Paulus_Bernriedensis_cps2, Vita S. Gregorii VII, 13HOME > 'mutum' in 'Paulus_Bernriedensis, Vita S. Gregorii VII, 13'
Paulus Bernriedensis, Vita S. Gregorii VII, CAPUT XII. Promulgata depositione Henrici et electione Rudolfi, pie moritur Gregorius. <<<     >>> CAPUT I. Nomen Hildebrandi, et huic conformia ignis miracula circa ipsum ostensa. Acta usque ad annum 1052.hide dictionary links

(PL 148 0095B) CAPUT XIII. Exempla eorum qui Gregorii decretis obedientes vel inobedientes fuere, divinitus probata vel improbata.

(0095C)

103. Consequenter hic introducendus videtur praecipuus virtutum eius sectator et heres, beatus Anselmus, Ecclesiae Lucensis Antistes, qui ante omnia id studii semper habuit, ut imitaretur eum in omnibus, adeo, ut discrepare ab illo prorsus nollet in aliquo: deinde, quid in ipso fuit, illius semper meritis attribuit. Gregorius namque, veluti fons erat; Anselmus quasi rivus fluebat, et arida irrigabat: ille, quasi caput totum corpus gubernabat: iste, ceu manus studiosa, quod iniunctum operabatur: ille, sicut sol illuminavit omnia; iste, velut splendor, declaravit singula. (0095D) Olim Elias, ex mortalium cohabitatione transiturus, dimisit Elisaeo pallium suum, Prophetici muneris instrumentum: similiter et Gregorius, ex hac mortali vita migraturus, transmisit Anselmo Pontificalis insigne potestatis, videlicet mitram capitis sui; hoc nimirum Deo cooperante, ut, sicut ille Prophetiae per pallium haereditavit praerogativam, ita et iste Sacerdotalem per mitram obtineret eminentiam. Nempe eo, usque processit similitudo, ut, sicut Elisaeus per pallium Eliae per virtutum signa demonstraverat, ita et Anselmus per mitram Gregorii quaedam magnalia exhibuerit. (0096A) Nam, ut ne pluribus unum magis divulgatum proferamus, reverendus Mantuanae Praesul Ecclesiae Ubaldus, multis iam annis gravissime spleneticus, et toto corpore ulceratus praesertim in cruribus, sic ut vix quomodolibet stare posset, vix etiam iacere vel sedere: qui et multa in medicos erogaverat, nihilque profecerat; apposita eadem mitra ubi maior ingruerat dolor, pristinae redditus est sanitati. Liber eiusdem Anselmi de Psalmorum tractatibus paucas sententias excipere; et quam pium affectum erga sanctitatem magistri sui Gregorii habuerit, evidentius ostendere. Sic ergo loquitur in tractatu secundi Psalmi: « Astiterunt Reges terrae, et Principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius. (0096B) » Reges terrae, membra videlicet eius qui regna super omnes filios superbiae, non solum venerunt, sed et astiterunt, et exercitu suo Romanam Ecclesiam obsederunt; et principes Sacerdotum conspirantem convenerunt in unum, contra sanctum Petrum, et contra Vicarium eius Gregorium, imo ipsum qui dixit: « Qui vos tangit me tangit; qui vos spernit, me spernit (Luc. X); crucifigunt iterum Filium Dei. » Constat etenim, quia caput nostrum in membris suis patitur, in membris infirmatur; sicut ipse Beato Petro dixit: « Vado iterum Romam crucifigi. » Nonne tibi videntur Principes Sacerdotum in domo Pilati colligere concilium ut Christum morti tradant, cum tot falsos testes contra summum Pontificem Henricus adornavit, cum omnes clamant: Reus est mortis? Nonne iterum Barrabas eligitur, et Christus sub Pilato morti addicitur, cum Ravennas Guibertus eligitur et Papa Gregorius reprobatur? (0096C) Sic vivere latronem petunt, qui lege damnatur, et iustum damnant, per quem omnes salvantur. Nonne tibi videtur iterum Pilatus manus suas lavisse, et dixisse: Mundus ego sum a sanguine huius, nullam in eo causam invenio; quando simulata poenitentia Henricus adoravit summum Pontificem, deinde falsis Episcopis suis dixit: Secundum legem vestram iudicate eum? Amplius: Dirumpamus vincula eorum, etc. Opprimamus, inquiunt, virum iustum, quoniam contrarius est operibus nostris. Si enim dimiserimus eum sic, venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. (0096D) Item: Si Papa Gregorius vixerit, mittet contra nos praedicatores veritatis, qui discutientes vitam et actus nostros, eripient oves Christi de manibus nostris; et iusti diripient spolia nostra, et dimittent Ecclesiam facientibus fructum in ea. Quando vero sanctitatis tractator iste fuerit, partim ex lectione sanctorum gestorum eius animadvertimus, partim ex relatione religiosorum Fratrum, qui se de longinquo ad sepulchrum eius per revelationem invitatos venisse, et a gravibus atque diutinis languoribus absque mora liberatos fuisse testati sunt, perpendimus. (0097A)

