Rabanus_Maurus_cps2, Expositio in librum Iudith, p3, 1 
>>> Rabanus Maurus, in librum Iudith, p3, CAPUT II. De Nabuchodonosor rege Assyriorum, qui propter spretos nuntios suos Holofernem principem militiae cum exercitu direxit, ut ei omnem Occidentem subiugaret. hide dictionary links

Expositio in librum Iudith


(PL 109 0541) CAPUT PRIMUM. De Arphaxad rege Medorum, qui, superatis multis gentibus, Ecbatanis civitatem exstruxit, et quomodo postmodum a Nabuchodonosor superatus est.

(0541D)

« Arphaxad itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis. » Quidam quaerendum putant, historia Iudith quo tempore, quibusve sub regibus edita fuerit; ob hoc maxime, quia ipsi reges in historia notati sunt, hoc est, Arphaxad et Nabuchodonosor, apud eos qui Assyriorum vel Medorum historias conscripsere, in ordine regum utriusque regni inserti non reperiuntur. Nam rex primus apud Assyrios, qui eminere caeteris potuit, Ninus fuit, qui in regione Assyriorum civitatem nominis sui, hoc est, Ninum, quam Hebraei vocant Niniven, dicitur condidisse. (0542C) Hic ergo cum gentes plurimas bello petivisset ac superasset, postremum bellum illi fuit cum Zoroastre Bactryanorum rege, qui primus fertur artes magicas invenisse, hocque occiso et ipse decessit. Post quem Semiramis uxor eius totius Asiae regina Babylonem urbem instauravit, caputque regni Assyrii ut esset instituit, sicque regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit. (0542D) Sed cum Arbatus, quem alii Arbacen vocant, praefectus Medorum, idemque natione Medus, Sardanapalum regem suum apud Babyloniam interfecisset, regni nomen et summam in Medos transtulit: ita nimirum Babylonis regnum eo anno in Medos derivatum est, quo anno apud Latinos Procas Amulii et Numitoris pater, avus autem Reae Silviae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit. Discedente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldaei, quia Babyloniam sibi adversus Medos vindicaverunt. Ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit, Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius vocare voluerunt. (0543A) Unde factum ut Nabuchodonosor, caeterique post eum usque Cyrum reges, quamvis Chaldaeorum viribus potentes, et Babyloniae nomine clarile gantur, in numero et ordine regum non habeatur illustrium. Equidem eo tempore quo Azarias, qui et Ozias nominatus est, super duas tribus in Ierusalem regnavit, et Ieroboam filius Ioab regis Israel super decem tribus in Samaria regnaverat, regnum Assyriorum per Arbatum destructum, atque in Medos translatum est, et interim sine principibus res agebatur, usque Deiocum regem, qui Ecbatanis condidit civitatem; in medio autem tempore, Chaldaei proprie praevalebant; quorum separatae quaedam regum successiones, ut supra dictum est, feruntur. Denique Thelgathphalnasar et Salmanasar et Sennacherib reges Assyriorum, terram Israelitarum iisdem temporibus vastasse, atque eos in captivitatem duxisse describuntur, antequam Deiocus in Media regnarit. (0543B) Noster autem Nabuchodonosor Ierosolymam vastavit. Tamen aliquorum regum Medorum inter Arbatum et Deiocum in Chronicis introducta reperimus nomina, ubi refertur quod post Arbatum viginti octo annis regnantem, secundus Sosarinus in Medis triginta annis regnaverit. Post quem Medus tertius annis quadraginta; post hunc quartus Carduceas annis tredecim; deinde Deiocus annis quinquaginta quatuor; post Deiocum autem Phraates annis viginti in memorata gente regnavit. (0543C) Post hunc Cyaxarus sive Diocles annis triginta duobus, qui moriens imperium Astyagis ex filia regno privavit, ac regnum Medorum in Persas transtulit et in Babyloniam vastavit, ac regnum illius penitus destruxit, interficiens Baltassar abnepotem Nabuchodonosor regis Babylonis, iuvante sibi Dario, ut Iosephus testatur, propinquo suo, filio utique Astyagis, annos aetatis habente sexaginta duos. Haec autem ideo posuimus, ut lector diligens aliquam notitiam regum Assyriorum atque Medorum in praedicto opere breviter a nobis succinctam inveniens, paratius agnitis regum successionibus historiae indagare possit veritatem, cui maxime praedictorum regum ordo narrationis conveniat. Caeterum Eusebius in Chronicis suis asserit Cambysem filium Cyri, qui post patrem triginta annis regnantem octo annis in Perside regnavit, ab Hebraeis secundum Nabuchodonosor vocari, sub quo Iudith historia conscripta sit. (0543D) Sed quia ipsa historia Arphaxad dicit esse regem Medorum, et Nabuchodonosor regem Assyriorum, qui regnaret in Ninive, ipsumque Nabuchodonosor superasse regem Medorum, et obtinuisse eum, non invenio quomodo regnum Assyriorum a Medis atque Persis destructum atque vastatum rursus praevaluerit ipsis Medis, si Cambyses Nabuchodonosor esse intelligatur, nisi forte dicamus quod ipse Cambyses, quia gentes finitimas impugnare et Aegyptum superasse describitur, cum regnum Assyriorum atque Persarum eo tempore unitum erat, aliquem regem, nomine Arphaxad, in Media repugnantem vicerit, ac suo imperio subiugaverit. Sed ad hanc opinionem sequendam neminem invitum trahimus, eligat quisque quod sibi utile videatur tantum ut sensus eius veritati non discordet. (0544A)

