Rabanus_Maurus_cps2, Homiliae, 154HOME > 'mutum〈=0¤t_title=' in 'Rabanus_Maurus, Homiliae, 154'
Rabanus Maurus, Homiliae, HOMILIA CLIII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios. <<<     >>> HOMILIA CLV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii II Matthaeum.hide dictionary links

(110 0441A) HOMILIA CLIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

(0441)

In illo tempore transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes et dicentes: Miserere nostri, fili David. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, etc. (0441B)

Transeunte per domum principis Domino Iesu et pergente ad domum suam sicut supra legimus: Ascendens naviculam transfretavit et venit in civitatem suam: clamabant duo caeci dicentes: Miserere nostri, fili David. Et tamen non sanati sunt in itinere, non transitorie, ut putabant, sed postquam venit in domum suam, accedunt ad eum et introeunt. Quod autem dicunt caeci, fili David, audiat Marcion et Manichaeus et caeteri haeretici, qui vetus laniabant instrumentum, et discant salvatorem appellari filium David; si enim non est natus in carne, quomodo filius David vocatur?

Et dicit eis Iesus: Creditis quia possum hoc facere vobis? (0441C) Fidem eorum ipse noscens interrogat, ut fidem confessio promat, et confessionem virtus consequatur salusque virtutem comitetur, quia ut Apostolus ait: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Dicunt ei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. Per utique foris affirmant quod intus corde credulo gestant, et Deo firma professio factum meruit divinae pietatis. Secundum fidem, inquit, vestram fiat vobis: Hoc est quia fides iam mentem illuminat, oculorum lucem ipsa vobis restituat.

Et aperti sunt oculi eorum. Quia secundum Prophetae sententiam, omnis qui crediderit in illum non confundetur. Quia ipsa ipse est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. (0441D)

Et comminatus est eis Iesus dicens: Videte ne quis sciat. Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa. Et Dominus propter humilitatem fugiens iactantiae gloriam hoc praecepit: et illi propter memoriam gratiae non possunt tacere beneficium. Nota ergo aliquod inter se iustum esse contrarium.

Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. Et eiecto daemone, locutus est mutus. Homo iste gentilem populum significat qui mutus erat, quia confessionem verae fidei in ore non habebat, nec non et surdus, quia audire legem Dei non consentiebat. (0442A) Quod enim Graece dicitur κωφος magis tritum est sermone communi, ut surdus potius quam mutus intelligatur, sed moris est scripturarum, κωφον indifferenter vel mutum vel surdum dicere. Hic ergo homo daemonium habebat, quia idololatriae per omnia deditus erat. Cum ergo per praedicatores sancti Evangelii ad salvatorem perducebatur, ablato errore gentilitatis, confessionem nominis Dei clarius resonare incipiebat.

Et miratae sunt turbae dicentes: Nunquam sic apparuit in Israel. Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum eiicit daemones. Turba opera Dei confitetur et dicit nunquam sic apparuisse in Israel: in turba nationum confessio est. Pharisaei autem quia negare virtutem Dei non poterant, opera calumniantur et dicunt: In principe daemoniorum hic eiicit daemonia, per suam calumniam usque hodie Iudaeorum infidelitatem demonstrantes. (0442B)

Et circuibat Iesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Cernis quod aequaliter et villis et urbibus et castellis, id est et magnis et parvis Evangelium praedicaverit ut non consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium: Circuibat civitates, hoc habens operis, quod mandaverat pater, et hanc esuriem ut doctrina sua salvos faceret infideles. Docebat in synagogis et in villis Evangelium regni, et post praedicationem atque doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem; nil quippe ei impossibile est, qui cuncta creavit et omnium dominatur Iesus Christus Dominus noster qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'mutum〈=0¤t_title=' in 'Rabanus_Maurus, Homiliae, 154'
558w 3.6290469169617 s