Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 17HOME > Lactantius, Divinarum institutionum liber III, 17
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XVI. Quod recte docentes philosophi male vivant, teste Cicerone; unde non tam philosophiae, quam sapientiae studendum est. <<<     >>> CAPUT XVIII. Pythagorici et Stoici, animarum immortalitatem statuentes, voluntariam mortem inaniter persuadent. hide dictionary links

(6 0397B) CAPUT XVII. A Philosophia ad philosophos transit, initio ab Epicuro sumpto; et quomodo Leucippum et Democritum habuerit auctores erroris.

Dixi de philosophia ipsa quam breviter potui: nunc ad philosophos veniamus; non ut cum his decertemus, qui stare non possunt, sed ut eos fugientes atque deiectos nostro campo insequamur. Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit, quam caeterorum; non quia veri aliquid afferat, sed quia multos populare nomen voluptatis invitat. Nemo enim non in vitia pronus est. (0398B) Praeterea, ut ad se multitudinem contrahat, apposita singulis quibusque moribus loquitur. Desidiosum vetat litteras discere, avarum populari largitione liberat, ignavum prohibet accedere ad rempublicam, pigrum exerceri, timidum militare. Irreligiosus audit deos nihil curare; inhumanus, et suis commodis serviens iubetur nihil cuiquam tribuere; omnia enim sua causa facere sapientem. Fugienti turbam solitudo laudatur. Qui nimium parcus est, discit aqua et polenta vitam posse tolerari. (0399A) Qui odit uxorem, huic enumerantur coelibatus bona: habenti malos liberos orbitas praedicatur; adversus impios parentes nullum esse vinculum naturae. Impatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur: forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem. Qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere: qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere. Ita homo astutus ex variis diversisque moribus circulum cogit, et dum studet placere omnibus, maiore discordia secum ipse pugnavit, quam inter se universi. Unde autem disciplina eius tota descendat, quam originem habeat, explicandum est. (0399B)

Videbat Epicurus bonis adversa semper accidere, paupertatem, labores, exilia, charorum amissiones; malos contra beatos esse, augeri potentia, honoribus affici: videbat innocentiam minus tutam, scelera impune committi: videbat, sine delectu morum, sine ordine ac discrimine annorum saevire mortem: sed alios ad senectutem pervenire, alios infantes rapi, alios iam robustos interire, alios in primo adolescentiae flore immaturis funeribus extingui, in bellis potius meliores, et vinci, et perire. Maxime autem commovebat, homines in primis religiosos gravioribus malis affici: iis autem, qui aut deos omnino negligerent, aut non pie colerent, vel minora incommoda evenire vel nulla: ipsa etiam saepe templa fulminibus conflagrare. Quod Lucretius queritur (lib. II, de Natura rerum) , cum dicit de Deo:
 Tum fulmina mittat, et aedes
Ipse suas disturbet; et in deserta recedens,
Saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
Praeterit, exanimatque indignos, inque merentes.
Quod si vel exiguam veritatis auram colligere potuisset, numquam diceret, aedes illum suas disturbare; cum ideo disturbet, quod non sunt suae. (0400B) Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, non semel, sed saepius fulmine ictum conflagravit. Homines autem ingeniosi quid de hoc existimaverint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait, divinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illud domicilium Iovis deleret, sed quae sublimius magnificentiusque deposceret. (0401A) Qua de re etiam in libris Consulatus sui eadem dixit quae Lucretius:
Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo,
Ipse suas arces, atque inclyta templa petivit,
Et Capitolinis iniecit sedibus ignes.
Pertinaci ergo stultitia non modo vim maiestatemque veri Dei non intellexerunt: sed etiam impietatem sui erroris auxerunt, qui templum coelesti iudicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint.

Cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum velut iniquitate inductus (sic enim causam rationemque ignoranti videbatur) existimavit nullam esse providentiam. Quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse conclusit. Si enim providentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? (0401B) Nulla, inquit, dispositio est; multa enim facta sunt aliter, quam fieri debuerunt. Et invenit homo divinus, quae reprehenderet. Quae singula si vacaret refellere, facile ostenderem, nec sapientem hunc fuisse, nec sanum. Item si nulla providentia est, quomodo animalium corpora tam providenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conservent? Nihil, inquit, in procreandis animalibus providentiae ratio molita est; nam neque oculi facti sunt ad videndum, neque aures ad audiendum, neque lingua ad loquendum, neque pedes sd ambulandum: quoniam prius haec nata sunt quam esset loqui, audire, videre, ambulare. Itaque non haec ad usum nata sunt: sed usus ex illis natus est. Si nulla providentia est, cur imbres cadunt, fruges oriuntur, arbusta frondescunt? (0401C) Non, inquit, semper causa animantium ista fiunt, quoniam providentiae nihil prosunt: sed omnia sua sponte fieri necesse est. Unde ergo nascuntur (Vide Lucret., lib. II) aut quomodo fiunt omnia quae geruntur? Non est, inquit, providentiae opus; sunt enim semina per inane volitantia, quibus inter se temere conglobatis, universa gignuntur atque concrescunt. Cur igitur illa non sentimus aut cernimus? Quia nec colorem habent, inquit, nec calorem ullum, nec odorem; saporis quoque et humoris expertia sunt, et tam minuta, ut secari ac dividi nequeant.

