adhuc neminem. Quid ergo te magistra illa vitae docuit? An ut potentissimum consulem maledictis incesseres, eumque hostem patriae venenatis orationibus faceres? Sed omittamus illa, quae possunt excusari fortunae nomine. (0389B) Studuisti nempe philosophiae, et quidem sic, ut nullus umquam diligentius; quippe qui omnes cognoveris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eamque ipsam latinis litteris illustraveris, imitatoremque te Platonis ostenderis. Cedo igitur quid didiceris, aut in qua secta veritatem deprehenderis. In academia scilicet, quam secutus es, quam probasti. At haec nihil docet, nisi ut scias te nihil scire. Tui ergo te libri arguunt, quam nihil a philosophia disci possit ad vitam. Haec tua verba sunt: « Mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa, quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi. (0389C) » Si ergo philosophia est magistra vitae, cur tibi ipse caecus, et hebes, et obtusus videbare, quem oportuit, illa docente, et sentire, et sapere, et in clarissima luce versari? (0390A) At quam confessus fueris philosophiae veritatem, docent ad filium composita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, vivendum autem esse civiliter.

Quid tam repugnans dici potest? Si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt ut recte sapienterque vivamus. Vel, si civiliter vivendum est, non est igitur philosophia sapientia; siquidem melius est civiliter, quam philosophice vivere. Nam si sapientia est, quae dicitur philosophia, stulte profecto vivit, qui non secundum philosophiam vivit. Si autem non stulte vivit, qui civiliter vivit, sequitur ut stulte vivat, qui philosophice vivit. Tuo itaque iudicio philosophia stultitiae, inanitatisque damnata est. (0390B) Idem in Consolatione, id est, in opere non ioculari, hanc de philosophia sententiam tulisti: « Sed nescio quis nos teneat error, aut miserabilis ignoratio veri. » Ubi est ergo philosophiae magisterium? aut quid te docuit illa vitae parens, si verum miserabiliter ignoras? Quod si haec erroris ignorationisque confessio pene invito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi verum fateris aliquando, philosophiam, quam tu nihil docentem in coelum laudibus extulisti, magistram virtutis esse non posse?


682w 0.15465307235718 s