Ratherius_Veronensis_cps2, De translatione S. Metronis, p0HOME > 'mutum' in 'Ratherius_Veronensis, De translatione S. Metronis, p0'
Ratherius Veronensis, De translatione S. Metronis, EIUSDEM OPUSCULI FRAGMENTUM Primis Ratherii curis lucubratum, et antea editum ex ms. capituli cathedralis Veronensis. <<<    hide dictionary links



(PL 136 0451A)

301-302 1. Ut sacratissimus, antiquissimus, ac veracissimus aevi prioris narrat chronographus, cum Memphitici de manibus tyranni, imo Niliacae, ut ita loquar, de faucibus belluae suum liberare diutissime afflictum misericorditer disponeret Dei pietas populum (Exod. XII, 35) ; inter caetera eidem congruentia operi praecepit, ut abiturus viritim ab amico suo quilibet plebis eiusdem mutuaret vasa aurea atque argentea (Exod. XI, 2) , quo, ut coniici utique valet, gens impia punicei maris profundo, peculiari ductoris iustissime sui absorbenda reatu, indigne diu possessis et opibus spoliaretur, et deicola Abrahamidarum progenies coelico munere ditaretur. (0453B) Fuerit at causa huiusmodi quasi subsimilis eius, damnatur quae iure gentium ubique, deceptionis, mysterii; si consideretur tamen humanae impenetrabilis, quam confundit Deus, sapientiae opacitas; maxima isthic occurrit sapientiae et scientiae Dei (cuius altitudinem mirari cum deiloquo Apostolo (Rom. XI, 33) , quam discutere, ac reprehendere cum vesanissimo haereticorum catalogo, sanum convenit sapientibus) divinaeque dispositionis incomprehensibilitas, per eos tamen ventilata atque nobis monstrata, quibus cophinorum duodecim fragmentorum reliquiis implendorum data legitur auctoritas (Matth. XIV, 20) . Huius itaque incomprehensibilitatis multigena mysteria, quantum nostrae inertiae divisor ille clementissimus gratiarum studio proprie adiicere dignatur indagationis, cum consideramus solliciti; contingit saepissime, quod Sapiens fateri non erubuit incomparabilis illius temporis omnibus ille, Inquisivi, inquiens, sapientiam, et ipsa longe facta est a me (Eccles. VII, 24) . Nec iniuria. De piscibus enim binis e fluctibus littoris Zabulon et Nephtalim, apostolici quod germinis venerabiles patriarchae forte sunt iussi incolere, non sine laborioso acquisitis ingenio (quae et absque dubio omnia quiddam innuunt), et quino panum non sine mysterio iterum numero hi fragmentis bisseni adimpleti sunt cophini: quae si ventre recondere libuerit memoriae, et retractationis rumine subtilius terenda molaribus reddere, experiemur omnino veracissime dictum: Qui apponit scientiam, apponit laborem (Eccles. I, 18) . Non sunt enim triticea, ut leviter valeant spoliari, sed hordeaca (Ioan. VI, 9) , ad quorum medullam vix possit labor studiosissimus pervenire. Superiore igitur mela in vertiginem ducta, subteriore quasi otiosa mystico nec sine sensu iacente, hordeacea hac necessario trita, quam prae manibus ventilandam suscepimus, summa, eademque gustui propinata, sapit mentis nostrae palato, Aegyptum mundum in maligno positum, Pharaonem principem mundi eiusdem figurare diabolum, populum luto et lateribus oppressum, quod missus liberare descendit Dominus, genus signare humanum, mare Rubrum baptismum cruore sanguinis tinctum, submersos peccata, liberatos baptismate lotos et Christi sanguine de morte animae per Salvatorem nostrum redemptos innuere. (0454B) De vasis aureis et argenteis suasu liberatoris mutuatione deceptoria furatis si oritur quaestio, ornamenta, dicimus, sunt et phalerae saecularium librorum, quae, ut videmus, paganis penitus ablatae, in ius et ornatum iam olim transierunt, Christo tribuente, prorsus Ecclesiae. Quorsum tamen ista? sagax interrogat si requisitor. Nimirum nostro ut isti tempori non disconvenire illud fateamur Apostoli: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi verba legis ponderans? Nonne stultam fecit Deus sapientiam mundi (I Cor. I, 20) ? Iam nempe
Iam Cariath-Sephor Iosue destruxerat alter,
Et muros Iericho prostraverat funditus arvo,
Compita per mundi iubilantibus omnia sanctis. (0454C)

