Pippinus_Francorum_Carolus_Magnus_Auctores_cps2, Diplomata, 753a 
Pippinus Francorum Carolus Magnus Auctores, Diplomata, IV. PIPPINI REGIS CAPITULARE VERMERIENSE AN. 753. <<<     >>> XIII. Praeceptum Pippini regis pro Morbacensi monasterio (anno 753).(Apud D. Bouquet, Recueil des Hist. de France. )hide dictionary links

Diplomata


(PL 96 1521D) XII. Regale praeceptum Pippini sub Bonifacio de rebus ecclesiae sancti Martini (anno 753).(Apud D. Bouquet, ex Haeda.)

(1522A)

Pippinus rex Francorum. Notum sit omnibus agentibus nostris tam praesentibus, quam et futuris: Principali quidem clementiae cunctos decet accommodare aurem benignam, praecipue quando per compendium animarum a praecedentibus regibus et principibus parentibus nostris ad loca ecclesiarum probamus esse indulta, devota debemus mente perpendere, et congrua beneficia, ut mereamur ad mercedem esse participes, non negare, sed robustissimo iure nostris oraculis confirmare. (1522B) Igitur apostolicus vir et in Christo Pater Bonifacius urbis Traiectensis episcopus regiae nostrae clementiae suggessit, eo, quod antecessores nostri, vel parentes, Clotharius quondam rex, et Theodebertus quondam per authoritates eorum manu subscriptas, de villis ecclesiae sancti Martini quas ad praesens possidebat, vel de eo quod a Deo timentibus hominibus ibidem inantea delegaretur, integra et imminuta concessissent, ut nullux iudex publicus ad causas audiendum, vel freda exigendum, nec mansiones vel paratas faciendum, nec fideiussores tollendum, nec homines ipsius ecclesiae de qualibet causa distringendum, nec ulla redhibitione requirendum, ingredi ibidem non debeant; unde et ipsas praeceptiones iam dictorum principum, seu et confirmationes illorum regum, eorum manibus roboratas, antedictus pontifex Bonifacius nobis ostendit relegendas, et ipsum beneficium circa eandem ecclesiam sancti Martini, sicut a supradictis principibus fuit indultum moderno tempore asserit esse conservatum. Sed pro firmitatis studio petiit celsitudinem nostram ut hoc denuo circa eandem supra memoratam sancti Martini ecclesiam nostra debuerit authoritas generaliter confirmare. Cuius petitionem pro reverentia ipsius sancti loci, ut mereamur ad mercedem sociari, plenissimam voluntatem visi sumus praestitisse, vel in omnibus confirmare, cognoscite. (1522D) Praecipientes ergo iubemus, ut sicut constat ab antedictis principibus de villis praefatae ecclesiae D. Martini integram immunitatem absque introitu iudicum fuisse concessum; ita ut inantea auxiliante Domino, inspectae priorum principum auctoritates omnimodo conserventur, et neque vos, neque iuniores successoresque vestri, vel ullus quilibet de iudiciaria potestate in villas antedictae ecclesiae, quas moderno tempore ubicunque in regno nostro noscuntur possidere vel inantea a Deum timentibus hominibus ibidem fuerint collatae aut collaturae, tam de ingenuis quam de servientibus, vel de qualibet natione hominum in praedictis ipsius ecclesiae villis commanentibus, quod legitime ad ipsum episcopatum vel ipsam ecclesiam sancti Martini legitimo redibit initio, nec ad causas audiendum, nec freda exigendum, nec fideiussores tollendum, nec mansiones aut paratas faciendum, nec homines ipsius ecclesiae de qualibet causa distringendum, nec ulla redhibitione requirendum ingredi non praesumatis, sed sicut ipsa beneficia ab iam dictis principibus ad supra nominatam ecclesiam fuerunt indulta, et usque nunc conservata, ita et deinceps conserventur, et qualiscunque superflua super hanc nostram authoritatem, generali confirmatione in Dei nomine perenniter maneant inconvulsa, et quicquid exinde fiscus noster poterat sperare in luminaribus ecclesiae in perpetuum proficiat in augmentis, et ut haec authoritas tam praesentibus quam et futuris temporibus, Deo adiutore, possit constare, subter eam manu propria decrevimus roborare. (1523B)

Signum gloriosi Pipini regis Francorum.

Wineramus recognovi.


460w 1.4947798252106 s