Petrus_Chrysologus_cps2, Sermones, 55HOME > Petrus_Chrysologus, Sermones, 55
Petrus Chrysologus, Sermones, SERMO LIV. De Zachaeo. <<<     >>> SERMO LVI. De symbolo apostolorum. hide dictionary links

(52 0352B) SERMO LV. De paterna Dei in nos dilectione, de patrum in filios charitate, et de Iudaeorum poena.

(0352C)

Posteaquam praecepta legis diffusa voluminibus, congesta libris, amorem nobis non suffecerunt commendare divinum, duris hominum praecordiis, comparationibus, exemplis, inseritur Dei et insinuatur affectus. Quis , inquit, ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis spiritum bonum dabit petentibus se (Luc. XI) ? Quis ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? (0353A) Charitas dolum non habet; fraudem pietas, affectio non recipit falsitatem. Si pater est, non potest non amare; si amat, nisi quod bonum est dare nescit. Negat patrem, qui de patris suspectus est largitate; ignorat se filium, quem data paterna sollicitant. Totum quod est pietatis excludit, qui salutare non credit quidquid dederit pater; aut quomodo pater poterit filiis dare mala pro bonis, qui mala semper pro filiis paratus est sustinere, qui pro filiis mortem non refugit, pericula non declinat? Ideoque te Deus patrem fecit, ideo a te voluit hominem procreari, qui utique quod te de terra fecerat, poterat fecisse quamplurimos: sed egit ut generando scires quanta esset generantis affectio, et in te amorem tui tantum probares auctoris, quantum ipse auctor pignoris tuo pignori conaris impendere. (0353B) Certe non solum in te quid esset generantis affectio, sentire te Deus voluit, sed in feris, et in pecudibus, et avibus, hoc Deus voluit te videre: quae cum de terra produxerit sola iussione, postea laborem sentire compulit generandi, mutare patrias, loca cubilibus apta conquirere, fetus locorum difficultatibus communire, gemitibus edere, maximis laboribus enutrire, ac se morti, si natos suos capi viderint, non negare. Unde si non hominis, vel ferarum comparatione, pecudum similitudine, exemplis avium, disce quanta sit in paterna charitate sinceritas. Si ergo Deum credis, et confessus es patrem, quidquid iusserit, quidquid in te elegerit, crede tibi satis esse salutiferum, crede satis esse vitale. (0353C) Matris data discutere non licet, patris monita retractare non convenit; sic licet paterni mandati species tristior, res tamen ipsa salutifera et vitalis. Sic Abraham ubi Deum patrem credidit, mandatorum formas non attendit asperas et acerbas; circumcisionem recipit verecundam (Gen. XVII) ; et quae coelestis Pater iubet, non discutit, sed iudicat gloriosa: parricidium considerat perscelestum; sed quia Deus imperat, totum pietati committit. (0353D) Hinc Isaac patris super se gladium cum videret, hostiam se esse, cum horrere, cum dolere poterat, est gavisus (Gen. XXII) . Hinc Iephte filia patris munus, patris vota, sua morte tota gratulatione persolvit (Iud. XI) . Quare ergo iam sciens Deum de patris disputat datis, cum parvulus et innocuus quaerit a patre, non sibi bona et profutura percipit? Sed cur has similitudines Dominus fecerit, perquiramus. Quis, inquit, ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? (0354A) Potuit dicere, numquid zizania, numquid lolium, quod ex vicinitate et similitudine mentitur panem, sed generat angustias? Sed Christus venerat filiis, id est Iudaeis, quos genuisse tali clamore querebatur: Filios genui et exaltavi; ipsi autem spreverunt me (Isa. I) ; venerat ergo filiis, venerat panis de coelo, qui dixit: Ego sum panis qui de coelo descendi (Ioan. VI) . Sed Iudaeis est conversus in lapidem offensionis (Rom. IX) , et petram scandali (Isa. VIII) , dicente Domino: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali (Isa. XXVIII) . Quare petram? Quia mordere petram, non panem a patre quaerere gestiebant. (0354B)

Circumdederunt me, inquit, canes multi (Ps. XXI) . Denique posteaquam illi ex hominibus in canes probantur esse conversi, coelestis illis in petram conversus est panis, non dantis vitio, sed accipientis nequitia, qui illos non reficeret, sed necaret; nec in fundamento positus promoverat ad culmen, sed eos qui sui patris tendebant ad necem, in profundam daret et volveret in ruinam. Adiecit aliam similitudinem: Numquid pro pisce serpentem dabit illi? Erat et piscis Christus Iordanis levatus ex alveo, qui carbonibus impositus passionum, post resurrectionem suis, id est discipulis, escam praebuit tunc vitalem; sed Iudaeis in serpentem piscis iste commutatur, dicente Domino: Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium Hominis (Ioan. III) . Iudaei in serpente videbant Christum, quia impius oculus Deum videre non potest, non potest videre pietatem. (0354C) Dixit et tertiam similitudinem: Numquid si petierit ovum, porriget illi scorpionem? Consuetum est et solemne semper parvulos ovum petere, et parentes ovum pusillis petentibus non negare: sed quia Christus venerat congregare sicut gallina pullos suos (Matth. XXIII) , ovum protulit verbi, per quod Ecclesiae germina sancta nutrirentur. Sed quia Iudaeus per invidiam effundere magis quam sumere ovum id volebat, reperit ibidem scorpionem, ut iuxta Apostolum, Mandatum quod erat illis in vitam, hoc illis esset ad mortem (Rom. VII) . In commendationem pietatis tria Dominus protulit, et demonstravit exempla, ut tribus testimoniis, sicut tribus testibus, et pios ad fidem sui amoris animaret, et confutaret impios, non patris, sed suo vitio charitatis gratiam non cepisse.


HOME > Petrus_Chrysologus, Sermones, 55
795w 2.7932560443878 s