Lactantius_cps2, Divinarum institutionum liber III, 26 
Lactantius, Divinarum institutionum III, CAPUT XXV. De addiscenda philosophia; et quanta ad eius studium sint necessaria. <<<     >>> CAPUT XXVII. Quam parum philosophorum praecepta conferant ad veram sapientiam, quam in sola religione invenies. hide dictionary links

Divinarum institutionum liber III


(PL 6 0431A) CAPUT XXVI. Sapientiam sola doctrina coelestis largitur; et quam sit efficax lex Dei.

(0431B)

Quod ergo illi poscente natura faciendum esse senserunt, sed tamen neque ipsi facere potuerunt, neque a philosophis fieri posse viderunt, sola haec efficit doctrina coelestis; quia sola sapientia est. Illi scilicet persuadere cuiquam poterunt, qui nihil persuadent etiam sibi? (0432A) aut cuiusquam cupiditates oppriment, iram temperabunt, libidinem coercebunt, cum ipsi et cedant vitiis, et fateantur, plus valere naturam? Dei autem praecepta, quia et simplicia, et vera sunt, quantum valeant in animis hominum, quotidiana experimenta demonstrant. Da mihi virum, qui sit iracundus, maledicus, effraenatus: paucissimis Dei verbis:
Tam placidum, quam ovem, reddam.
Da cupidum, avarum, tenacem: iam tibi eum liberalem dabo, et pecuniam suam plenis manibus largientem. Da timidum doloris ac mortis: iam cruces, et ignes, et taurum contemnet. Da libidinosum, adulterum, ganeonem: iam sobrium, castum, continentem videbis. Da crudelem et sanguinis appetentem: iam in veram clementiam furor ille mutabitur. (0432B) Da iniustum, insipientem, peccatorem: continuo et aequus, et prudens, et innocens erit. Uno enim lavacro malitia omnis abolebitur. Tanta divinae sapientiae vis est, ut in hominis pectus infusa, matrem delictorum stultitiam uno semel impetu expellat: ad quod efficiendum, non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est. (0433A) Gratis ista fiunt, facile, cito; modo pateant aures, et pectus sapientiam sitiat. Nemo vereatur: nos aquam non vendimus, nec solem mercede praestamus. Dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis: et hoc coeleste lumen universis oritur (Vid. Ioan. cap. I et VI) , quicumque oculos habent. Num quis haec philosophorum aut unquam praestitit, aut praestare, si velit, potest? Qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam, neque seipsos (si natura paululum obstitit) possunt facere meliores. Itaque sapientia eorum, ut plurimum efficiat, non excidit vitia, sed abscondit. Pauca vero Dei praecepta sic totum hominem immutant, et exposito vetere novum reddunt, ut non cognoscas eumdem esse.


302w 0.76918888092041 s