104. Nunc operae pretium arbitramur paucis demonstrare qualiter vel gratia vel ira Dei, nostris, hoc est in Germanicis partibus commendaverit decreta Gregorii nostri contra avaritiam et luxuriam Simonis et Nicolai; quatenus et iusti vigilantiores fiant, ad cavendum interdictae communionis piaculum; et operarii iniquitatis formidolosiores effecti, summis poenitentiae conatibus enitantur ad evadendum suae praevaricationis supplicium. Nam ad sepulcrum eius coelitus facta, vel quae fieri dicunt, religiosiores quique Romani; nos illis, qui viciniores sunt, percensenda reservamus; quibus et personae facilius innotescunt, in quibus vel facta vel fiunt. (0097B) Ut ergo contra primam in Ecclesia Simonis pestem primum ponamus exemplum, reverendissimus Hirsaugiensis coenobii Pater Willelmus, cuius religionem scripta quoque Gregorii nostri venerabiliter acceptant, inter multos, qui specialem eius medicinam expetebant, recepit quemdam Presbyterum, Simoniacae pravitatis lepra maculosum, humilitatis antidoto curandum. Sed eheu! vim faciente monachorum importunitate, quorum pessima consuetudo est de sacris Canonibus aut parum aut nihil curare, non compescuit eum ab illicita immaculati Agni immolatione. (0097C) Unde contigit ut ipse Salvator horrenda eum visione deterreret, cum forte post inchoatam Missam catechumenorum in proprio (stallo) resideret. Oppresso namque sopore apparuit, scissis vestibus, aspectu quasi leprosus; eique stupenti et admiranti, quem respiceret causa huiuscemodi apparitionis: Taliter, inquit, tu me tractasti: qui, cum te Simoniacum non nescires, ad conficienda Sacramenta Corporis et Sanguinis mei nihilominus accedere praesumpsisti. Inter haec, urgente hora surgendi ad lectionem Evangelii, multi Fratrum innuerunt ut excitaretur; sed praedictus Abbas altiori consideratione renuit, ne revelatio, si qua esset, impediretur: animadvertit enim non otiosum esse tam profundum illius temporis et loci soporem. Itaque ventum est ad Missam Sacramentorum, et tunc necessario expergefactus, celebrandi causa mysterii, manifestavit gravedinem et impossibilitatem suam, acceptoque protinus eiusdem Missae vicario, ex tunc in reliquum penitus cessavit a Sacerdotali officio.

105. Abhinc proferenda sunt exempla contra Nicolaitas, et eorum communicatores valentia. (0097D) Felicis namque memoriae Virgo Herluca, cui familiares erant visiones et revelationes Domini cum infirmitatibus Apostoli, fideli relatu nobis insinuavit quod ipsa vice quadam, dum solitaria resedisset in cellula sua, subito viderat Dominum Iesum ad se introire, comitante beato Wicterpo Augustensis Ecclesiae quondam Praesule; habitoque paulisper silentio subsistere, et vulnera tantum sua cruore manantia offendere. Cumque horripilasset a timore visionis insolitae, affatus est eam Episcopus ita dicens: Abhorresne, Soror, a cruenta specie Salvatoris? Ait: Etiam, Domine. (0098A) Vis eum, inquit, taliter ulterius non videre? Respondit: Volo. Noli, inquit, ergo amodo Richardi Presbyteri Missas audire, qui debitam tanto officio castimoniam non vult custodire. Sic enim vocabatur Presbyter, qui illi ecclesiae indignus praeerat, iuxta quam Virgo Deo dedita manebat. Et ex tunc eum publica visitatione confutatum, et exemplo suo plebem, ut idem faceret, animavit. (0098B)

