Petrus_de_Riga_Aegidius_Parisiensis_cps2, Fragmenta ex Aurora, p13HOME > 'mutum〈=0¤t_title=' in 'Petrus_de_Riga_Aegidius_Parisiensis, Fragmenta ex Aurora, p13'
Petrus de Riga Aegidius Parisiensis, Fragmenta ex Aurora, Sine H. <<<     >>> Sine M. hide dictionary links

(212 0036A) Sine K.

(0036B)
In ligno botrus pendens est, in cruce Christus:
  Profluit hinc vinum; profluit inde salus.
Sunt duo vectores botri gentilis Hebraeus:
 Hic prior; ille sequens: caecus hic, ille videns.
Qui prior est dorsum curvans caecatur Hebraeus,
 Ne videat Christum credere durus ei.
Sed plebs quae sequitur gentilis lumine recto
Haeret in hunc Christum mente fideque videns.
Sabbata contemnens homo ligna legens notat illos,
 Qui mala multiplicant et sine pace manent.
Uti thuribulis Abyron Dathan et Chore tentant
 Contra iussa Dei, schismaticosque notant.
Sed sicut tellus tales absorbuit offas,
 Sic et schismaticos puniet ira Dei.
Qui faciunt altare recens, qui schismata quaerunt,
 Qui baptisma novant, Ecclesiamque premunt. (0036C)
Conductus Balaam fuit, ut maledicat Hebraeis,
 Sed maledicta magi sunt benedicta magis.
Insidet hic asinae; mutum loquitur pecus; ensem
 Non videt angelicum sessor; asella videt.
Muta prius plebs gentilis, loquitur modo laudes,
 Christe, tuas: istud signat asella loquens.
Eius erat sessor quivis, qui falsa docebat
 Sacra coli, donec respuit illa deos,
Donec Christus adest, qui consilii fuit alti
 Angelus, et gentes subiugat ille sibi.
Cum Zambri scortum Phinees ferit, et notat illum
 Qui verbi gladio pessima quaeque secat.

185w 1.3913860321045 s