Petrus_Cluniacensis_cps2, Adversus Iudaeos, 5HOME > 'mutum' in 'Petrus_Cluniacensis, Adversus Iudaeos, 5'
Petrus Cluniacensis, Adversus Iudaeos, CAP. IV. Quod Christus, non, sicut Iudaei desipiunt, adhuc venturus sit; sed iam certo et praeordinato tempore, ad mundi salutem venerit. <<<    hide dictionary links

(PL 189 0602A) CAPUT V. De ridiculis atque stultissimis fabulis Iudaeorum.

Videor mihi, Iudaee, tot auctoritatibus, tantis rationibus satisfecisse me ut arbitror super his, quae in quaestione proposita fuerant, omni homini. Quod si omni homini, tunc et tibi, si tamen homo es. Hominem enim te profiteri, ne forte mentiar, non audeo, quia in te exstinctam, imo sepultam, quae hominem a caeteris animalibus vel bestiis separat, rationem, agnosco. (0602B) At testatur mihi de his et psalmus tuus, ubi hominem in brutum animal versum deplorat: Homo, ait, cum in honore esset non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII) . Hoc licet de universali homine, hoc est, de genere humano dictum, iuxta quemdam intellectum, accipi possit, de te tamen hoc specialiter, de te hoc singulariter, in quo omnis ratio obruta est, dictum esse negare non potes. Cur enim non dicaris animal brutum? cur non bestia, cur non iumentum? Adhibe tecum bovem, vel, si mavis, asinum, quo nihil in pecoribus stolidius est; et simul cum eo quaecunque dici possunt ausculta. Quid referet, quid distabit inter auditum tuum et asini? Audiet, nec intelliget asinus; audiet, nec intelliget Iudaeus. An ego hoc primus dico? Nonne hoc idem ante multa saecula dictum est? Nonne hoc idem sublimis propheta tuus testatur? (0602C) Aure, inquit, audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non perspicietis [percipietis] (Isa. VI) . Unde quamvis te iumentum vel bestiam esse his sacris auctoritatibus plene probatum sit, quamvis hoc in praecedentibus quatuor capitulis, etsi tu his motus non es, et a me sufficienter ostensum sit, addatur tamen et quintum capitulum, quo in lucem producto, non solum Christianis, sed et toti terrarum orbi patefiat, te vere iumentum esse, nec me, dum istud affirmo, veritatis limitem in aliquo excessisse. Produco igitur portentuosam bestiam de cubili suo, et eam in theatro totius mundi, in conspectu omnium populorum ridendam propono. (0602D) Profero tibi coram universis, o Iudaee, bestia, librum tuum, illum, inquam, librum tuum, illum Talmuth tuum, illam egregiam doctrinam tuam, propheticis libris et cunctis sententiis authenticis praeferendam. Sed miraris, cum Iudaeus non sim, unde hoc mihi nomen innotuit, unde auribus meis insonuit? Quis mihi secreta Iudaica prodidit? quis intima vestra et occultissima denudavit. Ille, inquam, ille, ille Christus, quem negas, illa veritas denudavit falsitatem tuam, discooperuit ignominiam tuam, quae loquitur: Nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur (Matth. X) . Illo certe libro tuo monstrabitur, illo lucide ostendetur quam iusto Dei iudicio datus sis in reprobum sensum, cum nullo humanorum studiorum labore assentire velis clarissimae veritati, et tam facile acquieveris tenebrosissimae falsitati. (0603A) Impleta sunt in te, tuosque similes verba Apostoli nostri, qui dicit: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati (II Thess. II) . Mirum plane, et pene incredibiliter mirum non credere homines, ut dictum est, credibili et apertissimae veritati, et credere incredibili falsitati. Sed e converso mirum non est, si recedente omni prorsus lucis vestigio, densae olim Aegyptiorum tenebrae ab Aegypto fugatae Iudaica corda occupant, quia, iuxta veracem Scripturam, non est conventio Christi ad Belial, nec aliqua societas luci cum tenebris (II Cor. VI) . Sed iam tenebrae ipsae nudandae sunt, et electa Scriptura tua Talmuth in medium proferenda. (0603B) Quae secundum te tuosque similes tanta est, tantaeque celsitudinis ac dignitatis, ut Deus nihil aliud faciat in coelo, quam legere assidue Scripturam illam, et de illa cum sapientibus Iudaeis qui eam composuerunt conferre. Sed quid faciam? Si huic insaniae, vel caeteris similibus respondere coepero, pene et ipse insanus videbor. An non iudicaretur insanus, qui homini vel insaniam patienti, vel impulsu daemonis furioso, quando aliena vel absurdissima loquitur, responderet? An non furiosus videretur, qui cum huiusmodi homine, in quo tota ratio sepulta est, nihilque nisi inania et stolida proferente, velut rationabiliter disputare conaretur? Sic plane, sic de me credi posset, nisi me ab hac stultitia certa ratio excusaret. (0603C) Illa certa ratio, qua etsi non omnibus Iudaeis hac mea disputatione prodesse, tamen fortassis aliquibus proficere potero. Licet enim a Deo ad praesens merito iniquitatis suae proiecti sunt, nec revocandi, nisi quando iuxta prophetiam, praemissa gentium multitudine, reliquiae Israel salvae fient (Isa. X) , colligit tamen interim aliquando superna miseratio, et a massa perdita segregat quosdam, licet raros, apud quos haec mea responsio vel disputatio utilitatis effectu forsitan non carebit. Qui faecibus iam dictis longo tempore apud Iudaeos infecti, ad Christi Ecclesiam transeuntes, tali antidoto plenius defaecari poterunt, et hac lectione, peste, qua imbuti fuerant, expurgari. Audi ergo, Iudaee, tuam tuorumque insaniam, et quod deterius est, blasphemiam. (0603D) Nam quam supra tetigi furiosorum insaniam, poena peccati est, sed peccatum non est. Blasphemia vero, non solum intolerabile peccatum est, sed et quantum ad hanc tuam pertinet, praecedentium peccatorum poena est. Neque enim tam pessime desipuisses, nisi tuis tuorumque Patrum praecedentibus peccatis vel criminibus hoc meruisses. Deus, inquis, nihil aliud facit in coelo quam legere assidue scripturam Talmuth, et de illa cum sapientibus Iudaeis, qui eam composuerunt, conferre. Ac primum interrogo. Ut quid legit Deus in coelo? Ut doctior fiat, ut discat quod ante ignorabat, vel ut recordetur eorum quae oblitus fuerat? (0604A) Omnis enim lector his de causis legit, ut vel discat quod ante ignorabat, vel recordetur eorum quae oblitus fuerat, vel ex lectione aliquem instruat, vel oblectet, vel arguat, et si qua sunt alia, ad lectionis proprietatem pertinentia.