106. Illa quoque visio non indigna commemoratione videtur; qua dilectus Deo et hominibus, benedictae memoriae Adalbertus monachus, et ipse contumelias et terrores ab adversariis Gregorii nostri propter obedientiam decretorum eius passus, eamdem Herlucam vidisse referebat de quodam Nicolaita, qui carnalibus desideriis inserviens ecclesiam illam contaminaverat, quae est in loco qui dicitur Rota. In illa namque confinia, hoc est in confinio Noricorum et Alamannorum quos Lycus fluvius disterminat, non procul destinabat mansiones eiusdem venerandi senis et beatae Virginis, multumque se invicem in Christo diligebant, quia excellentem Dei gratiam in se mutuo recognoscebant. Ita ergo dilectus de dilecta narrabat. Beata Herluca inter socias virgines et viduas quadam die ex more sedebat, et operi manuum iuxta consuetudinem suam diligenter incumbebat; cum ecce subito per fenestram prospiciens, miserabiliter lamentari coepit et vociferari, dicens: Vae, vae! Melius homini illi erat, si natus non fuisset. (0098C) Cumque nimis attonita quaedam illustris femina, nomine Hadewiga, interrogasset eam quidnam vidisset, unde tantum commota fuisset? Mortuus est, inquit, infelix Presbyter illud de Rota, et anima eius ab angelis Sathanae sublata portatur ad inferna: vidi enim eos praetereuntes cum insultatione, et animam comitantem cum eiulatione. Illa optante hoc verum non esse, Mittatur, inquit, qui veritatem inquirat. Missus nuntius familiam lugentem invenit; et eadem hora comperit mortuum, qua beata Virgo spiritum eius viderat a malignis spiritibus asportatum.

107. Interea super ipsas quoque uxores seu concubinas Nicolaitarum terribiliter desaeviit divina ultio. (0098D) Nam quaedam illarum, in reprobum sensum traditae, semetipsas incendio tradiderunt: aliquae dum sanae cubitum issent, mortuae repertae sunt in matutino, absque ullo praeeuntis infirmitatis indicio: aliquarum etiam corpora, post evulsas animas, maligni spiritus rapientes, et in sua latibula reponentes, humana sepultura privarentur. Porro incestuosis Missarum celebratoribus ita se manifestavit aliquoties ira Dei; quod, dum iam iamque communicare vellent, turbo vehemens irruit, calicemque subvertens Sanguinem effudit, Panem vero sanctum humanae inventionis mirabiliter abripuit. (0099A) Qualis vero Presbyter ille fuerit, qui saepe dicti semperque dicendi Gregorii nostri casulam, sibi in pignore positam, tempore II Gelasii Papae ad Missam semel induere praesumpsit, non satis investigavimus: sed hoc pro certo, Romanorum relatu, didicimus, quod illico scabiosus effectus, vix per dignos poenitentiae fructus evasit.

108. Quanta vero gratia Dei subsecuta sit obedientes Gregorianae institutioni, ostendit Religio quadrata, per Apostolicam Gregorii nostri benedictionem venerabiliter in his regionibus inchoata et feliciter multiplicata, videlicet attonsorum Christi servorum, eisque fideliter servientium Fratrum barbatorum; Virginum singulari devotione iugiter inclusarum, itemque Virginum regulari moderatione introitus et exitus suos custodientium. (0099B) Sane quadraturae huius sive quadrigae quatuor praecipui rectores fuere; videlicet Canonicae vitae renovator eximius Altmannus Episcopus de Patavia, et beatae recordationis Odalricus Prior de Cluniaco, venerandi Patres Wilhelmus de Hirsaugia, et Sigefridus de Sancti Salvatoris Cella.

