Petrus_Chrysologus_cps2, Sermones, 53HOME > Petrus_Chrysologus, Sermones, 53
Petrus Chrysologus, Sermones, SERMO LII. De eodem. <<<     >>> SERMO LIV. De Zachaeo. hide dictionary links

(52 0347A) SERMO LIII. De pace.

Beati pacifici , ait evangelista, charissimi, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V) . Merito Christianae virtutes virescunt in eo qui unanimitatem Christianae habet pacis, nec pervenitur ad vocabulum filii Dei, nisi per nomen pacifici. Pax est, charissimi, quae spoliat hominem servitute, dat nomen ingenuum, mutat apud Deum cum conditione personam, ex famulo filium, liberum facit ex servo. (0347B) Pax fratrum voluntas est Dei, iucunditas Christi, perfectio est sanctitatis, iustitiae regula, magistra doctrinae, morum custodia, atque in rebus omnibus laudabilis disciplina. Pax suffragium precum est, supplicationum facilis, atque impetrabilis via, desideriorum omnium competens plenitudo. Pax dilectionis mater est, concordiae vinculum, ac purae mentis indicium manifestum, quae sibi exigit de Deo quod velit; quae quidquid voluerit, petit; quidquid petierit, sumit. Pax praeceptis regalibus conservanda est, ipso Domino Christo dicente: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Ioan. XIV) ; hoc est dicere: In pace vos dimisi, in pace vos inveniam: proficiscens voluit dare quod desiderabat rediens in omnibus invenire. (0347C) Coeleste mandatum est servare quod dedit: una vox est, inveniam quod dimisi. Plantare pacem radicitus est Dei; evellere penitus, inimici. Nam sicut amor fraternitatis ex Deo est, ita odium ex diabolo; quapropter damnanda sunt odia, quoniam scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Ioan. 3) . Videtis ergo, fratres dilectissimi, quare pax amanda est, et diligenda concordia; ista sunt enim quae generant et nutriunt charitatem. Scitis autem, secundum apostolum, quia charitas ex Deo est (I Ioan. IV) ; sine Deo ergo est, qui non habet charitatem. Pax plebis charissimi est gloria sacerdotis, et pacis plena laetitia est perfecta charitas filiorum. (0348A) Sacerdotis est admonere quod decet, plebis est audire quod monet; quidquid non licet, pastoris est prohibere, gregis audire ac velle ne fiat: utraque si conveniant, salva sunt omnia; nec Deus invenit in plebe quod puniat, nec sacerdos potest habere quod doleat. Servemus ergo, fratres, mandata, quae vitae sunt; teneat se profundae pacis nexibus colligata fraternitas, et salutari vinculo charitatis mutua se dilectione constringat, quae operit multitudinem peccatorum. Dilectio ergo omnibus desideriis amplectenda est, quae tot bona potest habere quot praemia. Custodienda prae omnibus virtutibus pax est, quoniam Deus semper in pace est. (0348B) Locum non demus inimico, ne in tritici segete valeat seminare zizania, et, securo iam rustico, et spe longi laboris eluso, exspectatos fructus ipsa messis maturitate perdat; aut vinum vetustate suave in liquorem perfidiae demutatum infusa faecis permixtione conturbet; aut inter dulcia mella felle venena amariora confundat. Procul contentiones, procul lites, procul maledicta mittantur: et quia laqueus est mortis lingua susurronis et bilinguis, parcat unusquisque animae suae, ne in supplicium suum vincula sibi mortis innectat. Amate pacem, et tranquilla sunt omnia: ut et nobis praemia, et vobis gaudia reservetis, ut Ecclesia Dei in pacis unitate fundata, perfectam in Christo teneat disciplinam.


449w 1.1405849456787 s