Sed ut quod primum posui proponam, nunquid Deus ut discat legit? An ei aliquid scientiae vel sapientiae deest? Nonne de eius non solum magnitudine, sed et sapientia legitur: Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus? (Psal. CXLVI.) Nonne et in eisdem psalmis ei a Propheta dicitur: Omnia in sapientia fecisti? (Psal. CVIII.) Nonne rursum eidem Deo idem propheta: Ecce, Domine, tu cognovisti omnia novissima et antiqua? (Psal. CXXXVIII.) Quia si omnia novissima et antiqua, hoc est omnia ultima et prima cognoscit, utique quae media sunt non ignorat. (0604B) Nam et de illis sequitur: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (ibid.) . Sed ne putes hunc Dei librum Talmuth tuum esse; dic, si potes, utrum omnes homines vel qui fuerunt, vel qui sunt, vel qui futuri sunt, in libro tuo illo scripti sint. Haec sunt enim verba psalmi: In libro tuo omnes scribentur. Sed certum est quia nulla arte, nullo conamine, hoc ostendere praevales, quod in illo tuo, de quo agitur libro, omnes scripti sint. Non igitur Talmuth Iudaicum esse potest liber ille, de quo dicitur: In libro tuo omnes scribentur. Audi et bonam mulierem Susannam, quae, licet non sit de Canone tuo, fuit tamen de populo tuo. Audi eam, utrum Deus aliquid ignorare possit, in oratione propria profitentem. (0604C) Domine, ait, qui nosti omnia antequam fiant (Dan. XIII) . Qui si omnia antequam fiant novit, utique ea postquam facta sunt non ignorat. Non igitur ut aliquid discat Deus, legit Talmuth. Sed nec ut aliquorum recordetur, legit Talmuth. Audi prophetam tuum: Nunquid, ait Dominus, potest mulier oblivisci filii uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Isa. XLIX) . Recordare et versus illius, cuius oblitus esse videris. Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea (Psal. CXXXVI) . Sed fortassis obiicies: Hoc Deus multo quo erga patres nostros movebatur affectu dixit. Nec ego hoc, Iudaee, nego. (0604D) Sed si dilectio antiquorum Iudaeorum fecit, ut hoc diceret, non tamen fecit, te etiam concedente, ut hoc mentiens diceret. Verum est ergo quod patrum vestrorum oblivisci non poterat; verum est quod civitatis vestrae Ierusalem oblivisci non poterat. Sed nunquid, praeter Iudaeos, quorumlibet aliorum oblivisci poterat? Nonne Iob, qui de Canone tuo est, Deo loquitur, dicens: Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris? (Iob X.) Qui ergo universorum memoriam in corde suo celat, utique nullorum obliviscitur, utique omnium assidue recordatur. Nam si aliquo momento temporis universorum memoria apud ipsum periret, non eam in corde suo eo quo periret temporis intervallo celaret. Nemo enim celare dicitur quod non est, sed quod est. (0605A) Clarum est igitur intellectui non aliquorum, sed omnium, nullo pacto nullorum hominum, nullarum rerum, Deum immemorem esse posse.

Sed opponis quod in Genesi scriptum est: Recordatus est ergo Deus Noe, et cunctorum qui erant cum eo in arca, et adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae (Gen. VIII) . Opponis et illud: Recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens (Psal. LXXVII) ; et subiungis: Quid ergo sibi vult quod dicit: Recordatus est Deus Noe; et: Recordatus est quia caro sunt, si Deus nullarum rerum obliviscitur, nullarum recordatur? (0605B) Interrogo et ego: Nunquid Deus oblitus fuerat Noe, oblitus fuerat et omnium qui erant cum eo in arca, antequam adduceret spiritum, et imminuerentur aquae super terram? Nunquid oblitus fuerat eius, cuius arcam inter universos turbines, inter ventorum furentium flabra, inter elementa rupta lege naturae in invicem acerrime compugnantia, sub imbribus inordinate profluentibus, super immensum abyssi pelagus, inter ista, inquam, omnia, absque rectore, absque velis, absque gubernaculis, absque omni prorsus humanae artis adminiculo, per integrum fere annum gubernavit? Videtur mihi, Iudaee, imo quod maius est, apud me omnino constat, constat et apud omnes qui Iudaei non sunt, quod nullo modo potuit Deus oblivisci eorum, quorum se oblitum non esse, tam manifestis indiciis declaravit. (0605C) Vide et tu, vide ac iudica, sed iuste, utrum inter tot tantaque navigationis usibus repugnantia, arca Noe per unum totius orbis pelagus, absque divina manu sine arte humana enatare potuit, cum nec arctum fluviolum brevis carina absque multo labore nautarum enavigare vel transmeare possit. Hoc si tibi clarum est (quod nulli praeter te obscurum est), cogeris confiteri non ideo dixisse Scripturam Deum recordatum fuisse Noe, quod eius vel ad punctum oblitus fuerit, sed quod humanum loquendi morem sacra servans Scriptura, post aliqua, quae praemisso Noe nomine de qualitate diluvii subiunxerat, qualiter de tantis periculis a Deo erutus sit, congruenter meminit. (0605D) Confitere ergo ratione cogente, nullo tempore Deum Noe, vel eorum qui cum ipso in arca erant, oblitum fuisse. Confitere et illud, quia cum dicitur: Recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens, non notari Deum oblivionis, sed commendari miserationis. Quomodo enim credi potest oblitus fuisse gentis illius, quos praeter sublimia ac frequentia miracula, et continuis signis ac beneficiis illustrabat? Taceo quod Rubrum mare eis diviserit, quod aquam de rupe produxerit, quod quibusdam aliis signis semel tantum factis eos clarificaverit. Nunquid non ab exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, usque ad divisum Iordanem per annos quadraginta coelesti manna quotidie praeter Sabbatum de supernis fluente eos pavit? (0606A) columna nubis per diem, ignisque per noctem, quando tabernacula figerent, quando erigerent, totius itineris mensuram et quantitatem per invia et deserta absque errore continue demonstravit? Non potest ergo dici vel ad modicum eorum oblitus, quorum se memorem assidue fuisse, non interpolatis, sed signis (quod maius est) continuis ostendebat. Non igitur, ut aliqua eorum, quae oblitus fuerat, ad memoriam reduceret, tuum Talmuth Deus in coelis, o Iudaee, vel legebat, vel legit. Unde lucidum est quod neque ut discat, neque ut recordetur Deus, vel illius vel alicuius lectionis eget. Sed nec ut instruat sicut magister discipulos, nec ut oblectet sicut tragoedi et comoedi populos, nec ut arguat sicut satirici reprehensores profanos. Sed quid de istis loquor? (0606B) Ridicula sunt haec, nec auditu ferenda, nisi tu invitum me loqui, quod vel cogitare exhorreo, profunda stultitia tua, Iudaee, urgeres. Succedant ergo reliqua.

