Petrus_Chrysologus_cps2, Sermones, 54HOME > Petrus_Chrysologus, Sermones, 54
Petrus Chrysologus, Sermones, SERMO LIII. De pace. <<<     >>> SERMO LV. De paterna Dei in nos dilectione, de patrum in filios charitate, et de Iudaeorum poena. hide dictionary links

(52 0348B) SERMO LIV. De Zachaeo.

(0348C)

Beatus evangelista proxime dum divitis inhumani vitam describit et finem, humanos movit et moestificavit affectus: sed hodie Zachaei divitis humanitatem fidemque referendo, coeleste nos extulit, et provexit ad gaudium. Et ingressus , inquit, Iesus, perambulabat Iericho (Luc. XIX) . Quare perambulat, non ambulat? Quia quod Moyses ambulaverat, perambulabat Christus; et populum quem Moyses induxit in via, Iesus ad quietem promissae mansionis adduxit. Perambulabat Iericho . Iericho civitas ipsa est, quam Iesus Nave septeno tubarum clangore subvertit (Ios. VI) . Sed quia Christus venit salvare quod perierat, ingreditur Iericho, ut quod lex terribili vociferatione deiecerat, Iesus clamore piae praedicationis attollat. (0349A) Iesus , inquit, ingressus perambulabat Iericho, et ecce vir nomine Zachaeus, et hic erat princeps Publicanorum, et ipse dives . Princeps publicanorum in civitate perdita, perditi operis Zachaeus egisse scribitur principatum: ex loco, persona, officio, reatus magnitudo monstratur, ut ex magnitudine criminis remittentis luceat magnitudo. Et quaerebat Iesum videre . Qui Christum videre quaerit, coelum unde Christus est, non terram, de qua aurum est, intueatur. Dives ergo, qui sursum respicit, non portat divitias, sed proculcat; nec incurvatur divitiis, sed levatur; atque agit divitias ad largientis obsequium, non ad divitiarum avaritiae servitutem; divitiarum servus, non dominus est avarus: at misericors tot servos se probat habere quot nummos. Quaerebat Iesum videre, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat . (0349B) Satis hic animo magnus erat, qui pusillus videbatur in corpore; nam mente tangebat coelos, qui corpore homines non aequabat. Nemo ergo de brevitate corporis, cui addere nil potest, curet; sed ut fide emineat, hoc procuret. Et praecurrens, ascendit in arborem . Quibus putas iste gradibus altissimae arboris pervenit ad ramos? Iste calcavit terram, superascendit aurum, transcendit avaritiam, et totam divitiarum supergressus est molem, ut prosiliens in arborem veniae, misericordiae apprehenderet fructum, et de specula confessionis indulgentiae cerneret largitorem. Ascendit in arborem sycomorum . (0349C) Mysterio, non causa; ascendit in arborem sycomorum, ut unde Adam texerat nuditatem corporis, Zachaeus inde velaret feditatem avaritiae. Ascendit in arborem sycomorum, ut videret Iesum, quia inde erat transiturus . Vere dixit transiturus, quia Christus per terrenas vias et humanos labores non mansurus venerat, sed venerat transiturus. Cum autem Iesus venisset ad locum, suspiciens, vidit eum . Quasi si illuc non vertisset oculos, non videret, qui Nathanael cum absens esset, sub eadem arbore longe vidit (Ioann. I) : sed vidit eum, vidit ad veniam, respexit ad gratiam, intendit ad vitam, contemplatus est ad salutem. Deus quem videt, non ut ignorans agnoscere cupit, sed ut sciens ad gloriam vult videre. Vidit eum, et ait ad illum: Zachaee, festinans descende, quia hodie oportet me in domo tua manere . (0349D) Si bene ascenderat, quare ei dicitur descende? (0350A) Superius dixit: Praecurrens ascendit arborem. Praecurrit servus Dominum, et ante Zachaeus ascendit arborem quam crucem Dominator ascenderet; hinc est quod dicitur ei: Festinans descende . Si sapis, festinans descende: descende ante Dominum de Adamatica arbore, ut post crucem Dominicae passionis ascendas. Nisi quis tulerit crucem suam, et secutus me fuerit (Matth. X) ; non dixit, praecesserit me. Descende ergo, ut deponas tantae fraudis onera, pondera cupiditatis, usurarum molem, magisterium publicani, exactionis crudelissimae principatum, expeditus intres paupertatis scholam, discipulatum misericordiae, pietatis usum, patientiae disciplinam, studia virtutum, scientiam divinitatis, tolerantiam passionum, philosophiam mortis, atque inter vitalis ligni ardua iam perfectus ascendas. (0350B) Descende, quia hodie in domo tua oportet me manere . Cuius domum non intraverit Christus, ille ad divinam non perveniet mansionem; et cuius hic ad mensam non sederit Christus; ille coelestem non accumbet ad mensam. Et festinans descendit, et suscepit eum gaudens. Gaudet, quia suscepit susceptorem suum, quia pastorem suum pascit, quia reus iudicem suffragio humanitatis inclinat, quia cibi