Philippus_de_Harveng_cps2, De institutione clericorum, 71, 86HOME > 'mutum' in 'Philippus_de_Harveng, De institutione clericorum, 71, 86'
Philippus de Harveng, De institutione clericorum, 71, CAPUT LXXXV. <<<     >>> CAPUT LXXXVII.hide dictionary links

(PL 203 1120A) CAPUT LXXXVI.

Unde ad Ezechielem: « Si me, inquit, dicente ad impium: Morte morieris, non fueris locutus (Ezech. III) , » ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Si iussus loqui propheta negligentia premente non loquitur, et eo non loquente peccator incursu mortis opprimitur, iste quidem suo perit merito delinquentis, et eiusdem periculum de manu requiritur non loquentis. (1120B) Si vero propheta locutus fuerit quod iubetur, et auditor audita respuens timore debito non tenetur, ille quidem moritur qui prophetae monita non audivit, et monitor liberatur qui loquendo divinis iussibus obedivit. Quod ad Ezechielem subiungitur: « Si autem, inquit, annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti (Ezech. III) . » Qui ergo bona malis praecipitur renuntiare, non est cur praeceptum debeat recusare, cum et si profectus malo non conceditur auditori, bono tamen non negatur condigna utilitas monitori.

Hinc est quod ad commonendum Pharaonem Moyses destinatur, et tamen adversus eius monita monitus obduratur, et cum monitor, ne loquatur, sese nititur excusare, non tamen permittitur iubentis imperium recusare. (1120C) « Veni, ait, mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum de Aegypto (Exod. III) . » Et infra: « Ego, inquit, indurabo cor eius, et non dimittet populum (Exod. IV) . » Audiens Moyses quod esset apud Aegyptios transiturus, regique Pharaoni, et si bona, tamen non placita locuturus, ad iniunctum ministerium rudis obediens contremiscit, et corde pavidus latere magis sub silentio concupiscit. Et quoniam maioris imperium non digne refutatur, si non causa conveniens imo sufficiens praetendatur, sese mandato huic imparem non confunditur accusare, ut possit quod mandatur excusabilius recusare. (1120D) « Obsecro, inquit, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius, et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum (ibid.) . » Obsecro, ait, ut loquendi mihi officium non imponas, et quem premit infirmitas, tuo mandato adhuc premere non apponas. quia non mediocre vel suum ipsius, vel alterius detrimentum incurrit, cum loqui aggreditur cui eloquentia non succurrit. « Non sum, ait, eloquens ab heri et nudiustertius. » Prius, ait, quam tua mihi maiestas loqueretur, et a me parvulo sermonis tui sublimitas incomparabilis audiretur, ipse me sciolum, et ad loquendum promptulum arbitrabar, et forte a nonnullis satis eloquens aestimabar. (1121A) Verum postquam meis auribus tuba tui sermonis insonuit, et tua mihi sapientia largiori munere gratiae recentis innotuit, et linguis mihi, et tantis obstaculis videor impeditus, ut ad digne referendum quae dignius intulisti, nullo modo inveniar expeditus. Sicut enim stellas minores pleno cornu luna videtur abscondere, et lucernam tenuem solis meridiani splendor retundere, sic nimirum cum tua loquitur et loquentis attenditur incomparabilis celsitudo, mea velut obducitur, et pro nihilo ducitur infantilis et inefficax hebetudo. Et ille: « Quis fecit, inquit, os hominis, aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? Nonne ego? » (Ibid.) Os hominis Deum omnium conditorem certum est condidisse, eique posse loqui, et non loqui, naturaliter indidisse, ut alternis vicibus, et ad tacendum velut quodam signaculo modestius operiri, et ad loquendum quae bona sunt, velit et valeat aperiri. (1121B) Quod autem factum est, factorem debet procul dubio revereri, et illo imperante istud quovis obstaculo non teneri, ut suo renuntians, maioris potius arbitrio se addicat, et in nullo opus opifici, figmentum figulo contradicat. Quem ergo summus opifex iusserit non mutire, potest excusabiliter, imo commendabiliter obmutire, et eum iam non sua ipsius contradictio mutum facit, sed is cuius imperio per iniunctum silentium satis facit. Quis enim alius recte hominem facit mutum, nisi qui fictor prudens in manu valida tenet lutum, ut in deterius nativa illud mollitie non excedat, sed exinde fictoris gratia commendabile vas procedat? (1121C) Moyses vero aestimabat commendabilem, vel saltem excusabilem se haberi, si, quia tardus ad loquendum, sub optato posset silentio contineri, non satis pervidens, quis, cuiusmodi perperam pateretur, si tacendo bona, voluntati propriae blandiretur.

Sed mutum commendabilem non nisi Deus bonorum conditor fabricatur, qui se fecisse os hominis, ut praemissum est, protestatur, ut tunc solummodo commendabiliter sileat vel loquatur, cum suo non hominis, sed Dei placito famulatur. « Quis fabricatus est, inquit, mutum? » Tu ipsum mutum facere te disponis, et ad vestiganda quae iusta sunt curam debitam non apponis, tuaeque voluntati dum conditoris placitum non praeponis, tibi satis invalido gravem culpae sarcinam superponis. (1121D) Sed quis es tu qui voluntatis propriae tibi privilegium sic assumis, et quod meum solius est, inconsulte, imo temere iam praesumis, ut scilicet ore tuo ad maioris imperium non utaris, sed tuo vivens iure acceptis muneribus abutaris? Meum est conditoris tibi facto iuxta libitum imperare, tuum vero, qui factus es, aurem imperio sedulam praeparare, ut sicut non hominem, sic nec mutum hominem facere te contendas, et privilegio potestatis aequari plasma figulo non intendas. « Ego enim sum qui facio mutum et surdum, videntem et caecum. » Ezechielem prophetam Dominus aliquando mutum exhibuit cum peccatis populi exigentibus eidem loqui prohibuit, ne correctionis verbum ad ingratos et immeritos deferretur, cum exinde illis nulla utilitas conferretur. (1122A) « Linguam tuam, inquit, adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est (Ezech. III) . » Iste sicut iussus loqui iubentis imperium non abiecit, sic e regione non se contumaciter mutum fecit, sed potius ab illo factus est ipse mutus, cuius est imperio per silentium obsecutus.

Sic etiam Ieremiam inter malos et incorrigibiles constitutum ipse Dominus velut fieri iussit mutum, praecipiens ut curam, et orationem pro eisdem reprobis non assumat, et apud eum pro indignis intercedere non praesumat. (1122B) « Noli, ait, orare pro populo isto in bonum (Ier. XIV) . » Quia videt Dominus orationum beneficia populo non prodesse, conversantem inter eos prophetam praecipit mutum esse; ducens incongruum ut pro eis temere sit verbosus quibus obviante gratia non potest effici fructuosus.


HOME > 'mutum' in 'Philippus_de_Harveng, De institutione clericorum, 71, 86'
Philippus de Harveng, De institutione clericorum, 71, CAPUT LXXXV. <<<     >>> CAPUT LXXXVII.
950w 1.2105610370636 s