Legit, inquit, Deus in coelis librum Talmuth. Sed cuiusmodi librum? Si talem quales quotidie in usu legendi habemus, utique ex pellibus arietum, hircorum, vel vitulorum, sive ex biblis vel iuncis orientalium paludum, aut ex rasuris veterum pannorum, seu ex qualibet alia forte viliore materia compactos, et pennis avium vel calamis palustrium locorum, qualibet tinctura infectis descriptos. Et, o miser, tantae necessitati Omnipotentis sapientiam addixisti, ut necesse sit ei ad discenda vel ad recordanda quaelibet, schedas vilissimas consulere, et a pellibus vel biblis intelligentiam mendicare? (0606C) Quomodo a Iudaeorum libris aliquid discere potuit, qui Iudaeis legem digito, hoc est Spiritu suo in tabulis lapideis scriptam dedit? Quid potuit discere ab aliquo libro Iudaeorum, cum ipse sit auctor et legislator eorum? Sed rursum fastidio tam abiectissimis naeniis respondere, sed quia tu tam sapiens his credis, non possum tacere. Nihil, inquis, aliud facit Deus in coelo, nisi legere scripturam Talmuth. Hoc iam discussum est. Et quid sequitur? Et de ea cum sapientibus Iudaeis, qui eam composuerunt, conferre. Magna plane Iudaeorum dignitas, multa excellentia, quod scripturam a suis compositam Deus in coelis dignatur legere, et de ea cum sapientibus Iudaeis conferre. Sed quare confert Deus de scriptura illa cum sapientibus Iudaeis? (0606D) Ut doceat, aut ut discat? Collationis quippe humanae mos est, ut qui de re aliqua cum aliquo confert, aut doceat, aut doceatur, aut ut exercitatior, promptior, aut segnior ad aliquid agendum reddatur. Conferens ergo cum Iudaeis Deus de libro iam dicto, fit collatione sua doctior, fit exercitatior, fit promptior, fit segnior? Responde quod mavis. Si fit collatione sua doctior, si exercitatior, si promptior, contradicis prophetae tuo, qui dicit: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? (Isa. XL.) Contradicis et illi qui ait: Quem docere voluisti? Nonne eum qui fecit spiramentum? (Iob XXVII.) Vide ergo, considera, attende quia frustra collatio illa in coelis a Deo cum Iudaeis fit: imo quod nunquam fit, cum Deus consiliarium, cum doctorem habere non possit. (0607A) Quando enim dictum est, quis consiliarus eius fuit? non est quaesitum ut ostenderetur quis esset, sed, ostensum quod non esset. Sic et quando dictum est, quem docere voluisti, nonne eum qui fecit spiramentum? monstratum est admirando, nullo modo Deum ab aliquo posse accipere documentum, cum ipse cunctorum viventium creaverit spiramentum. Quomodo enim quis Deum poterit docere, sine quo nec potest spirare? Quomodo Deum docebit sapientiam, sine quo nec ipsam potuisset habere vitam? Quod si absque Deo non potuisset habere vitam, quomodo Deo conferet sapientiam? Falsum est igitur, toto mundo iudice, Deum in coelis assidue legere scripturam Talmuth, et de ea cum sapientibus Iudaeis conferre. (0607B) Sed iam Scriptura admirabilis, a sapientibus Iudaeis composita, in medium proferatur, et quantum sapientiam illius universi, ipseque Deus vere admirari debeant, videatur.

Aliquando, inquit Talmuth, conferentibus Iudaeis cum Deo de eadem scriptura, incidit quaestio de diverso genere leprarum, quae in libro Moysi continentur, et de alopecia, et de quibusdam aliis infirmitatibus Ubi cum Deus diceret alopeciam lepram esse, illi autem econtra negarent, et fortiter disputando ei contradicerent, nec possent ullo modo concordare, post longas contentiones et iurgia gravissima, in hoc convenerunt, ut quidquid inde rabbi Nehemias diceret, hoc pro vero haberetur. (0607C) Erat autem rabbi Nehemias adhuc vivens in saeculo, quem scilicet Iudaei magnum et sanctissimum super omnes magistros suos fuisse asserunt. Praecepit ergo Deus angelo percutienti ut cito animam eius eiiciens in coelum perduceret. Qui veniens invenit eum legentem Talmuth, supradictam scilicet scripturam, quam Iudaei adeo sanctam dicunt, ut nemo, dum eam legerit, mori possit. Mox ergo ut rabbi Nehemias angelum mortis vidit, ad quid venisset interrogat. Dixit se pro eius anima venisse. Ille vero exhorrescens, et mori timens, adiuravit eum terribiliter per ipsum Deum, et per sanctam scripturam Talmuth quam legebat, ne in eum mitteret manum, quia nullo pacto adhuc mori vellet. (0607D) Angelo autem dicente quia melius erat illi esse cum Deo in coelo, et cum sanctis Iudaeis, et delectari in coelestibus, et ut permitteret animam suam educi, nullatenus acquievit, legens assidue Talmuth, ne posset interfici. Reversus itaque angelus, haec Deo narravit, dicens rabbi Nehemiam nullo modo mori velle, et assidue Talmuth legere, unde nihil et facere posset. Ego, inquit Deus, dabo tibi consilium: Redi cito ad eum, et fac super caput eius in aere turbinem magnum, et quasi commotionem grandinis et lapidum, ut, dum tremefactus oculos a lectione Talmuth averterit, sic animam eius rapere possis, et huc adducere. Rediit angelus, et ita fecit ut Deus praeceperat. Mox autem ut anima rabbi Nehemiae in coelum evecta, Deum in throno sedentem, et cum Iudaeis de praedicta quaestione disputantem vidit, magna voce clamare coepit: Munda est, munda est. (0608A) Hoc est, victus es, o Deus, in quaestione a Iudaeis, quia alopecia non est lepra sicut dixisti, sed munda infirmitas. Tunc Deus aliquantulum erubescens, et contra testimonium tanti viri nihil dicere audens, sic Iudaeis secum disputantibus alludendo respondit, NAZA HUNI BENAI, hoc est: Vicerunt me filii mei.