Sic eum, quia in principio falsum susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. Ubi enim sunt, aut unde ista corpuscula? Cur illa nemo praeter unum Leucippum somniavit? a quo Democritus eruditus haereditatem stultitiae reliquit Epicuro. Quae si sunt corpuscula, et quidem solida, ut dicunt, sub oculos certe venire possunt. Si eadem est natura omnium, quomodo res varias efficiunt? (0402B) Vario, inquit, ordine ac positione conveniunt: sicut litterae, quae cum sint paucae, varie tamen collocatae, innumerabilia verba conficiunt. At litterae varias formas habent. Ita, inquit, et haec ipsa primordia; nam sunt aspera, sunt hamata, sunt laevia. Secari ergo et dividi possunt, si aliquid inest illis quod emineat. Si autem laevia sunt et hamis indigent, cohaerere non possunt. Hamata igitur esse oportet, ut possint invicem concatenari. Cum vero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici valeant, quomodo hamos, aut angulos habent? Quos, quia extant, necesse est posse divelli. Deinde quo foedere inter se, qua mente conveniunt, ut ex his aliquid construatur? Si sensu carent, nec coire tam disposite possunt; quia non potest quidquam rationale perficere, nisi ratio. (0402C) Quam multis coargui haec vanitas potest! sed properat oratio. Hic est ille,
Qui genus humanum ingenio superavit, et omnes
Praestinxit stellas, exortus uti aetherius sol. (0403A)

Quos equidem versus numquam sine risu legere possum. Non enim de Socrate, aut Platone hoc saltem dicebat, qui velut reges habentur philosophorum: sed de homine, quo sano et vigente, nullus aeger ineptius deliravit. Itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornavit, sed obruit et obtrivit. At idem nos metu liberat mortis, de qua haec ipsius verba sunt expressa: « Quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus; mors ergo nihil ad nos. » Quam argute nos fefellit! quasi vero transacta mors timeatur, qua iam sensus ereptus est, ac non ipsum mori, quo sensus eripitur. Est enim tempus aliquod, quo nos etiamnum sumus, et mors tamen nondum est; idque ipsum videtur miserum esse, cum et mors esse incipit, et nos esse desinimus. (0403B)

Nec frustra dictum est: Mors misera non est. Aditus ad mortem est miser: hoc est, morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus bestiarum laniari. Haec sunt quae timentur, non quia mortem afferunt, sed quia dolorem magnum. Quin potius effice ne dolor malum sit. Omnium, inquit, malorum maximum est. Qui ergo non possum non timere, si id, quod mortem antecedit, aut efficit, malum est? Quid, quod totum illud argumentum falsum est? quia non intereunt animae. Animae vero, inquit, intereunt. Nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. Iam superius dixi, differre me hunc locum melius, et operi ultimo reservare. (0403C) ut hanc Epicuri persuasionem, sive illa Democriti, sive Dicaearchi fuit, et argumentis, et divinis testimoniis redarguam. (0404A) Verum ille fortasse impunitatem vitiis suis spopondit; fuit enim turpissimae voluptatis assertor, cuius capiendae causa, nasci hominem putavit. Quis, cum hoc affirmari audiat, vitiis et sceleribus abstineat? Nam si periturae sunt animae, appetamus divitias, ut omnes suavitates capere possimus: quae si nobis desunt, ab iis qui habent, auferamus clam, dolo, vi; eo magis, si humanas res Deus nullus curat, quandocumque spes impunitatis arriserit, rapiamus, necemus. Sapientis est enim malefacere, si et utile sit, et tutum; quoniam si quis in coelo Deus est, non irascitur cuiquam. Aeque stulti est et benefacere; quia sicut ira non commovetur, ita nec gratia tangitur. Voluptatibus igitur, quoquo modo possumus, serviamus. Brevi enim tempore nulli erimus omnino. (0404B) Ergo nullum diem, nullum denique temporis punctum fluere nobis sine voluptate patiamur; ne, quia ipsi quandoque perituri sumus, id ipsum quod viximus pereat.

Hoc ille tametsi non dicit verbo, re tamen ipsa docet. Nam cum disputat, omnia sapientem sua causa facere, ad utilitatem suam refert omnia quae agit. Ita qui audit haec flagitia, nec boni quidquam faciendum putabit, quoniam benefacere ad utilitatem spectat alienam, nec a scelere abstinendum, quia maleficio praeda coniuncta est. Archipyrata quisquam, vel latronum ductor, si suos ad grassandum cohortetur; quo alio sermone uti potest, quam ut eadem dicat, quae dicit Epicurus? (0404C) Deos nihil curare; non ira, non gratia tangi; inferorum poenas non esse metuendas, quod animae post mortem occidant, nec ulli omnino sint inferi; voluptatem esse maximum bonum; nullam esse humanam societatem; sibi quemque consulere; neminem esse qui alterum diligat, nisi sua causa; mortem non esse metuendam forti viro, nec ullum dolorem, qui etiamsi torqueatur, si uratur, nihil curare se dicat. Est plane, cur quisquam putet, hanc vocem viri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari?


HOME > Lactantius, Divinarum institutionum liber III, 17
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XVI. Quod recte docentes philosophi male vivant, teste Cicerone; unde non tam philosophiae, quam sapientiae studendum est. <<<     >>> CAPUT XVIII. Pythagorici et Stoici, animarum immortalitatem statuentes, voluntariam mortem inaniter persuadent.
1452w 17.103696107864 s