109. Verum, quia Cluniaci mentionem modo repetivimus, ad commonitionem coenobiis Praesidentium, libet ad memoriam revocare duas visiones, inibi Gregorio nostro factas; ut qui verbo et exemplo eius hactenus profecerunt, amodo nihilominus et harum visionum contemplatione proficiant. (0100A) Igitur cum adhuc Legatus apostolicus quadam vice Cluniacum venisset, et Abbati Fratrum Capitulo praesidenti assedisset, sublevatus spiritu videre coepit medium Iesum, modo se placide acclinantem eidem Abbati, recte iudicanti; modo indignanter avertentem, cum forte minus invigilaret rectitudini: qui, postquam finito Capitulo eidem Patri secreto referebat, non parum cautionis in reliquum suggerebat. Item, cum divina revelatione praemonitus ex apostolica auctoritate praecepisset ut omnes qui ibidem vel homicidae, vel adulteri, vel quolibet modo criminosi exstitissent, ab altaris officio secundum scita canonum cessare deberent, et iidem protinus pavida confessione declarati fuissent, narrabat praedictus abbas, se in somnis eosdem velut ab angelo decollatos vidisse. (0100B)

110. In calce libri commemorare delectat plenae dilectionis bigam, martyrii cruore perfusam: Burchardum videlicet Halberstatensem, et Theodomarum Iuvavensem episcopos, Gregoriani dogmatis assertores efficacissimos. Horum namque Burchardus, Annoni Coloniensi et Werenhario Magdeburgensi reverendissimis archiepiscopis sanguine et religione proximus, postquam gravissimum Henricianae persecutionis pondus laudabili constantia diu sustentaverat, tandem appropinquante supernae retributionis die, videt sibi in visu noctis beatum Blasium martyrem ac pontificem assistere, et beatae passionis socialem gloriam repromittere. (0101A) Itaque furiosae schismaticorum plebis horribili circumdatione apud Goslariam coarctatus, et letaliter vulneratus, quamdiu supervixit cum admirabili alacritate praesentes admonuit ut sibi et ab haereticorum contagio caverent, et in obedientia Catholici pontificis permanerent. Denique inter verba sanctae exhortationis et orationis spiritum emittens, sepultus est in Memoria apostolorum Petri et Pauli, quam ipse a fundamento construxerat et dedicaverat. (0101B)

111. Porro Theodomarus, naturae praestantia et totius humilitatis et honestatis artificio praeclarus, crebra fugiendi necesstiate a Guibertinis et Henricianis tribulatus, et longa demum captione maceratus; postquam se vidit in suis terminis non posse fructificare, statuit Hierosolymam transmeare; atque inter eundum a paganis interceptus, et pro inexpugnabili confessione nominis Christi membratim intercisus, supernam Hierusalem victor gloriosus intravit. Hic ordinaverat nostrae humilitatis ordinatorem, reverendissimum scilicet Udalricum Lauriacensem sive Pataviensem episcopum, atque apostolicae sedis legatum, qui ante hoc septennium, post multos agones, pro assertione Gregoriani dogmatis, cuius ad normam et electus et promotus fuerat, legitime decertatos, obdormivit in Domino, anno aetatis suae centesimo quinto, neminem, proh dolor! sui similem relinquens inter omnes Germaniarum praesules. (0101C) Nullum etenim videmus ita compositum moribus, honorabilem vultu, modestum habitu, auctoritate reverendum, semper habentem in gratia sale conditum sermonem, et opportunis undique responsis expeditum, et alias possidentem praerogativas, quas maluimus dissimulare quam concitare inanem invidiam illum exaequare non valentium. Hoc tamen cum pace cunctorum putamus dicendum, quod nihil illius severitate iucundius, nihil erat iucunditate severius; et quod mirae abstinentiae cum tanta alacritate moderabatur virtutem, ut nullam penitus redoleret ostentationem.