Iam ego tecum, Iudaee, non ago. Non sufficio, non praevaleo; non invenio verba congrua ad tantam insaniam confutandam. Succedat loco mei, propheta tuus, imo iam non tuus, sed noster Isaias: Quid dicis contra Iudaeos, maxime prophetarum? Audite, inquit, coelum, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios genui et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. (0608B) Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Deliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum (Isa. I) . Cum tanta dicas ex persona Dei contra tui temporis Iudaeos, o propheta, cum tam acriter inveharis, cum tam sublimiter in impios declames, quando adhuc ex parte Iudaei in Deum recta fide credebant, quando eum confitebantur, quando assiduas hostias immolabant, quid de istis diceres, si ista audires? Quid diceres, si audires affirmare Iudaeos Deum in coelis cum mortuis Iudaeis velut cum paribus disputare? (0608C) Quid diceres, si audires de generibus leprae, aliam Dei, aliam Iudaeorum fuisse sententiam, Deum asserere alopeciam lepram esse, Iudaeos econtra negare, et disputando fortiter Deo contradicere? Quid diceres, si audires hac de causa in coelis post longas Iudaeorum cum Deo contentiones, et iurgia gravissima, utriusque partis assensu ad litem hanc dirimendam, electum iudicem rabbi Nehemiam, qui super hac quaestione inter Deum et Iudaeos decisoriam sententiam promulgaret? Quid diceres, si audires praecepisse Deum angelo, ut animam adhuc in carne viventis Nehemiae sibi ad hoc iudicium faciendum afferret, illumque ne ad moriendum ab angelo cogi posset, assidua lectione Talmuth seipsum defendisse? (0608D) Quid diceres, si audires extortam tandem ab eo divina fraude animam, et in coelos evectam, cum Deum in throno sedentem, et adhuc cum Iudaeis de iam dicta quaestione disputantem offendisset, statim clamare coepisse Deum in propositione sua mentitum, et a Iudaeis superatum? Quid diceres, si audires victum Nehemiae sententia Deum erubuisse, si audires contra iudicium tanti iudicis nihil ausum dicere fuisse, si audires etiam Iudaicam victoriam ore proprio confessum fuisse, dicendo: Vicerunt me filii mei? Credo quod non posses patienter audire Deum vocari insipientem, vocari mendacem, doceri ab hominibus, hominum iudiciis subdi, fraude humanas animas a corporibus evellere, et tot non solum Deo, sed et cuilibet sapienti vel bono viro incongrua, et indigna de Deo proferri. (0609A) Audis enim eum a Iudaeis insipientem vocari, quando dicunt defuisse illi scientiam discernendi inter varietates humanorum morborum; idque eos negare omnipotenti Deo quod concedunt cuilibet medico. Insipientem plane vocant in ea parte, qua ei scientiam subtrahunt. Quid ergo inde tu dicis? Audio te certe huic Iudaeorum sententiae more tuo libera voce resistentem, cum dicis: Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae, non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius (Isa. XL) . Audio et Iob: Nudus est inferus coram illo, et nullum est operimentum perditioni (Iob XXVII) . Nam si tanta est sapientia Dei, ut dicis, ut non sit eius investigatio, hoc est, ut a nemine investigari possit, certum est quia nil eum latet. Quod si nil eum latet, nec cuiuslibet morbi species eum latet. (0609B) Sed, iuxta tuam sententiam, cui non credere nefas est, nil eum latet. Mentitur ergo Iudaeus, qui dicit iam dictam morbi speciem, utrum lepra esset an non, Deum latuisse. Rursum si nudus est inferus coram Deo, si nullum est operimentum perditioni coram illo, non potuit hoc eum latere quod dicit Iudaeus eum latuisse. Si enim inferus, hoc est omnia quae apud inferos sunt vel fiunt, nuda sunt in conspectu eius, nunquid aliqua eorum, quae in terris sunt vel fiunt, operta esse possunt oculis eius? An daemonicos spiritus et humanas animas, quae apud inferos detinentur, et quae circa eas aguntur, videt; homines autem adhuc in terris positos, et in carne viventes, et quae in ipsis vel erga ipsos geruntur, ignorat? (0609C) Hoc quia fieri non potest, quia plane fieri non potest, ut aliquid Creatorem in creaturis lateat, quia quod fecit factor ignorare non potest, iterum dico, te idem mecum pariter affirmante: Mentitur Iudaeus, qui ausus est dicere Deum aliquid ignorasse.

Et quid dicam? Cum Iudaeo prius agebam, sed nunc ad te, sancte propheta, verba converti. Quare? Quia confundor loqui surdo, loqui insano, loqui iumento. Sed tecum, si non dedignaris, de iis me iuvat agere; quem novi de similibus, et si non adeo insanis, dum viveres, semper egisse. Plenus tu spiritu Dei, eorum amentiam detestabaris. Zelo aliquo Dei, licet longe post gradiens, detestabiliorem quam tuo tempore fuerat, eorum perfidiam, verbis quibus possum exsecror. (0609D) An non est ultra omnem modum exsecrabile quod praemisi? Nec minus exsecranda, omni exsecratione digni subiungunt. Non sufficit eis simplex blasphemia, volumina maxima infinitis in Deum blasphemiis impleverunt. Congregaverunt ab aliquantis millibus annorum, in condemnatis peccatoribus vastum impietatum pelagus; et ab ore venenati serpentis nefanda per tantum temporis venena colligentes, quantum possunt, quantum audent, ea quotidie in Deum profundunt. Dixerant Deum insipientem, dicunt et mendacem. Nonne mendacem dicunt, quando fatentur eum de languore supra scripto dixisse quod non est, et negasse quod est? (0610A) Sed destruit hoc ratio, destruit auctoritas, destruit et sapientia, quae loquitur per Salomonem: Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium (Prov. VIII) . Iusti sunt omnes mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus sapientiam. Et quae est haec sapientia, quae loquitur per Salomonem? Nonne ipse Deus? Plane ipse Deus. Non enim sicut aliud erat Salomon, et aliud sapientia eius: sic aliud est Deus, aliud sapientia eius. Nam etsi absque sapientia esset Salomon, esset tamen Salomon. Non autem Deus absque sapientia esse potest, quia non est aliud ipse, aliud sapientia eius; sed quod est Deus, hoc est et sapientia eius. Unde vel si dicatur Deus, vel si nominetur sapientia eius, idem est, quia et Deus sapientia, et sapientia Deus est. (0610B) Deus ergo loquitur: Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. Veritatem ergo, non mendacium, meditabitur guttur Dei, detestantur impium, non iustum, labia Dei; sed nullum rectius quam vos, o mendaces Iudaei, qui mendacem conamini asserere sapientiam Dei. Et quia etiam iustus, et verax homo plerumque et si non ex iniustitia, tamen ex inscientia fallitur, quandoque insuper ex subripiente iniustitia mentitur, subdit Scriptura: Iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum (ibid.) . Si ergo non aliqui, sed omnes sermones Dei iusti sunt, si non est in eis pravum aliquid, si non est perversum aliquid, falsum est, o propheta, quod Iudaeus dixit, quando Deum mendacem vocavit. (0610C) Et sequitur: Recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam (ibid.) . Non est igitur mirum, si non sunt recti omnes sermones Dei Iudaeis, quia non sunt recti non intelligentibus; nec est mirum, si non sunt aequi eisdem Iudaeis, quia non sunt aequi non invenientibus scientiam. Unde quia non intelligunt, quia non inveniunt scientiam Iudaei, non possunt eis recti videri omnes sermones Dei. Perdes, ait Psalmus Deo, omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V) . Videte, miseri, quoniam a Prophetae colloquio ad vos redire compellor. Videte, inquam, miseri, in quantum vosipsos barathrum proiecistis, quando per scripturam nefandam, cui creditis, Deum mendacem vocastis. (0610D) Si enim perdit Deus omnes qui loquuntur mendacium, et ipse Deus loquitur mendacium, utique perdit Deus etiam seipsum. Hoc quis ferat? quis toleret? quis patiatur? Et quoniam si manifestissimis diu immoratus fuero, aerem frustra verberare videbor, procedam ad sequentia. Nonne haec iam dicta fabula tua, o Iudaee, postquam insipientiae, postquam mendacii notam Deo imposuit, etiam eum discipulatui hominum subdidit? Nonne discipulatui hominum subdidit, quando didicisse eum a Nehemia quod ante nesciebat dixit? Portentuosa sunt haec, et ultra omnes larvales figuras stupenda. Miror, admirans haereo, mirari non sufficio qualiter hoc humanus animus fingere, qualiter humana manus scribere, qualiter humanum os potuit, vel ausum est proferre. (0611A) Timeo ipse talia loqui, etiam contradicens, et tu non times talia loqui, etiam affirmans? Vereor ego ista proferre etiam ad instructionem, et tu non vereris ista meditari, scribere, dicere, ad tuam, tuorumque perditionem?

Exsequatur tamen sermo quod coepit. Dicis, ut dixi, doceri Deum ab hominibus, aeternum mutuare sapientiam a mortalibus, coelestem a terrenis, summam sapientiam ab insipientibus. Audi num resistant aut cedant tam perversae opinioni omnes scripturae tuae, non profanae, sed sacrae. Contra profanas enim ex sacris ago, impiis litteris ex divinis resisto. Audisti superius de re simili, iusti viri Iob testimonium, quo Deum contra nefandam hanc sententiam tuam defendit, cum dicit: Quem docere voluisti? (0611B) Nonne eum qui fecit spiramentum? (Iob XXVI.) Audi et simile de psalmis exemplum, quo spiritus Dei contra te tuosque invehitur, quo inauditam hanc de Deo opinionem detestatur. Intelligite, ait, insipientes in populo, et, stulti, aliquando sapite (Psal. XCIII) . Quibus verbis vehementius indicare posset commoti et indignantis affectum? Insipientes, inquit, intelligite, stulti aliquando sapite. Quid post? Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non considerat? (Ibid.) Quid deinde? Qui corripit gentes, non arguet, aut qui docet hominem scientiam? (Ibid.) Hoc est: Qui corripit gentes non arguet; aut qui docet hominem scientiam, non arguet? (Ibid.) Audistis istud ultimum, Iudaei? Docet, iuxta psalmum vestrum, Deus hominem scientiam, non docet homo Deum scientiam. (0611C) Utar et ego verbis divinis contra vos: Insipientes, intelligite, stulti, aliquando sapite. Quid volo vos intelligere? Quid volo vos sapere? Rursum dico quod non docet homo Deum scientiam, sed docet Deus hominem scientiam. Hoc si verum est, non docuit Nehemias vester, quem hominem fatemini, Deum scientiam. Non sufficit hoc solum propheticum verbum, Iudaee, sepositis aliis infinitis idem sonantibus testimoniis, ad probandum quod non possit ab homine Deus doceri? Novi quia sufficit. (0611D) Sed audi adhuc: Omnis, ait quaedam Scriptura tua, sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum (Eccle. I) . Quod si omnis sapientia a Domino Deo est, sapientia vel scientia Iudaeorum, qua noverant alopeciam lepram non esse, ab ipso erat. Quod si ab ipso erat, utique eius erat. Quae si eius erat, quod illi sciebant, ignorare non poterat. Sed hoc ita est, negare non potes. Falsum est ergo quod putasti, fabulosum quod credidisti. Et ne forte obiicias (si tamen hoc obiicere nosti) non esse iam dictam sententiam de summo Iudaicarum litterarum Canone, redi ad psalmos, et vide quid alibi de re simili sentiant. Mirabilis, ait Propheta ille, facta est scientia tua ex me (Psal. CXXXVIII) . Ex me, inquit, iuxta idioma Hebraicum; supra me, iuxta intellectum Latinum, hoc est, plusquam possim intelligere, plusquam possim capere, facta est mirabilis scientia tua. Et quid amplius? (0612A) Et quod dixerat exponit, et quod non dixerat addit: Confortata est, et non potero ad eam (ibid.) . Vide, o Iudaee, cum tantus vir, tantus rex, tantus propheta, scientiam Dei mirabilem supra se esse dicat, cum confortatam esse affirmet, cum se non posse ad illam pertingere astruat, Nehemiae tui scientia non solum scientiam David transcendet, sed et ipsius Dei scientiam superabit? Credo quia non audebis Nehemiam illum regi David conferre, ne dicam praeferre. Quod si non audes eum conferre regi tuo, quomodo eum praeferes Deo tuo? Cessa ergo desipere, et ridendam vesaniam a corde tuo proiice. An non erubescis, quod de nefandis argueris? Non erubescis, quod iam dictum Nehemiam etiam iudicem Deo dederis? (0612B) Non erubescis, quod eum qui iustus Iudex a Propheta dicitur (Psal. VII) , qui, iuxta eumdem, iudicat orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua (Psal. LXVI) , iudiciis humanis submiseris? Si humanos oculos habes, non corporis, sed animi, respice, intuere, adverte, quia si vera est sententia prophetica, qua dixit Deum iudicaturum orbem terrae et populos eius in aequitate et veritate, falsum est quod hominis iudicium imploraverit, falsum est quod se ei subdiderit. Sed forte obiicies: Iudicabit, dixit Propheta, non iudicat: futurum tempus posuit, non praesens. Unde quia adhuc iudicium illud futurum erat, quando illud dictum est a Propheta, potuit interim iudicari ab homine. (0612C) Sed si hoc dixeris, si nomine futuri temporis te ab hoc impedimento expedire volueris, audi Deum iudicem etiam praesentis temporis, audi praeteriti, audi simul et futuri. Descendente Deo ad perdendos Sodomitas et Gomorrhaeos, occurrens ei Abraham, ait: Nunquid perdes iustum cum impio? Absit a te ut rem hanc facias, et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius! Non est hoc tuum. Qui iudicas omnem terram, nequaquam facies iudicium (Gen. XVIII) . Recognoscis, Iudaee, nomen Abrahae? Scio quia recognoscis, et super omnia, ut arbitror, hominum