Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 15 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XIV. Quod Lucretius et alii erraverunt, ac ipse Cicero, in statuenda sapientiae origine. <<<     >>> CAPUT XVI. Quod recte docentes philosophi male vivant, teste Cicerone; unde non tam philosophiae, quam sapientiae studendum est. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0390B) CAPUT XV. Senecae error in philosophia: et quomodo philosophorum oratio cum eorum vita pugnet.

Eodem ductus errore Seneca (quis enim veram viam teneret, errante Cicerone? (0390C) « Philosophia, inquit, nihil aliud est quam recta ratio vivendi, vel honeste vivendi scientia, vel ars rectae vitae agendae. (0391A) Non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque vivendi. Et qui dixerit illam regulam vitae, suum illi reddidit. » Hic plane non respexit ad commune philosophiae nomen, quae cum sit in plures sectas disciplinasque diffusa, nihilque habeat certi, nihil denique, de quo universi una mente ac voce consentiant, quid potest esse tam falsum, quam regulam vitae philosophiam nominari, in qua diversitas praeceptorum rectum iter impediat, et turbet? aut legem bene vivendi, cuius capita longe dissonant? aut scientiam vitae agendae, in qua nihil aliud efficitur, contraria saepe dicendo, quam ut nemo quidquam sciat? Quaero enim, utrumne academiam philosophiam putet esse, an non? (0391B) Negaturum non arbitror: quod si est, nihil ergo illorum cadit in philosophiam, quae omnia reddit incerta, legem abrogat, artem nullam putat, rationem subvertit, regulam depravat, scientiam funditus tollit. Falsa igitur illa omnia, quia in rem semper incertam et adhuc nihil explicantem cadere non possunt. Nulla itaque ratio, vel scientia, vel lex bene vivendi, nisi in hac unica, et vera, et coelesti sapientia constituta est, quae philosophis fuerat ignota. Nam illa terrena, quoniam falsa est, fit varia, et multiplex, sibique tota contraria est. (0391C) Et sicut unus est huius mundi constitutor et rector Deus, una veritas: ita unam esse ac simplicem sapientiam necesse est, quia quidquid est verum, ac bonum, id perfectum esse non potest, nisi fuerit sin gulare. Quod si philosophia vitam posset instruere, nulli alii nisi philosophi essent boni, et qui eam non didicissent, essent omnes semper mali. Cum vero innumerabiles existant, et semper exstiterint, qui sint, aut fuerint sine ulla doctrina boni, ex philosophis autem perraro fuerit, qui aliquid in vita fecerit laude dignum, quis est tandem, qui non videat, eos homines virtutis, qua ipsi egent, non esse doctores? Nam si quis in mores eorum diligenter inquirat, inveniet iracundos, cupidos, libidinosos, arrogantes, protervos, et sub obtentu sapientiae sua vitia celantes, domi facientes ea quae in scholis arguissent.

Fortasse mentior accusandi gratia. Nonne id ipsum Tullius et fatetur, et queritur? (0392B) « Quotus quisque, inquit, philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo et vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam veram, non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi, et decretis pareat suis? Videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut his fuerit non didicisse melius: alios pecuniae cupidos, alios gloriae; multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio. (0392C) » Nepos quoque Cornelius ad eumdem Ciceronem ita scribit: « Tantum abest, ut ego magistram esse putem vitae philosophiam, beataeque vitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistris vivendi, quam plerisque, qui in ea disputanda versantur. (0393A) Video enim magnam partem eorum, qui in schola de pudore et continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus vivere. Item Seneca in Exhortationibus: « Plerique, inquit, philosophorum tales sunt, diserti in convitium suum, quos si audias in avaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium sui professos putes, adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa; quos non aliter intueri decet, quam medicos, quorum tituli remedia habent, pyxides venena. Quosdam vero nec pudor vitiorum tenet: sed patrocinia turpitudini suae fingunt, ut etiam honeste peccare videantur. (0393B) Faciet sapiens, inquit idem Seneca, etiam quae non probabit, ut etiam ad maiora transitum inveniat: nec relinquet bonos mores, sed tempori aptabit; et quibus alii utuntur in gloriam, aut voluptatem, utetur agendae rei causa. » Deinde paulo post: « Omnia quae luxuriosi faciunt, quaeque imperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo, eodemque proposito. Atqui nihil interest quo animo facias, quod fecisse vitiosum est: quia facta cernuntur, animus non videtur. (0394A) »

Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo, quod flagitium gravis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret, multum inter se et caeteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii vero a Laide haberentur. O praeclara et imitanda bonis sapientia! Huic vero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? Aliquid inter se ac perditos interesse dicebat; scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur. In quo plane sapientior meretrix fuit, quae philosophum habuit pro lenone, ut ad se omnis iuventus, doctoris exemplo et auctoritate corrupta, sine ullo pudore concurreret. Quid ergo interfuit, quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, cum eum populus et rivales sui viderent omnibus perditis nequiorem? Nec satis fuit ita vivere: sed docere etiam libidines coepit, ac mores suos de lupanari ad scholam transtulit, disserens voluptatem corporis esse summum bonum. (0394B) Quae doctrina execrabilis et pudenda, non in corde philosophi, sed in sinu meretricis est nata.

Nam quid ego de Cynicis loquar? quibus in propatulo coire cum coniugibus mos fuit. Quid mirum, si a canibus, quorum vitam imitantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt? Nullum igitur in hac disciplina magisterium virtutis est, cum etiam illi, qui honestiora praecipiunt, aut non faciant ipsi quae suadent, aut si faciunt (quod raro accidit) non disciplina eos ad rectum, sed natura perducat, quae saepius etiam indoctos impellit ad laudem.


Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XIV. Quod Lucretius et alii erraverunt, ac ipse Cicero, in statuenda sapientiae origine. <<<     >>> CAPUT XVI. Quod recte docentes philosophi male vivant, teste Cicerone; unde non tam philosophiae, quam sapientiae studendum est.
842w 0.16937112808228 s