Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 18HOME > Lactantius, Divinarum institutionum liber III, 18
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XVII. A Philosophia ad philosophos transit, initio ab Epicuro sumpto; et quomodo Leucippum et Democritum habuerit auctores erroris. <<<     >>> CAPUT XIX. Cicero et alii sapientissimi animarum immortalitatem, sed infideliter docent; et quod bona vel mala mors ex ante acta vita sit ponderanda. show dictionary links

(6 0404C) CAPUT XVIII. Pythagorici et Stoici, animarum immortalitatem statuentes, voluntariam mortem inaniter persuadent.

(0405B)

Alii autem contraria his disserunt, superesse animas post mortem; et hi sunt maxime Pythagorici ac Stoici: quibus etsi ignoscendum est, quia verum sentiunt, non possum tamen non reprehendere eos, quia non sententia, sed casu inciderunt in veritatem. Itaque in eo ipso quod recte sentiebant aliquid errarunt. (0406A) Nam cum timerent argumentum illud, quo colligitur necesse esse, ut occidant animae cum corporibus, quia cum corporibus nascuntur, dixerunt non nasci animas, sed insinuari potius in corpora, et de aliis in alia migrare. Non putaverunt aliter fieri posse, ut supersint animae post corpora, nisi videantur fuisse ante corpora. Par igitur, ac prope similis error est partis utriusque. Sed haec in praeterito falsa est, illa in futuro. Nemo enim vidit, quod est verissimum, et nasci animas, et non occidere; quia, cur id fieret, aut quae ratio esset hominis, nescierunt. (0406B) Multi ergo ex iis, quia aeternas esse animas suspicabantur, tamquam in coelum migraturi essent, sibi ipsis manus intulerunt: ut Cleanthes, ut Chrysippus; ut Zeno, ut Empedocles, qui se in ardentis Aetnae specum intempesta nocte deiecit, ut, cum repente non apparuisset, abiisse ad deos crederetur; et ex Romanis Cato, qui fuit in omni sua vita Socraticae vanitatis imitator. (0407A) Nam Democritus in alia fuit persuasione. Sed tamen
Sponte sua letho caput obvius obtulit ipse, quo nihil sceleratius fieri potest. Nam si homicida nefarius est, quia hominis extinctor est, eidem sceleri obstrictus est, qui se necat, quia hominem necat. Imo vero maius esse id facinus existimandum est, cuius ultio Deo soli subiacet. Nam sicut in hanc vitam non nostra sponte venimus, ita rursus ex hoc domicilio corporis, quod tuendum nobis assignatum est, eiusdem iussu recedendum est, qui nos in hoc corpus induxit, tamdiu habituros, donec iubeat emitti; et si vis aliqua inferatur, aequa mente id patiendum est, cum extincta innocentis anima inulta esse non possit, habeamusque iudicem magnum, cui soli vindicta in integro semper est. (0407B)

Homicidae igitur illi omnes philosophi, et ipse romanae sapientiae princeps Cato, qui antequam se occideret, perlegisse Platonis librum dicitur, qui est scriptus de aeternitate animarum, et ad summum nefas philosophi auctoritate compulsus est; et hic tamen aliquam moriendi causam videtur habuisse, odium servitutis. Quid Ambraciotes ille, qui, cum eumdum librum perlegisset praecipitem se dedit, nullam aliam ob causam, nisi quod Platoni credidit? Execrabilis prorsus ac fugienda doctrina, si abigit homines a vita. Quod si scisset Plato, atque docuisset, a quo, et quomodo, et quibus, et quae ob facta, et quo tempore immortalitas tribuatur, nec Cleombrotum impegisset in mortem voluntariam, nec Catonem, sed eos ad vitam et iustitiam potius erudisset. (0408B) Nam Cato videtur mihi causam quaesisse moriendi, non tam ut Caesarem fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret, quos sectabatur, nomenque suum grandi aliquo facinore clarificaret: cui quid mali accidere potuerit, si viveret, non invenio. Caius enim Caesar, ut clemens erat, nihil aliud efficere volebat, etiam in ipso belli civilis ardore, quam ut bene mereri de Republica videretur, duobus optimis civibus Cicerone et Catone servatis. Sed redeamus ad eos qui mortem pro bono laudant. De vita quereris, quasi vixeris, aut umquam tibi ratio constiterit, cur omnino sis natus. Nonne igitur tibi verus ille et communis omnium pater Terentianum illud (Vid. Ter. Heautontimor., act. V, sc. 2) iure increpaverit:
Prius disce, quid sit vivere;
Si displicebit vita, tum isthoc utitor. (0409B)
Indigaris te malis esse subiectum: quasi quidquam merearis boni, qui patrem, qui dominum, qui regem tuum nescis; qui quamvis clarissimam lucem intuearis oculis, mente tamen caecus es, et in profundis ignorantiae tenebris iaces. Quae ignorantia effecit, ut quosdam dicere non puderet, idcirco nos esse natos, ut scelerum poenas lueremus: quo quid delirius dici possit, non video. Ubi enim, vel quae scelera potuimus admittere, qui omnino non fuimus? Nisi forte credemus inepto illi seni, qui se in priori vita Euphorbum fuisse mentitus est. Hic, credo, quod erat ignobili genere natus, familiam sibi ex Homeri carminibus adoptavit. O miram et singularem Pythagorae memoriam! O miseram oblivionem nostrum omnium, qui nesciamus, qui ante fuerimus! (0409C) Sed fortasse, vel errore aliquo, vel gratia sit effectum, ut ille solus lethaeum gurgitem non attigerit, nec oblivionis aquam gustaverit: videlicet senex vanus (sicut otiosae aniculae solent) fabulas tamquam infantibus credulis finxit. Quod si bene sensisset de iis, quibus haec locutus est, si homines eos existimasset, nunquam sibi tam petulanter mentiendi licentiam vindicasset. Sed deridenda est hominis levissimi vanitas. Quid Ciceroni faciemus? qui cum in principio Consolationis suae dixisset, luendorum scelerum causa nasci homines, iteravit id ipsum postea, quasi obiurgans eum, qui vitam non esse poenam putet. Recte ergo praefatus est, errore, ac miserabili veritatis ignorantia se teneri.


HOME > Lactantius, Divinarum institutionum liber III, 18
753w 7.6352479457855 s