nomina, tenacius mente retines. Praeferes ergo tuum Talmuth verbis Abrahae? Quid dixit Abraham? Qui iudicas omnem terram, nequaquam facies iudicium. Ecce praesens tempus ponit Abraham, cum dicit. Qui iudicas omnem terram. (0612D) Istud tamen praesens, et praeteritum intellectu continet, et futurum. Hoc enim sensit Abraham cum dixit, qui iudicas omnem terram, quod omni tempore Deus iudicaret omnem terram. Talis sensus est et in psalmis: Qui sedes super cherubim (Psal. LXXIX) ; et: Qui facis angelos tuos spiritus (Psal. CIII) ; et: Qui regis Israel, intende (Psal. LXXIX) ; et: Dominus regit me (Psal. XXII) , et in multis similibus. Neque enim tunc solum quando hoc dictum est, sedebat Deus super cherubim, vel spiritus suos faciebat angelos, vel regebat Israel, vel regebat David, et non ante, nec post, imo et tunc, et ante, et post. Hoc sensit David, quando ista protulit; hoc sensit Abraham, quando dixit: Qui iudicas omnem terram. (0613A) Est igitur verbum hoc de quo agitur, in hoc loco in sono praesens, in intellectu praeteritum, praesens et futurum. Si ergo verum est quod Abraham dixit, Deum omnem terram omni tempore iudicare, falsum est quod fabula finxit eum aliquo tempore terreni hominis iudicium subiisse. Sed credo quod Abraham mendacem dicere formidabis. Quod si hoc formidaveris, si eum mendacem dicere nolueris, utique Deum humanis iudiciis addictum negabis. Vis adhuc praecedentibus addi aliquid? Fiat si vis, licet ex superfluo. Esto, magnus fuerit Nehemias ille tuus, sapiens, doctus, imo, ut asseris, legis doctor. (0613B) Nunquid maior illo de quo ait alia scriptura Canonis tui: Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus? (Iob XXVI.) Quae et paucis versibus interpositis subdit: Ecce Deus magnus, vincens scientiam nostram, numerus annorum eius inaestimabilis (ibid.) . Vide ergo quod, licet magnus, secundum te, legis doctor Nehemias, non tamen maior Deo, vel par ei, quia nullus similis est ei in legislatoribus. Vides et illud, quia, quamvis sapiens iuxta quod asseris fuerit Nehemias, non tamen in scientia maior Deo, vel par illi, quia, ut verax Scriptura loquitur, Deus vincit scientiam nostram, hoc est, omnem humanam sapientiam. Iam illud quod ausa est commentari nefaria scriptura, Deum dolis, quia aliter non poterat, obsistente lectione Talmuth, Nehemiae animam extorsisse, et sic ad faciendum inter se Iudaeosque iudicium, ad coelos per angelum evexisse, quis ferat? (0613C) Ac primum, quis praeter Satan docere, quis praeter Iudaeum audire, ne dicam credere tam absurda potuit, quod lectio Talmuth Dei potentiae praeiudicare, quod fabulosa infernalis libri recitatio voluntati vel mandato Dei obsistere posset? Nunquid enim sanctior, o Iudaee, liber ille tuus quinque libris Moysi? Nunquid sanctior libris prophetarum? nunquid melior? nunquid dignior? Et Moyses tamen legislator et lector mortuus est, et prophetae librorum suorum scriptores et lectores mortui sunt. Non potuit tutari a morte aliquem ex ipsis librorum tam sacrorum lectio, et potuit lectio Tamulth, ne moreretur Nehemias, Dei obviare iudicio? Vere prae maxima libri potentia, quae a communi universorum sorte, qua in uno homine omni homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III) , quoslibet se legentes potens est excipere. (0613D) Sed quia hoc nugacissimum esse constat, ad dolos divinos venio.

Redeunte angelo ad Deum, et dicente Nehemiam nullo modo velle mori, et ea de causa assidue Talmuth legere, unde nihil ei facere posset, ego, inquit Deus, dabo tibi consilium. Redi cito ad eum, et fac super caput eius in aere turbinem magnum, et quasi commotionem grandinis et lapidum, ut dum tremefactus oculos a lectione Talmuth averterit, sic animam eius rapere possis, et huc adducere. Rediit angelus, et ita fecit ut Deus praeceperat. O consilium divinum! o consilium, quo egens consiliorum Deitas nullum melius invenire potuit! (0614A) Nonne, ut aliquid ludicri subiungam, Deoque melius quam ipse sibi consuluerit consulam, nonne certe aptius fuisset, inevitabiles humani corporis necessitates, quibus a lectione Talmuth retrahi cogeretur exspectare, quam ad derisorios dolos confugere? Nam quantumlibet pertinax in lectione esse disponeret, et si non alia, comedendi tamen vel saltem dormiendi necessitas, post biduum triduumve, etiam omnino mutum a lectione averteret. In quo temporis spatio angelus ad eum occidendum missus, non dico unam tantum eius animam rapere, et quo vellet deferre, sed etiam mille vel plures hominum animas ab eorum corporibus eruere posset. (0614B) Fecit hoc olim angelus Dei, Aegyptios percutiens, et sub una fere noctis hora, innumera primogenitorum millia occidens (Exod. XI) . Fecit et simile quid sub rege Assyrio, quando in castris eiusdem centum octoginta quinque millia, brevi nocturni temporis momento dormientes vigilantesve peremit (IV Reg. XIX) . Facere potuisset hoc idem, quando Nehemias ne moreretur, lectione iam dicta contra Deum pugnabat. Congruentius plane fuisset comedenti vel dormienti animam eripere, quam grandinis vel lapidum turbine, a lectione tam sancta, et sacratissima lectorem pertinacissimum absterrere. Sed forte non poterat pati moras Deus, et litem gravissimam quaestionis propositae, citata sapientis hominis sententia, finire properabat. Magna vere necessitas iurgia coelestia pacificandi, ne forte diu protracta, maiora processu temporis fierent, et Deo in ipsis coelestibus hostes publicos excitarent. (0614C) Hoc ne contingeret provisum est, ut Nehemias qualibet arte festinanter accersiretur, et per ipsum inter Deum atque Iudaeos pax perdita reformaretur. Non arbitror tamen Deum de terris talem ad coelos iudicem evocaturum fuisse, si praescisset eius iudicio se inferiorem. Iudaeosque in lite diu protracta futuros esse superiores. Nam non pepercit ei Nehemias, non adulatus est; sed statim ut raptus a corpore coelos ascendit, Deumque in throno sedentem conspexit, plane ut constans et veritatis amator, nulliusque personam in iudicio accipiens, condemnatricem Dei sententiam protulit, dicens de specie morbi, quam Deus lepram putaverat, dixerat, contenderat, munda est, munda est. Cuius verbi repetitio hoc in sensu habet. (0614D) Certum est, fixum est, in propositione tua victum te a Iudaeis Deus, quia eos vera dixisse, te constat mentitum fuisse. Quid igitur restat, Iudaee? Quandoquidem hominem sapientiorem Deo invenisti, quandoquidem iudicem Iudici universorum dedisti: descendat Deus de sede, cedat meliori, cedat sapientiori. Hoc, inquam, necesse est. Si enim quisquam sapientior Deo inventus est, utique qui Deus putabatur, Deus nec erat, nec est.