« Et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et latitudinem cubitorum triginta, turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum. (0544B) » Ecbatanis Mediae provinciae metropolis est, quam superius diximus a Deioco Medorum rege conditam, sed quia modo praesens historia aedificatam esse ab Arphaxad civitatem potentissimam murorum nimia celsitudine atque amplitudine, turrium altitudine narrat, possumus eam intelligere a Deioco primitus conditam, sed ab Arphaxad amplificatam; sicut et Iosephus narrat Danielem prophetam sub Dario rege in eadem civitate Mediae mausolaeum valde praeclarum et mirabiliter nimis instruxisse, quod equidem, ut ipse dicit, manet hactenus, videntibus creditur mirum aedificatum, ita ut ea die qua conspicitur putetur esse constructum, sic ei pulchritudo nova videtur et solida, nullaque senectute tam magni temporis longaevitate confecta, cum aedificia eadem quae homines patiantur, et ad vetustatem perveniant, et sua fortitudine longaevitate careant, ac proprii decoris amissione marcescant. Hactenus enim sepeliuntur ibi Medorum reges atque Persarum, pariter et Parthorum. Et cui haec cura committitur, sacerdos est Iudaeorum, et hoc fit usque ad praesens tempus. Sequitur:

« Et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. (0544C) Anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum in campo magno, qui appellatur Ragau circa Euphraten et Tigrim, et Iadason, in campo Erioch regis Elicorum. » Per nomina locorum situs denotantur gentium, quia et cosmographi produnt a flumine Indo, quod est ab Oriente, usque ad flumen Tigrim, quod est ab Occasu, regiones sunt istae: Aracusia, Parthia, Assyria, Persida et Media, situ terrarum montuoso et aspero. Hae a Septentrione habent montem Caucasum, a Meridie mare Rubrum, et sinum Persicum. In medio autem sui flumina praecipua Idapem et Arbiminin. In eis sunt gentes triginta duae. (0544D) Sed generaliter Parthia dicitur, quamvis Scripturae sanctae universam saepe Mediam vocent a flumine Tigri usque ad flumen Euphraten. Mesopotamia est incipiens a Septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cui ad Meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudemon, quae inter sinum Persicum et sinum Arabicum angusto terrae tractu, et montem versus extenditur. In his sunt gentes viginti octo, sicque factum ut duo potentissima regna inter se confligentes plurimarum gentium in confinibus suis comparaverint exercitus; ubi demum victoria ad Chaldaeos, sive Assyrios concessit. (0545A) Mystice autem per Arphaxad arrogantium typus atque superborum potest exprimi, quorum totus nisus et labor, qui per fastum tumoris atque per elationem mentis agitur, facile in partem spiritualis Nabuchodonosor, id est diaboli, cadit. Ipse enim est, ut Scriptura testatur, rex super universos filios superbiae. (0545B) Unde etiam sequitur: « Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor eius elatum est, » quia quando proditorum multitudinem decipiendo ac praevalendo antiquus hostis suae subiicit voluntati, tunc elatum est cor eius, propriae illud ascribens fortitudini, non promisso divini iudicii, et eo magis exardescit ad plurimorum interfectionem, quod se videt quibusdam praevalere per pravam suggestionem, et multos interitus sui habeat principes, de quo subditur:

« Et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco, et ad gentes, quae sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdredon, et ad omnes, qui erant in Samaria, et trans flumen Iordanem usque Ierusalem, et omnem terram Iesse, quousque perveniatur ad montes Aethiopiae. » Per diversas provincias spiritualis Nabuchodonosor legatos suos mittit, cum turbas malignorum spirituum ad seducendas gentes dispergit, nec parcit quantum permittitur alicuius dignitati seu honori, sed omnes secum vult ad gehennam trahere, et socios facere propriae perditionis. Ad ipsos quoque fideles actus sui nequitiam porrigit, nec eos securos et quietos esse permittit, quod nomen Iordanis atque Ierusalem figuraliter ostendit. (0545C) Neque sibi satis est ethnicos per errorem captivare, imo et studet, si possibile est, electos ipsos subvertere, de quo in Iob scriptum est: « Absorbet fluvium, et non mirabitur, habet et fiduciam quod influat Iordanis in os eius. » Et item: « Escae, inquit, eius electae sunt; » sed quia licet multos superet, tamen a multis contemnitur, atque, ut iustum est, cum pravis suggestionibus suis indigne repellitur atque abiicitur, sicut sequentia demonstrant, ubi dicitur:

« Omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt. » Sed quia malignus hostis, licet aliquando a piis superetur, tamen a coepta malitia non desistit, sed in protervia sua perseverans rediviva rursum suscitat bella, ac totum furoris sui effundit tumultum; unde subiungitur. (0545D) « Tunc indignatus Nabuchodonosor rex ad omnem terram ad illam iuravit per thronum et regnum, quod defenderet se de omnibus regionibus his. »


>>> Rabanus Maurus, in librum Iudith, p3, CAPUT II. De Nabuchodonosor rege Assyriorum, qui propter spretos nuntios suos Holofernem principem militiae cum exercitu direxit, ut ei omnem Occidentem subiugaret.
1396w 11.038179159164 s