Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 16 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XV. Senecae error in philosophia: et quomodo philosophorum oratio cum eorum vita pugnet. <<<     >>> CAPUT XVII. A Philosophia ad philosophos transit, initio ab Epicuro sumpto; et quomodo Leucippum et Democritum habuerit auctores erroris. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0394B) CAPUT XVI. Quod recte docentes philosophi male vivant, teste Cicerone; unde non tam philosophiae, quam sapientiae studendum est.

(0395A)

Verum cum se perpetuae desidiae tradant, nullamque virtutem capessant, et omnem suam vitam nihil aliud quam in eloquendo peragant, quid aliud quam inertes putari debent? Sapientia enim, nisi in aliquo actu fuerit quo vim suam exerceat, inanis et falsa est; recteque Tullius civiles viros, qui rempublicam gubernent, qui urbes aut novas constituant, aut constitutas aequitate tueantur, qui salutem libertatemque civium vel bonis legibus, vel salubribus consiliis, vel iudiciis gravibus conservent, philosophiae doctoribus praefert. (0395B) Bonos enim facere oportet potius quam inclusos in angulis facienda praecipere, quae ne ipsi quidem faciunt, qui loquuntur; et quoniam se a veris actibus removerunt, apparet eos exercendae linguae causa, vel advocandi gratia artem ipsam philosophiae reperisse. Qui autem docent tantum, nec faciunt, ipsi praeceptis suis detrahunt pondus; quis enim obtemperet, cum ipsi praeceptores doceant non obtemperare? Bonum est autem recta et honesta praecipere: sed nisi et facias, mendacium est; et est incongruens atque ineptum, non in pectore, sed in labris habere bonitatem.

Non ergo utilitatem ex philosophia, sed oblectationem petunt. (0395C) Quod quidem Cicero testatus est: « Profecto, inquit, omnis istorum disputatio, quanquam uberrimos fontes virtutis et scientiae contineat, tamen collata cum horum actis perfectisque rebus, vereor ne non tantum videatur attulisse negotiis hominum utilitatis, quantam oblectationem otiis. (0396A) » Vereri quidem non debuit, cum verum diceret: sed quasi timeret, ne proditi mysterii reus a philosophis citaretur, non est ausus confidenter pronuntiare, quod fuit verum, illos non ideo disputare, ut doceant, sed ut se oblectent in otio: qui quoniam auctores sunt rerum gerendarum, nec ipsi quidquam gerunt, pro loquacibus sunt habendi. Sed profecto, quia nihil boni ad vitam afferebant, nec ipsi decretis suis obtemperaverunt; nec quisquam per tot saecula inventus est, qui eorum legibus viveret. Abiicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum est sapientiae, quod fine ac modo caret: sed sapiendum est, et quidem mature. Non enim nobis altera via conceditur, ut, cum in hac sapientiam quaeramus, in illa sapere possimus: in hac utrumque fieri necesse est. (0396B) Cito inveniri debet, ut cito suscipi possit, ne quid pereat ex vita cuius finis incertus est. Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens, circumvenitur arguta conclusione; quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari videbatur, quoniam philosophi est, quid in vita faciendum, vel non faciendum sit, disputare. Nos ab hac calumnia immunes ac liberi sumus, qui philosophiam tollimus, quia humanae cogitationis inventio est; sophiam defendimus, quia divina traditio est, eamque ab omnibus suscipi oportere testamur. Ille, cum philosophiam tolleret, nec melius aliquid afferret, sapientiam tollere putabatur, eoque facilius de sententia pulsus est: quia constat hominem non ad stultitiam, sed ad sapientiam nasci. (0396C)

Praeterea illud quoque argumentum contra philosophiam valet plurimum, quo idem est usus Hortensius; ex eo posse intelligi, philosophiam non esse sapientiam, quod principium et origo eius appareat. Quando, inquit, philosophi esse coeperunt? (0397A) Thales (ut opinor) primus, recens haec quidem aetas; ubi ergo apud antiquiores latuit amor iste investigandae veritatis? Item Lucretius ait:
Denique natura haec rerum, ratioque reperta est
Nuper; et hanc primus cum primis ipse repertus
Nunc ego sum, in patrias qui possum vertere voces.
Et Seneca: « Nondum sunt, inquit, mille anni, ex quo initia sapientiae mota sunt. » Multis ergo saeculis humanum genus sine ratione vixit. Quod irridens Persius:
 Postquam (inquit) sapere urbi
Cum pipere et palmis venit; tanquam sapientia cum saporis mercibus fuerit invecta: quae si secundum hominis naturam est, cum homine ipso coeperit necesse est; si vero non est, nec capere quidem illam posset humana natura. (0397B) Sed quia recepit, igitur a principio fuisse sapientiam necesse est; ergo philosophia, quia non a principio fuit, non est eadem vera sapientia. Sed videlicet Graeci, quia sacras veritatis litteras non attigerant, quemadmodum depravata esset sapientia, nesciverunt. Et ideo cum vacare sapientia humanam vitam putarent, philosophiam commenti sunt; id est, latentem atque ignotam sibi veritatem disserendo eruere voluerunt, quod studium, per ignorantiam veri, sapientiam putaverunt.


643w 0.13439607620239 s