Sed non sufficit Deum condemnatum iudicio Nehemiae, nisi condemnetur et propria confessione. Lata, inquit, sententia, erubuit Deus, nihilque contra tanti viri testimonium dicere ausus, ludendo respondit: NAZA HUNI BENAI, hoc est: vicerunt me filii mei. Quid restat? (0615A) Hominis iudicio victus, rubore indice victus, professione propria victus, quid moras facit in solio omnipotentiae Deus? Depositus est a Iudaeis Deus, proiectus est a Iudaeis, nec omnipotens, nec omnia sciens probatur a maioribus, eoque sapientioribus Iudaeis. Et novi quidem quia plusquam furiosa, vel daemonica verba ista non essent auctoritate vel ratione refellenda, sed condigna, si posset fieri, subsannatione et exsecratione conspuenda. Sed quia ista a vobis, o gens perdita et perdenda, creduntur, dicuntur, scribuntur, quis taceat? Quis manus, nedum verba contineat? (0615B) Cum enim iam per mille et centum annos sub pedibus ingemiscatis, quos super omnia oditis, Christianorum, ludibrium facti non solum eorum, sed et ipsorum Sarracenorum, omniumque simul gentium ac daemonum, quis continet manus nostrorum a sanguine vestro, nisi praeceptum illius, qui vos abiecit, et nos elegit, Dei, dicentis per Prophetam vestrum: Ne occidas eos? (Psal. LVIII.) Vult enim servari vos non ad honorem, sed ad opprobrium: non ad vestrum commodum, sed ad mundi spectaculum. Vult servari vos, ut fratricidam Cain, qui cum Deo increpanti eum post effusum fraternum sanguinem, diceret: Omnis qui invenerit me, occidet me (Gen. IV) , audivit: Nequaquam fiet ita. (0615C) Sed maledictus eris super terram, et vagus, et profugus eris super eam (ibid.) . Sic vos maledicti, sic vagi, sic instabiles estis super terram, post effusum a vobis sanguinem Christi, quantum ad carnem fratris vestri, quantum ad deitatem Domini vestri, ut quod morti deterius est, in praesenti longo opprobrio hominibus, in futuro sempiterno sitis ludibrio daemonibus. Haec certe universa meretur nequam cor vestrum, meretur blasphemum os vestrum, quod non solum continue in homines maledicta evomit, sed et in ipsum Deum impia ac nefanda profundit. Quid enim adeo impium, quid ita nefandum, ut illud quod a vobis dicitur: Mendax est Deus, victus est Deus, erubuit Deus professus est se victum Deus? Sed quod mendax non sit supra probatum est. Quod vero erubescere non possit, cui praeter vos obscurum est? Reatum enim aliquem, errorem aliquem, excessum aliquem fateri videtur quicunque erubescit. Nam nisi hae, vel similes causae praecesserint, impossibile est quempiam erubescere. (0615D) Vides adhuc, athleta meus, quid dixeris, quam superbe, quam nequiter, quam stolide in coelum os tuum posueris? Reatum, excessum, errorem Deo ascribere, quid est aliud quam furere? Existimasti inique, ait Deus, quod ero tui similis? Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX) . Qui ne uni tantum Iudaeo loqui videretur, omnes simul reprobos Iudaeos arguit, cum subdit: Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat (ibid.) . In quo versu, iam dictam Nehemiae vestri fabulam percutit, imo (quod maius est) destruit. Dixistis enim Deum Nehemiae animam angelico ministerio rapere voluisse, sed ei Nehemiam ipsum lectione Talmuth, ne illam rapere posset restitisse. Unde sic vos increpat, sic fabulam vestram falsissimam esse demonstrat. (0616A) Intelligite, inquit, haec qui obliviscimini Deum. Quid verius? Nunquid non obliti fuistis Deum, quando tam indigna de Deo sensistis? Idcirco vobis dicitur, intelligite haec qui obliviscimini Deum. Sed quid vos hortatur intelligere? Nequando rapiat, et non sit qui eripiat. Nolite, inquit, falli, nolite seduci, nolite putare Nehemiam vel aliquem cum animas rapere disposuerit, ei posse obsistere. Confirmat hoc alio alterius psalmi versu. Ubi cum dixisset: Vovete et reddite Domino Deo vestro munera (Psal. LVII) , adiunxit, cui Deo: Terribili (ibid.) , inquit. Ac statim: Et ei qui aufert spiritum principum (ibid.) . Sed forte spiritum principum tantummodo aufert, non autem aliorum. (0616B) Audite non solum de principibus, sed et de universis Iob Deo loquentem: Scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere (Iob X) . Non iste vel ille de manu tua potest eruere, sed nemo prorsus de manu tua potest eruere.