112. Cuius specialis alumna, virgo Deo devota, vidit coelestes visiones, et accepit donationes, ad commendationem Gregorianae obedientiae non ineptas, ideoque silentio minime praetereundas. (0101D) Dilexerat enim quemdam presbyterum, eo quod caste vixisset, et a tam legitimo pontifice, videlicet Odalrico, sacros Ordines accepisset; eiusque in divinis Officiis, etiam ipso tenore vocis, delectabilem suae caritatis similitudinem attigisset. (0102A) Unde contigit ut quadam vice videretur ei sacra mysteria celebrare, dextera divinae maiestatis desuper apparente, et canonice signa cum ipso faciente. Verum post excessum divini Praesulis, cum, peccatis exigentibus, posuisset Deus tenebras insipientiae, et facta esset nox insolentiae, in ipsa pertransierunt omnes bestiae silvae, et catuli leonum rugientes ut raperent et quaererent a Deo escam sibi, videlicet spiritus maligni: et, quod miserabile dictu est, sacerdotem istum, eatenus integrum, morsu luxuriae corruperunt: quod praefatae Virgini sic assignatum est. Visus est ei denuo sacris mysteriis insistere, dextera quidem Domini nihilominus apparente; sed veluti languida dependente, ac nihil penitus conficiente. Et haec quidem divinitus ostensa sunt Virgini. (0102B)

113. Caeterum aliquoties, cum incontinentium sacerdotum officia, iuxta Gregorianam prohibitionem, corporaliter declinaret; ac per fidem et orationem illis intenderet, quibus corporalem praesentiam exhibere non potuit; mira Salvatoris largitate eiusdem suavitatis gustum sentire coepit in ore, quem interdum, realiter communicando Catholicis, se gratulabatur sensisse ex manifesta sacramentorum perceptione. (0102C) Diligebat autem hanc Virginem prae caeteris virginibus beatae recordationis antistes Odalricus, non magis propter suam indolem bonam, quam propter honorabilem sanctae matris viduitatem, et materterarum eius (quae omnes illam maxime erudiebant) laudabilem virginitatem. De matre, cui nomen Helisaea, breviter adiiciendum, quod in fervente obedientia Gregorii nostri multis virtutibus et prophetiae spiritu praepollens, cum ad momentum transitus sui de hoc mundo, benignis spiritibus se invisentibus, opportunam solitudinem, procurasset, et in eorum glorioso praesidio ad Christum migrasset; e vestigio revertentes, quae discesserant sorores, invenerunt eam, ad similitudinem Pauli primi eremitae, manibus ad Dominum expansis, instar supplicantis; quo nimirum pius Conditor in defuncta ostenderet, quam devote sibi dum viveret supplicasset.

114. Haec nobis scribentibus forte superlata est narratio duorum miraculorum Salerni coelitus patratorum, unum mox ut eodem beatus Gregorius recensisset. (0102D) Nam cum primitus illic praedicare coepisset, astans quidam rusticus maligna (mente) coepit intra se taliter dicere: En, auctor praeliorum et seditionum, postquam totum commovit orbem, hanc inquietare venit urbem. His ita cogitatis, cum etiam proloqui voluit, mutum se factum doluit. (0103A) Cum vero necessitate compulsus accessit ad hominem Dei, provolutusque pedibus ipsius, quibus signis potuit, peccasse se poenitere innotuit; ipso miserente et benedicente recepit loquelam, omnipotenti Deo famuloque eius gratias relaturus. (0104A) Postquam vero defunctus et sepultus est, nocturno silentio subintroierunt fures, aperire sepulcrum volentes propter induvias pontificales. Verum tantae vehementiae ventus obvius eis fuit, ut cunctae lampades, quae in crypta B. Matthaei ardebant, exstinguerentur; et ipsi cadentes in amentiam tam diu iacerent, quousque cleri populique spectaculum fierent.


HOME > 'mutum' in 'Paulus_Bernriedensis, Vita S. Gregorii VII, 13'
Paulus Bernriedensis, Vita S. Gregorii VII, CAPUT XII. Promulgata depositione Henrici et electione Rudolfi, pie moritur Gregorius. <<<     >>> CAPUT I. Nomen Hildebrandi, et huic conformia ignis miracula circa ipsum ostensa. Acta usque ad annum 1052.
2281w 2.084596157074 s