Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 20HOME > Lactantius, Divinarum institutionum liber III, 20
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XIX. Cicero et alii sapientissimi animarum immortalitatem, sed infideliter docent; et quod bona vel mala mors ex ante acta vita sit ponderanda. <<<     >>> CAPUT XXI. De Platonis doctrina, quae respublicas destrueret. hide dictionary links

(6 0414A) CAPUT XX. Socrates aliis prudentior fuit in philosophia, quamvis in multis desipuerit.

Videamus nunc, quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret, illius se temporibus esse natum. Non inficior fuisse illum paulo cordatiorem, quam caeteros, qui naturam rerum putaverunt ingenio posse comprehendi. In quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam impios; quod in secreta coelestis illius providentiae curiosos oculos voluerint immittere. (0415A) Romae, et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra, quae aspici a viris nefas habeatur. Abstinent igitur aspectu, quibus contaminare illa non licet: et si forte, vel errore, vel casu quopiam vir aspexerit, primo poena eius, deinde instauratione sacrificii, scelus expiatur. Quid his facias, qui inconcessa scrutari volunt? Nimirum multo sceleratiores, qui arcana mundi, et hoc coeleste templum profanare impiis disputationibus quaerunt, quam qui aedem Vestae, aut Bonae Deae, aut Cereris intraverint. Quae penetralia quamvis adire viris non liceat, tamen a viris fabricata sunt. Hi vero non tantum impietatis crimen effugiunt: sed, quod est multo indignius, eloquentiae famam, et ingenii gloriam consequuntur. Quid, si aliquid investigare possent? Sunt enim tam stulti in asseverando. (0415B) quam improbi in quaerendo; cum neque invenire quidquam possint, nec defendere, etiamsi invenerint. Nam si verum vel fortuito viderint, quod saepius contingit, committunt, ut ab aliis id pro falso refellatur. Non enim descendit aliquis de coelo, qui sententiam de singulorum opinionibus ferat: quapropter nemo dubitaverit, eos, qui ista conquirant, stultos, ineptos, insanos esse.

Aliquid ergo Socrates habuit cordis humani, qui cum intelligeret haec non posse inveniri, ab eiusmodi quaestionibus se removit; vereorque ne in eo solo. (0416A) Multa enim sunt eius non modo laude indigna, sed etiam reprehensione dignissima, in quibus fuit suorum simillimus. Ex his unum eligam, quod ab omnibus sit probatum. Celebre hoc proverbium Socrates habuit: « Quod supra nos, nihil ad nos. » Procumbamus igitur in terram, et manus nobis ad praeclara opera datas convertamus in pedes. Nihil ad nos coelum, ad cuius contemplationem sumus excitati; nihil denique lux ipsa pertineat: certe victus nostri causa de coelo est. Quod si hoc sensit, non esse de rebus coelestibus disputandum, ne illorum quidem rationem poterat comprehendere, quae sub pedibus habebat. Quid ergo? num erravit in verbis? Verisimile non est: sed nimirum id sensit, quod locutus est, religioni minime serviendum: quod si aperte diceret, nemo pateretur.

Quis enim non sentiat, hunc mundum tam mirabili ratione perfectum, aliqua providentia gubernari? (0416B) quandoquidem nihil est, quod possit sine ullo moderatore consistere. Sic domus ab habitatore deserta dilabitur; navis sine gubernatore abit pessum; et corpus, relictum ab anima, diffluit: nedum putemus, tantam illam molem aut construi sine artifice, aut stare tamdiu sine rectore potuisse. Quod si publicas illas religiones voluit evertere, non improbo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius invenerit. Verum idem per canem et anserem deierabat. (0417A) O hominem scurram (ut ait Zeno epicureus) ineptum, perditum, desperatum, si cavillari voluit religionem; dementem, si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro Deo haberet! Quis iam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere, quas Socrates Athenis auctoritate confirmavit sua? Illud vero nonne summae vanitatis, quod ante mortem familiares suos rogavit, ut Aesculapio gallum, quem voverat, pro se sacrarent? Timuit videlicet, ne apud Rhadamanthum reciperatorem voti reus fieret ab Aesculapio. Dementissimum hominem putarem, si morbo affectus periisset. Cum vero hoc sanus fecerit, est ipse insanus, qui eum putat fuisse sapientem. En, cuius temporibus natum esse se homo sapiens gratulatur.


HOME > Lactantius, Divinarum institutionum liber III, 20
551w 0.29919481277466 s