Claret ergo saepe dictum doctorem vestrum animam suam de manu Dei arte qualibet nunquam eruere potuisse. Sed ut supra posui, quando Deum, o Iudaee, erubuisse dicis, vel reatum, vel errorem, vel excessum eum incurrisse fateris. A quibus si eum auctoritatibus vel rationibus defendere voluero, superfluus vel nimius forsitan apparebo. Quis enim reatum, errorem, excessum, Deum posse incurrere sentiet, nisi forte insipiens, qui dixit in corde suo: Non est Deus? (Psal. LII.) Timeo et illud mihi dici quod Iob respondit amico: Cuius adiutor es? (0616C) Nunquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis? (Iob XXVI.) Nam pene idem est in tam claris laborare, quod solem, serena die orbem fulgentibus radiis illustrantem, claris oculis et vigilantibus digito demonstrare. Idcirco quae omnino perspicua sunt, etiam si ea Iudaeus obiiciat, brevi vel nulla responsione praetereunda sunt. De talium numero sunt et illa, quae finis fabulae continet, cum Deum victum asserit, cum ipsum victum fuisse ore proprio confessum esse fingit, quando eum dixisse mentitur: Vicerunt me filii mei. Quis enim praeter Iudaeum nesciat hoc nulla egere contradictione? Nulla sane eget contradictione, quod falsum esse notum est omnibus perspicua veritate. (0616D) Cui enim obscurum esse potest virtute vel sapientia non posse Deum vinci ab aliquo, cum totus orbis eum ab antiquo audierit dicentem: Cui assimilastis me, et adaequastis me, et comparastis me, et fecistis similem? (Isa. XLVI.) Et post pauca: Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus; nec est similis mei annuntians ab exordio novissima, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet (ibid.) . Et quamvis, ut dictum est, Deum ab his derisoriis ineptiis defendere superfluum videatur, ne quis tamen Iudaeos semel tantum errasse, vel blasphemasse (quod tolerabilius esset) existimet, causa est ut alios eorum de re simili errores ad publicum sermo producat. (0617A) Nam facile in his tam multiplicibus blasphemiis lector advertere poterit, quam longe proiecti sint a facie Dei qui tot, tam indigna, tam absurda sentire vel credere potuerint de sublimissima et incomprehensibili maiestate Dei. Nam praeter illa, quae praemissa sunt, dicunt, et in suis, imo Satanae synagogis docent quod, quando Deus firmamentum hoc quod oculis nostris conspicuum est fecit, non illud ex integro perfecit, sed cuiusdam magni foraminis spatium in septentrionali eius parte imperfectum reliquit. (0617B) Causam autem cur hoc fecerit, valde congruam et rationabilem reddunt: Affirmant enim hac providentia istud eum fecisse, ut si quando procedente tempore aliquis exsurgens, Deum se esse, Deoque aequalem diceret, Deus illi iam dictam firmamenti imperfectionem obiiceret dicens: Si Deus es, ut ego, fac saltem ex parte quod feci et ego. Feci ego maiores firmamenti partes, fac et tu si potes hanc, quam imperfectam ego reliqui partem.

Quid ultra queror, o Iudaei, vos spirituali oculo non agnoscere spiritualia, cum nec ipso corporali agnoscatis corporalia? Certe corporale est firmamentum, corporales et ipsi vestrae carnis oculi. Quid ergo causae est, ut hoc clausum sit solis Iudaicis, cum pateat praeter vos totius orbis oculis? Videt plane praeter vestrum omnis oculus, nec in aquilonali, nec in meridiana, nec in aliqua sui parte imperfectum, sed omnibus suis partibus integrum firmamentum. (0617C) Redarguit ipse aquilonalis semper super terram rutilans axis, tantum vestri commentum mendacii, qui axi meridiano nunquam visibus humanis apparenti oppositus, nihil in illa coeli plaga imperfectum, universorum, ut dictum est, oculis, exceptis Iudaicis, manifestat. Hoc quia orbe iudice notissimum est, ad longe deteriora blasphemiarum ludibria transitus fiat. Asseritis enim Deum semel omni die irasci, et hoc robusto, ut putatis, psalmi testimonio, affirmare conamini. Deus iudex iustus, fortis et patiens, nunquid irascetur per singulos dies? (Psal. VII.) Et, o bestiae, iam nec litteram scripturarum vestrarum, quam solam sequi videbamini, assequentes, nunquid hoc affirmative vel enuntiative dictum est, et non potius modo interrogativo negando prolatum? (0617D) Nam sic dictum est: Nunquid irascetur per singulos dies? tanquam dictum esset, non irascetur per singulos dies. Relegite vestrum Hebraicum idioma, et ita se habere sensum litterae illius, si caecitas Iudaica non obstiterit, agnoscetis. Licet enim simus Latini, nihil tamen nos veracium Scripturarum vestrarum latere potuit, quos multorum in utraque lingua peritorum eruditio copiosa instruxit. Taceo quod tam insulse, hoc est humano more, Deum irasci putatis. Quod si hoc sentitis, utique mutabilem affirmatis. (0618A) Si enim usitato hominum modo nunc irascitur, nunc pacatur, nunc gaudet, nunc tristatur, nunc obliviscitur, nunc recordatur, et reliqua similia nostro more aut facit, aut patitur, propheta vester mentitur, qui de mutabilitate coeli ac terrae, Deique stabilitate disputans, ait Deo: Ipsi, hoc est coeli et terra, peribunt, tu autem permanes (Psal. CI) . Et post pauca verba: Mutabis eos et mutabuntur; tu autem idem ipse es (ibid.) . Si ergo Deus permanet, si non mutatur, utique nec essentia, nec affectu mutatur. Possetis enim forsan obiicere non mutari Deum essentia, sed mutari affectu; non mutari naturaliter, sed mutari accidentaliter. Quod utrumque removet, utrumque excludit, etsi millies id negetis, Scriptura, cum dicit: Tu autem permanes; et cum dicit: Tu autem idem ipse es. Non igitur more nostro Deus nunc irascitur, nunc pacatur. (0618B)

Additis supra illa quae iam dicta sunt, eum prima diei hora irasci; causamque irae redditis talem, quod in illa hora, hoc est prima, reges iniquitatis exsurgentes, diademata sibi imponunt, et solem adorant. Adiungitis quod ipsius horae, qua irascitur, punctum nemo noverit unquam, nisi Balaam filius Beor. Additis, et congruum ei in hac scientia socium datis, gallum scilicet, quem affirmatis solum cum Balaam iam dictae horae punctum agnoscere. Quid loquar? Ut supra fassus sum, nescio quid satius sit respondere tam ineptissimis naeniis, an tacere. Nam respondere superfluum, tacere videtur incongruum: Superfluum, quia res proposita stultam se absque tegmine prodit; incongruum, quia tacere, cum ad respondendum ea proposita sit, non expedit. Et ut primo positis sermo primus occurrat, quae auctoritas docuit, quae ratio persuasit ut crederetis Deum et irasci, et quotidie irasci, et prima diei hora irasci? (0618C) Quis enim authenticus legislator hoc dixit? quis propheta scripsit? quis eorum, qui in toto divino Canone vestro leguntur, hoc docuit? Proponite aliquem de universa illa multitudine veterum sanctorum, qui hoc vel scripserit,