Rabanus_Maurus_cps2, Expositio in librum Iudith, p1 
>>> Rabanus Maurus, in librum Iudith, PRAEFATIO.hide dictionary links

Expositio in librum Iudith


EPISTOLA DEDICATORIA AD IUDITH AUGUSTAM.(Mabill., Annales SS. ordinis sancti Benedicti.)

(PL 109 0539C)

Dominae electae, et merito magnae pietatis ab omnibus venerandae atque amandae, IUDITH Augustae, RABANUS, servorum Dei servus, aeternam in Christo supplex optat salutem.

Cum celsitudo magnitudinis vestrae, atque largitio benignitatis, quae non solum amicis, sed etiam inimicis, ab ipsius Domini ore instructa, prodesse didicit, plurimos faciat sibi devotos; nos etiam quantulacunque pars plebis a Deo vobis commissae, sub pietate vestra degentes, devotum cogitamus vobis exhibere obsequium. (0539D) Qui licet non simus censu pretiosarum opum locupletes, tamen studio sacrarum orationum non sumus omnino vacui, quas incessanter quotidie pro vobis, vestroque domino simul ac sobole offerimus: deprecantes ut ipsius dono diu hic incolumes, et in futura vita semper sitis felices atque gaudentes. (0540C) De caetero, quia vos comperi laudabili excellere ingenio, et sanctarum mulierum quas sacra Scriptura commemorat, virtutes ac studium in bono opere imitari, non frustra arbitratus sum quarumdam illarum historiam, allegorico sensu ad sanctae Ecclesiae mysterium a nobis translatam, vestro nomini dicare atque transmittere, Iudith videlicet, atque Esther: quarum unam coaequatis nomine, alteram dignitate. Quae quidem ob insigne meritum virtutis, tam viris, quam etiam feminis sunt imitabiles, eo quod spiritales hostes animi vigore, et corporales consilii maturitate vicerunt. Sic et vestra nunc laudabilis prudentia, quae iam hostes suos non parva ex parte vicerat, si in bono coepto perseverare atque semetipsam semper meliorare contenderit, cunctos adversarios suos feliciter superabit. (0540D) Adhuc ergo in agone consistitis, ac ideo necesse est divinum implorare auxilium, ut qui suo sanguine mortem vicerat, mortisque auctorem captivaverat, in certamine istius mundi veram vobis victoriam pariat; sicque veraciter triumphantes, ad aeternae beatitudinis gaudia vos pervenire concedat. (0541A) Accipite ergo Iudith homonymam vestram, castitatis exemplar, et triumphali laude perpetuis eam praeconiis declarate: ipsumque super omnia benedicite, qui ei virtutem talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret, insuperabilem superaret. (0542A) Esther quoque similiter reginam regina, in omni pietatis et sanctitatis actione imitabilem, vobis ante oculos cordis semper ponite, quatenus illius sanctitatis meritum adaequantes, de terreno regno ad coelestis regni apicem conscendere valeatis: per ipsius scilicet gratiam, qui illas sanctas mulieres triumphare fecerat, et universam Ecclesiam suam quam ipsae typo praeferebant, perpetua victoria triumphantem, coelestis patriae secum efficiat possessorem, Iesus videlicet Deus et Dominus noster, qui vos intus et foris, hic et ubique, nunc et semper custodire dignetur. Optamus vos bene valere, domina Augusta, memorem nostri.


380w 3.4492149353027 s