Petrus_Chrysologus_cps2, Sermones, 51HOME > Petrus_Chrysologus, Sermones, 51
Petrus Chrysologus, Sermones, SERMO L. De paralytico curato. <<<     >>> SERMO LII. De eodem. show dictionary links

(52 0342C) SERMO LI. De daemoniaco surdo et muto curato.

Quia solito plus sese terris aestus infuderat, diu tacui, ne compressio quae ex desiderio nascitur audiendi, ipsa nobis cynocaumatum generaret incendium: nunc ubi aerem temperies mitigavit autumni, Dominicum, iuvante Domino, revocamur ad verbum. Cum filium suum quidam surdi et muti spiritus furore possessum ingereret Domino curandum Dominum praeter morem patientiae suae evangelista sic retulit fuisse commotum, ut ante in patris vulnus ipse inveheretur quam ad filii moveretur curam. (0343A) Respondens , inquit, unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum: qui ubicumque eum apprehenderit, allidit eum et spumat, et stridet dentibus et arescit; et dixi discipulis tuis ut eiicerent eum, et non potuerunt. Qui respondens, eis dixit: O generatio incredula (Marc. IX) ! Respondens unus de turba: Quid est quod, uno interrogante, feriuntur multi? quid est quod, conquirente uno, incredulitatis notantur omnes? quid est quod ad unius vocem tota generatio superba perfidiae nuncupatur? Quid est? (0343B) Quia iste non ad Deum venerat, sed ad magistrum venerat; curam, non a virtute exigens, sed ab arte; tarditatem curae non causae deputans, sed curanti; impossibilitatem discipulorum magistri imperitiae assignans, Iudaico livori invidiae Scribarum talem satisfaciens per clamorem, Et dixi discipulis tuis ut eiicerent eum, et non potuerunt . Hoc est dicere, esse diabolum qui Christo non crederet, esse daemonem qui parvi possit Christi nominis habere virtutem. Discipuli non suo, sed Christi nomine daemones de obsessis corporibus effugabant. Quod ergo daemon discipulis imperantibus non cedebat, iste ad infirmitatem Christi nominis, non discipulorum trahebat ad culpam. Videns ergo Dominus Iudaeorum sic circumstantes sapere catervas, in filiis patrum perfidiam sic inurit, et in genitoribus germina sic venenosa percellit. O generatio incredula! Veniens , inquit, Dominus ad discipulos suos, vidit circa illos turbam magnam, et Scribas conquirentes cum illis; et confestim omnis populus videns Iesum stupefactus est, et expaverunt . (0343C) Timentes utique ne quod insultaverant discipulis, veniente magistro, hoc perderent; et, tanto daemone fugato, ipsa fieret discipulis causa gloriae, quae fuerat confusionis occasio. Hinc est quod Dominus, uno omnibus interrogante, respondit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quorum incredulitate neque unus daemon captivo fugatur ex corpore. Quamdiu apud vos ero? Et non ad gentes mittam? (0343D) ubi ad unius discipuli mei vocem templa corruunt, simulacra fugiunt, consumuntur arae, cadunt idola, caeduntur luci, tota daemonum potestas antiquis et veternosis sedibus suis gemens et tremens, et eiulans effugatur: commutantur in Ecclesias delubra, in altaria vertuntur arae, pecorum victimae mortuorum in vivam cordis hostiam transferuntur, auguria, divinationes, somnia, in solo Dei nutu, in Dei tantum constituuntur arbitrium. Quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos? Patitur patientia non timore; non necessitate, sed misericordia; exspectatione, non metu hos patitur, portat, exspectat, qui redire vult impium, non perire. (0344A) Afferte illum ad me , quasi longe positum curare non possit, sed afferte vos incredulitatis vestrae causam, infidelitatis titulum, perfidiae documentum. Afferte illum . Ut qui saltem docenti Deo noluistis credere, vel daemone confitente credatis, et sentiatis vos ipso diabolo nequiores, cum videritis illum confiteri, tremere sui mox praesentia cognitoris. Et attulerunt eum, et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum, et elisus in terra volvebatur spumans. Volvebatur homo, sed diabolus torquebatur; invasum vexabat cura, sed invasorem maiestas iudicis arguebat; sistebatur captus, sed puniebatur hostis, diaboli poena cruciatu humani corporis apparebat. Opus est, fratres, opus est Dei lumine, ne in opere Dei oculi fallantur humani. (0344B) Et interrogavit patrem eius, quantum temporis est, ex quo hoc accidit ei? at ille ait, ab infantia . Requirit passionis tempus auctor temporis, medicus passionis tempus requirit, non ut nescius, sed ut sciens nescientibus prodat. Denique interrogatione tali tempus aperit, aetatem pandit, revolvit infantiam, ut tanti mali causa non tangat sobolem, sed parentem, quia a Deo sibi datum pignus ad diaboli gratiam, daemonum retulit ad honorem, dicente Scriptura. Et obtulerunt filios suos et filias suas daemoniis (Psal. CV) . Infantia ut in se diabolo locum faceret, quid criminis admiserat? quid reatus? sed replentur daemone parvuli, quando a parentibus suis offeruntur diabolo, daemonum ducuntur ad curam. Denique patris fide solvitur, quem patris infidelitas alligarat. Patris vox est: Si quid potes, adiuva nos misertus nostri . (0344C) Hoc est, nos adiuva, miserere nobis, quorum reatus aggravat innocentem, ad quorum poenam infantis periculum sic redundat. Et bene Dominus a parentibus fidem repetit, dicens: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti . Et pater, Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam . Pater credit; et, sicut diximus, patris liberatur fide, qui patris fuerit infidelitate damnatus. Nam cui genitoris fides profuit, quomodo ei genitoris perfidia potuit non obesse? Quomodo autem sanatus sit, vel quare discipuli, qui multos eiecerant daemones, hunc nequiverint effugare, iuvante Domino secuturo sermone pandemus.


HOME > Petrus_Chrysologus, Sermones, 51
748w 8.9447360038757 s