Petrus_Chrysologus_cps2, Sermones, 52HOME > Petrus_Chrysologus, Sermones, 52
Petrus Chrysologus, Sermones, SERMO LI. De daemoniaco surdo et muto curato. <<<     >>> SERMO LIII. De pace. show dictionary links

(52 0344C) SERMO LII. De eodem.

(0344D)

Doctoris officium est lecta disserere, et mysticis obscurata sensibus lucido astruere et demonstrare sermone, ne minor intelligentia inde perniciem generet auditori, unde scientiam conferre debuit et potuit salutarem. Haec est igitur hodiernae consonantia lectionis. (0345A) Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum habentem spiritum surdum et mutum (Marc. IX) . Non dixit, Attuli filium meum surdum et mutum, sed, Attuli filium meum habentem spiritum surdum et mutum. Numquid nequitia spiritalis humanis distinguitur membris, et sensibus angustatur humanis, ut debilitates nostras, nostras perferat passiones; nec videre possit, nisi fenestris oculorum, et foraminibus aurium capere auditum; sermonem linguae aut oris officio proferre, et per hoc surdi mutique statum miserabilem sustinere, cum tenuis et aerea natura carnem nesciat, refutet ossa, velut aura spirans orbem totum temporis transeat in momento, diversas species assumat, varias mutetur in formas, corda penetret, illudat animabus, inspiret impias et turpissimas cogitationes, nec unde veniat aut quo redeat sentiatur, ac sic innocuas mentes, velut iaculum volans, lethali vulnere et tota facilitate transverberet? (0345B) Parum esset si hoc pater solus sua supplicatione dixisset, cum dixit: Attuli filium meum habentem spiritum surdum et mutum , nisi Dominus ipse immundum spiritum tali increpatione depulisset: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo. Sed iam quae ad solutionem quaestionis pertinent prosequamur. Deus qui daemones est perpetuo crematurus incendio, qui iam eos, et in praesentia astringit vinculis, angit cruciatibus, urget poenis, potest et cum iusserit tota debilitate truncare, atque eo modo quo vident, quo audiunt, quo loquuntur, caecos reddere, surdos et mutos facere ne loquantur. Sed in hoc loco quid diabolus homini fecerit declaretur. (0345C) Antiquus refuga, ubi Deum terris reperit advenisse, obstruxit aures hominum, vinxit linguam, et obseratis humanis sensus foribus, speluncae suae latebram pectus fecit et paravit humanum: aestimans quod illuc auditus verbi, virtus divini nominis non veniret: simul, ut est dolosus et callidus, patrem capere parentesque tali se credidit decipere figmento, ut desperarent curari posse eum qui audire nec poterat, nec fari; et ut quod erat diabolici operis, esse crederent debilitatis humanae, deputarent pignori, ascriberent naturae, quod intulerat hostis inclusus. Denique, sicut Matthaeus de eodem refert, et alia simulatione istius miseri fefellerat patrem; nam sibi sic supplicat: Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est, et male torquetur (Matth. XVII) . Aut humanae naturae aut coelestis elementi daemon, quod suae artis fuerat, voluit tunc videri, aptans lunae cursibus hominis passiones; vexabat corpus lunaribus incrementis, ut esse lunae crederent, quod erat diabolici criminis et furoris. Sic homines illusit, circumvenit ignaros, infamavit apud desides creaturam, quae lumini tantum condita laedere nescit homines quos continua magis iuvare cogitur servitute. (0346B) Verum posteaquam venit occultorum cognitor, inspector validissimus secretorum, cui latentia diaboli non poterunt obviare figmenta, adducitur puer sanandus praeceptione divina; ut quidquid diabolus vinxerat, solveretur a Christo. Egit, egit inimicus, ut hoc quod videbatur, esset naturae. Sed quare discipuli non potuerunt eiicere eum? Quia hic homo gentilis populi producitur in figuram: siquidem gentilis populus iuxta Apostolum, habebat spiritum aeris huius. Aeris , inquit, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II) . Hic ergo erat surdus et mutus, qui nec audire legem poterat, nec Deum poterat confiteri, sed in igne gehennae, et per aquas amari semper gurgitis iactabatur; nec poterat a discipulis, vel ullo homine sanari, quia Christus olim auditus fidei, confessio salutis, gentium redemptio dicebatur et vita. (0346C) Denique ubi imperio Christi fugatus est diabolus, patescunt clausa, vincula solvuntur, sermo redditur, auditus redit, homo reparatur, et solus diabolus deflet diuturna se possessione detrusum. (0347A) Hinc est quod veniens ex gentious impositione manus et exorcismis ante a daemone purgatur, et aperitionem aurium percipit, ut fidei capere possit auditum, ut possit ad salutem prosequente Domino pervenire.


HOME > Petrus_Chrysologus, Sermones, 52
598w 1.7046489715576 s