Rabanus_Maurus_cps2, Expositio in librum Iudith, p2 
hide dictionary links

Expositio in librum Iudith


(PL 109 0542A) PRAEFATIO.

(0541)
Summe Sator rerum, qui verbo cuncta creasti,
Atque opus omne tuum dextra tu rite parasti,
Luminibus coelum et ramis florentibus arva
Ornans, sicque tuae deitatis iura revelas
Divis, unde Patrem summum te scire queamus;
Atque parem semper tibi Christum credere natum.
Flatus nempe sacer iste tibi Numine claro
Permanet aequalis, tecumque in saecula vivit.
Tu Deus es hominum rector Salvator et idem,
Praemia qui iustis, poenamque merentibus indis.
Sexus, personas, aetates perspicis auctor
Mercedem et propriam donas iustissimus omni.
Te quoque deposco ni linquas laedere quemquam
Reginam fraude, foveasque benignus amatam,
Tu ut facias fortis Iudex regnare quietam
Istic, sicque polo Iudith ipsa paretur adire. (0541C)
Quo dignatque vocata ipsa sit munere Christi,
Quam hic memores laetus placat; sis et ubique
Illi quo valeat canere odas dicere et astris,
Nec iam fit voto reus altum ad culmen Olympi
Qui tendit mente casam ordinis atque beati
Ambit quam tribuit illi super aethera sedem,
Arbiter omnipotens, qui solus regnat in arce.
Hic tu, Christe, tui servas per saecula regnum et
Quos salvas illic, hic corripis ante benignus
Rex severus, iustus, sanctus, mitis, amandus.
Fac nos velle, rogo, tua iussa implereque rite
Condignis factis fidei, bene iura tenendo.
Quo sedem superam regem te valde sequentes
Scandamus laeti, et capiamus regna serena,
Lux ubi perpetua est vitae, laus, gloria vera
Quo Pater, ac Natus, regnat et Spiritus almus,
Vivus namque Deus verus summusque creator,
Parvos qui et magnos sanat per saecula iustus,
Omnium et est factor iudex atque omnibus aequus.

246w 0.67991399765015 s