et potus fenore debitorem suum sibi facit et acquirit; et sic fit, ut quaestum non perdat publicanus iste, sed mutet. Et cum viderent , inquit, omnes murmurabant dicentes, quod ad hominem peccatorem divertisset . Et quis sine peccato? Et si nemo, ipse sibi veniam negat, qui Deum, quod ad peccatores ingreditur, accusat. (0350C) Deus, quando peccatorem quaerit, non peccata, sed hominem quaerit: ut peccatum, quod est opus hominis, despiciat, ut opus suum, quod homo est, non amittat. Audi prophetam dicentem: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L) , hoc est, ab operibus meis. De se autem: Opera manuum tuarum ne despicias (Psal. CXXXVII) . Iudex, cum vult ignoscere, hominem respicit, non culpam; pater, cum misereri vult filio, affectum cogitat, non delictum: sic in homine Deus sui memor est operis, ut operis obliviscatur humani. Tu ergo qui reprehendis, qui murmuras cur ad peccatorem diverterit Christus, viam salutis, exemplum veniae, misericordiae spem de tali ingressu cape, et cave ne hoc tibi sit blasphemandi materia, quod tibi occasio est salutis. (0350D) Quo medicus nisi ad aegrum? (0351A) Non est opus , inquit, sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX) . Quo anhelus pastor, nisi ad ovem perditam? Quando se rex hostibus immiscet, nisi cum vult liberare captivum? Et qui pretiosam perdit margaritam, loca squalida non dedignatur intrare, et eam inter stercora ipsa perquirere non abhorret. In quod praeceps post filium non se dat mater? Et arguitur Deus, qui creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I) , quare hominem inter peccata charitate conditoris inquirit? Murmuras, homo, quare hominem Deus inter peccata quaerat: quid facies cum videris eum propter hominem ipsas tenebras tartari penetrare? Audi tamen quid ingressus ad peccatorem fecerit Christus. Stans , inquit, Zachaeus dixit . Vides quomodo erectus est, qui iacebat. (0351B) Iacemus in vitiis, et iacemus oppressi; stamus, cum bonis operibus, erigimur ad profectum. Stans , inquit, Zachaeus, dixit, Dimidium bonorum meorum do pauperibus . Iste post mortem se credit esse victurum, qui dimidium bonorum iam futuram transmittit ad vitam. Sit licet ille perfectus, qui totum quod habet illuc, ubi victurus est, semper hinc praemittit; est iste tamen virtutum socius, consors prudentiae, fidei particeps, qui ad Deum vel dimidium mittit, quia homo quod hic reliquerit, hoc amittit. Et revera, fratres, sicut se iste ibi credit vivere, qui illuc transmittit sua; ita ille se tibi non credit esse victurum, qui sibi illic quod habere debeat nil pararit. (0351C) Nam si paupertatem vix ferre possumus temporalem, in aeternum mendicus fieri quis durabit? Quis militans non ad patriam mittit, quidquid bellico sudore conquirit, ut adolescentiae labores senectus deliciosa compenset? Et Christianus cui militare est id, quod vivit in saeculo, quomodo non cogitat ut pericula terrena otiis coelestibus consoletur? Qualiter haec faciat Christianus, Zachaeus ipse et verbo docet et monstrat exemplo. Dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si cui aliquid fraude abstuli, reddo quadruplum . (0352A) Qui aliena prorogat, plus dando diripit quam furando; nec compescit inde dolentum gemitus, sed producit. Audeo dicere, qui de fraude Deo offert, cumulat crimina, non emundat; quia Deus in tali munere exuvias suorum pauperum, non misericordias intuetur. Sine causa Deo plorat, contra quem iuste causa pauperis ploraverit Deo. Dei vox est: Si pignus tuleris fratri tuo tunicam, ante solis occasum reddes illi (Exod. XI) . Sicut furem lucerna prodit, ita sol eos qui fraudantur, accusat. Si volumus Deo offerre nostra, si apud Deum quae nostra sunt possidere volumus, mereamur et nos audire talia, qualia Zachaeus audivit: Hodie domui huic salus advenit, quia et hic filius est Abrahae . (0352B) Inhumanus dives cum esset filius Abrahae, factus est gehennae filius; iste cum esset rapinae filius, dando sua, aliena reddendo, Abrahae adoptatur in filium. Ne quis tamen putet Zachaeum offerendo dimidium bonorum perfectionis tenuisse fastigium, qui post omnia sua et seipsum sic dedit Domino, ut episcopatus honore fultus, a mensa publicani quaestus ad mensam dominici corporis perveniret; et fraudulentas saeculi divitias derelinquens, in paupertate Christi veras saeculi divitias inveniret.


HOME > Petrus_Chrysologus, Sermones, 54
Petrus Chrysologus, Sermones, SERMO LIII. De pace. <<<     >>> SERMO LV. De paterna Dei in nos dilectione, de patrum in filios charitate, et de Iudaeorum poena.
1210w 13.804092168808 s