Radulfus_Ardens_cps2, Homiliae, 27aHOME > 'mutum' in 'Radulfus_Ardens, Homiliae, 27a'
Radulfus Ardens, Homiliae, HOMILIA XXVII. DOMINICA IN SEPTUAGESIMA. <<<     >>> HOMILIA XXVIII. DOMINICA IN SEXAGESIMA.hide dictionary links

(PL 155 2036D) HOMILIA XXVII DOMINICA DUODECIMA POST TRINITATEM.

(2037A)

Egressus Iesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos (Marc. VII) . In hac sancti Evangelii lectione, fratres charissimi, iuxta litteram quinque nobis proponuntur: Sollicitudo Domini, miseria surdi et muti, rogantium charitas, virtus Domini curantis, et contra mandatum divulgatio miraculi. Primo igitur sollicitudo Domini, quam habet pro salute humani generis demonstratur: cum dicitur: Egressus Iesus de finibus Tyri, etc. Magnam quippe sollicitudinem de salute hominum habebat, qui terras, urbes et castra, in quibus se noverat aliquibus profecturum peragrabat. Quem nos imitantes, charissimi, non exspectemus ut quaeramur, sed etiam ipsi quaeramus quibus proficiamus. Secundo vero miseria curandi describitur cum surdus et mutus vocatur. (2037B) Multum quippe miser erat, qui surdus simul et mutus erat. Qui enim mutus est, nec suam miseriam alii indicare, nec consilium, nec auxilium potest postulare. Qui vero surdus est, consilium salutis suae audire non potest. Multum ergo, fratres, miser et miserabilis erat, qui suae miseriae opem nec petere, nec etiam, si daretur, poterat audire: inde est quod mutorum et surdorum miseriae magis miserandum est. Caeteri enim miseri, etsi magnam habent miseriam, tamen illam possunt manifestare, et auxilium postulare. Surdus vero et mutus, quanto est insensibilior, tanto est miserabilior. Propterea compatitur ei charitas miserorum hominum, qui adducunt eum ad Iesum, et quod ille non poterat, pro eo rogant. (2037C) Poterant quidem eum non adducere, sed tantum pro eo rogare, sed ideo eum adducunt, ut manifesta praesensque miseria magis moveat Deum ad miserendum. Inde quoque maiorem suam demonstrant charitatem, cum pro misero non solum rogant, sed etiam ipsum adducunt et demonstrant. (2037D) Quod est contra quosdam duros et immisericordes, qui fraternae miseriae compati nesciunt, imo (quod peius est) derident et maledicunt surdo, quia audire non potest, et offendiculum ponunt caeco, quia videre non potest, cum Moyses dicat: Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum (Levit. XIX) . Nos ergo, fratres, omnem duritiam, omnem exuamus inhumanitatem, et discamus habere viscera misericordiae super egenos et afflictos, et eis pro posse nostro subvenire, et in aliena miseria, nostram, quam habuimus aut habere possumus, lugeamus, imitatores Dei et Domini nostri, qui non solum super iustos, sed etiam super iniustos misericors est. Unde et hic non solum ad miseriam muti et surdi, sed etiam ad miserantium precem pietate commovetur. Unde et subditur: Et educens eum de turba seorsum. Ostenditur autem quarto loco virtus Domini in tribus, in doctrina, in humilitate, in potentia, In doctrina cum dicitur: Et educens eum de turba seorsum. Hic enim exemplo sui nos docet, ut cum volumus facere misericordiam et eleemosynam, turbam et frequentiam hominum fugiamus, ut eleemosyna nostra sit tanto Deo magis grata, quanto magis ab aspectibus hominum occulta. (2038A) Unde Dominus: Cum facis, inquit, eleemosynam, noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in vicis et in plateis. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI) . Et alibi: Abscondite eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orat pro vobis ad Dominum (Eccli. XXIX) . In humilitate ostenditur virtus Domini, cum subditur: Misit digitos suos in auriculas eius, et expuens tetigit linguam eius. Ecce magna humilitas Domini, qui suos sanctos digitos in aures surdi feculentas mittere, et immundam muti linguam cum sua sancta saliva tangere, cum solo verbo salutem conferre posset, non aspernatur. (2038B) In quo dat nobis exemplum, ut si ipse qu ipsa munditia et sanctitas est, immunditias et infirmitates hominum non abhorruit, imo pie tractavit, praecipue homo homines, vermis vermes, putredo putredines non abhorreat attrectare. Rursus in doctrina virtus Domini ostenditur, cum suspiciens in coelum ingemuit. In quo nos instruit, fratres mei, ut oraturi, sive misericordiam vel aliquod aliud bonum facturi, semper in coelum magis mente quam oculis suspiciamus, iuxta illud Prophetae: Levavi oculos meos in montes, inde veniet auxilium mihi (Psal. CXX) , Deo cuncta attribuentes, de eo et in eo totum sperantes, de nobis vero et in nobis ingemiscentes, qui ex nobis nihil possumus boni.

