Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 22 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XXI. De Platonis doctrina, quae respublicas destrueret. <<<     >>> CAPUT XXIII. De erroribus quorumdam philosophorum, deque sole et luna. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0419B) CAPUT XXII De Platonis praeceptis, iisdemque reprehensis.

Restat ut communio ista nihil aliud habeat, praeter adulteria, et libidines; propter quas funditus eruendas, virtus est vel maxime necessaria. (0419C) Itaque non invenit concordiam, quam quaerebat; quia non videbat, unde oriatur. (0420A) Nam iustitia in extrapositis nihil momenti habet, ne in corpore quidem: sed tota in hominis mente versatur. Qui ergo vult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet; sed arrogantiam, superbiam, tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant. Detracta enim divitibus insolentia et iniquitate, nihil intererit utrumne alii divites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint; quod efficere nulla res alia praeter religionem Dei potest. Putavit igitur se invenisse iustitiam, cum eam prorsus everterit; quia non rerum fragilium, sed mentium debet esset communitas. Nam si iustitia virtutum omnium mater est, cum illae singulae tolluntur, ipsa subvertitur. (0420B) Tulit autem Plato ante omnia frugalitatem: quae utique nulla est, ubi proprii nihil habeatur. Tulit abstinentiam: siquidem nihil fuerit, quod abstineatur, alienum. Tulit temperantiam, tulit castitatem; quae virtutes in utroque sexu maximae sunt. Tulit verecundiam, pudorem, modestiam, si honesta et legitima esse incipiunt, quae solent flagitiosa et turpia iudicari. Sic virtutem dum vult omnibus dare, omnibus adimit. Nam rerum proprietas, et vitiorum, et virtutum materiam continet: communitas autem nihil aliud, quam vitiorum licentiam. Nam viri, qui multas mulieres habent, nihil aliud dici possunt, quam luxuriosi ac nepotes. Item mulieres, quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est. (0420C)

Redegit ergo humanam vitam ad similitudinem, non dicam mutorum, sed pecudum ac belluarum. (0421A) Nam volucres pene omnes faciunt matrimonia, et paria iunguntur, et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt; et foetus suos, quia certi sunt, amant; et si alienos obieceris, abigunt. At homo sapiens contra morem hominum, contraque naturam, stultiora sibi, quae imitaretur, elegit. Et quoniam videbat in caeteris animalibus officia marium foeminarumque non esse divisa, existimavit oportere etiam mulieres militare, et consiliis publicis interesse, et magistratus gerere, et imperia suscipere. Itaque his arma et equos assignavit: consequens est, ut lanam et telam viris, et infantium gestationes. Nec vidit impossibilia esse, quae diceret; ex eo quod adhuc in orbe terrae, neque tam stulta, neque tam vana ulla gens extiterit; quae hoc modo viveret.


372w 1.9321420192719 s