In potentia demonstratur virtus Domini, cum ad eius imperium surdo et caeco usus audiendi donatur et loquendi, cum dixit: Ephpheta, quod est adaperire. (2038C) Nam [et] statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. In quo demonstrat Dominus se esse illum eumdem qui in principio tantum dixit et facta sunt universa. Quinto, contra mandatum, divulgatio miraculi demonstratur, cum subditur: Et praecepit eis ne cui quae vidissent narrarent, etc. Sed quare, fratres mei, Dominus ea quae fecerat probibuit enarrari? ad exemplum. Exemplum quippe praebuit novis vanam gloriam evitandi, ut similiter nos quando facimus alii misericordiam, ab eo nostri operis exigamus taciturnitatem, ne scilicet illud corrumpat aura popularis, sed sit tanto Deo magis gratum, quanto magis occultum. (2038D) Quod vero illi eo magis mirabantur et loquebantur dicentes, Bene omnia fecit, etc. Ostendit illam virtutem magis esse mirabilem quae latere quaerit, cum latere non possit. Gloria enim sui appetitores fugit, et sequitur sui contemptores. Sed nunquid, fratres, mei, illi qui iussi non tacuerunt, rei inobedientiae aestimandi sunt? Minime: quia non ex contemptu, sed ex dilectione hoc fecerunt. Virtus enim, etsi celari quaerat, non tamen celari debet. Et si ille qui eam operatur, eam occultet, ille cui fit eam occultare non debet. Nec Dominus miracula sua ideo praecipit celari, quod vellet ea celare, imo ad salutem plurium latius propalari, sed prohibuit tantum ad exemplum. (2039A) Mystice vero egressus Iesus de finibus Tyri, quae angustia interpretatur, venit per Sidonem, id est venationem, ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos, quando propter infidelitatem dereliquit angustias Iudaeae, et per venationem praedicationis iter tenens per Decalogum legis, transiit ad mare gentilitatis. Sic enim praevisum erat a Domino, ut, non nisi per Iudaeae desertionem, gentilis populus reciperetur ad fidem. Unde propheta: Coangustatum est stratum ut alter decidat, et breve est pallium, ut utrumque operire non possit (Isai. XXVIII) . Erat autem tunc gentilis populus surdus ad intelligendum Dei verbum. (2039B) Quales hodie sunt multi in Ecclesia qui ex vitio peccati et negligentiae suae aurem cordis ad intelligendum Dei verbum habent surdam, iuxta illud: Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV) . Et os habent mutum ad laudandum Deum, iuxta illud: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV) . Qui cum digne pro se rogare non possint, devotio fidelium debet eos precibus Deo offerre ad curandum, ad quorum preces Deus saepe illos curat, ita quod de surdis et mutis eos verbi Dei intelligentes faciat et loquentes. Porro surdum et mutum curaturus Dominus de turba seorsum educit, ostendens quod qui vult de vitiis suis integre curari, debet declinare vitiosorum turbam, et peccandi occasionem. Scriptum est enim: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris (Psal. XVII) . Et alibi: Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine (Psal. LIV) . Digitos vero suos in aures surdi Dominus mittit, cum in cor surdum dona sancti Spiritus infundit. (2039C) Unde propheta: Dominus aperuit mihi aurem (Isai. L) . Saliva vero linguam muti tangit, cum sapientia, quae a summo capite, id est, a Deo Patre defluit, hominem mutum facit disertum, facundumque ad praedicandum Dei verbum. Unde et de eadem dicitur quod linguas infantium facit disertas (Sap. X) . Ephpheta, quod est adaperire, dicit, quando iussu potentissimo cor ad intelligendum, et linguam ad eloquendum Dei verbum iubet aperiri. Unde et haec verba in catechismo baptizandorum dicuntur, cum de saliva aures eorum et nares tanguntur. Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius: et loquebatur recte. Deo enim intus visibiliter operante, qui fuerat surdus et mutus, fit statim verbi Dei intelligens et eloquens. (2039D) Et recognoscens pristinam surditatem et taciturnitatem suam, suum creatorem intelligit et benedicit. Nos ergo, fratres, si per gratiam Dei iam habemus aures cordis apertas ad intelligendum, et os ad proferendum Dei verbum, divinam bonitatem magnificemus, et fratres nostros adhuc surdos et mutos Domino curandos offeramus, deprecantes eum ut manum misericordiae suae eis imponat, et eos suum sanctum verbum intelligere, proferre et exsequi faciat, quatenus simul cum eis divinam maiestatem in aeternum contemplari et laudare mereamur, ipso praestante, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'mutum' in 'Radulfus_Ardens, Homiliae, 27a'
Radulfus Ardens, Homiliae, HOMILIA XXVII. DOMINICA IN SEPTUAGESIMA. <<<     >>> HOMILIA XXVIII. DOMINICA IN SEXAGESIMA.
1313w 12.828205108643 s