2. Cum non minore studio, ornatu, atque lepore historiographi nostri agones, qui se praecesserant, martyrum, merita confessorum, coelibatum et continentiam virginum ac viduarum, poenitentiam describere gestiebant conversorum; quam eloquentiae venustate conspicui, cunctoque saeculo praedicati liberalium artium illi vel inventores, vel propagatores, quos mendax protulit potissimum Graecia, et poetica garrulitas semper de falsitate inflabat ornata, suos laudibus extollere non destiterat quondam heroas. Nunc vero, proh pudor! (0455A) nostris utique avorumque temporibus ut coniicere cogamur, non longe illius abesse adventum, de quo est prophetatum, quia faciem eius praecedet egestas (Iob XLI, 13) , tanta orbem inopia invasit scriptorum, ut siqui vel nostris, vel illorum, quos protuli, temporibus aliqua meritorum effulsere praerogativa, magis hos vulgus, quam quilibet extulerit laudibus litteratus. Dicant ergo, flagito, ad quos usus ab Aegyptiis illa mutuaverint vasa, quae possident, aurea vel argentea, si in tabernaculo vel templo aliquid inde ornatus non exhibent Domini? Achan illis ne non disconveniat, verendum haud nihil (nisi Dei parcat eis contra meritum pietas) cum exemplo elogium pro furata utique auri regula, nec Iosue demonstrata. (0455B) Erat Dominus Iesus eiiciens daemonium, et illud erat mutum; et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus (Luc. XI, 14) . Iteret hoc Deus, precamur, miraculum, ut laudem Domini loquatur os nostrum.

3. Quam igitur iure succenseam nostri patruorumque temporis scholasticis, ut iam moestiloquo satis depromam relatu! Contigisse primum fateor nuper, hoc est tempore, quo cuncto praedicabilis saeculo, gloriosissimus, aequissimus, atque piissimus Otto imperator Augustus Italiam intraverat feliciter triumphaturus, Veronensi populo gravissimum, culpa non solum illius, qui tunc inibi indignissime praeerat, praesulis, sed et sexageno, qui eum praecesserant, annorum curriculo damnum. (0455C) Cuiusdam enim (haereo confessoris dicam, an martyris) Metronis utique sancti corpus ex suburbio civitatis eiusdem, quod basilica beati martyris continebat Vitalis, furto laudabili, amisso damnabili fuerat asportatum, loquebatur uti vulgus indoctum. (0456A) Cuius sancti Memoriam pro signorum innumerabilium eiusdem beati patratu inibi exhibitorum, cum vulgaris religioso amore frequentaret caterva (solis miserrimis episcopis, et qui vanissimo labore siliquis incumbebant porcorum edendis, quam illis triticeae dulcedinis panibus, quibus mercenariorum multitudinem abundare prodigus ad patrem rediturus, se autem fame perire deplorabat filius de Evangelio ille, ita locus (proh nefas!) viluerat iisdem, ut militibus redditu eidem ecclesiae competenti donato, presbyter nec illic esset aliquis, qui praevideret locum, tam pretiosum continentem thesaurum.
Heu dolor! orbiculae lugentes, obsecro, flete. (0456B)
Cum enim degenerante universalitate, omnia gemere possemus in praeceps quotidie ruere, nisi his fieri incipientibus magis capita praeciperemus levare (Luc. XXI, 28) , id est corda exhilarare, ne amiciores videlicet praesenti mundo, qui transit cum miseria et concupiscentia sua (I Ioan. II, 17) , quam illi, qui isto transeunte propinquat cum felicitate et gloria sua, nos fore divina censeret iustitia, et discordantes in aliquo a voluntate et disposito Creatoris, eius in nobis imaginem delevisse, et. operationem reprehendisse iudicaremus; quis te solam satis carpere, imo deplorare (quod est tutius, ac rationabilius) misera posset Italia? Principibus indignissime abuteris apostolorum, super martyres ambulas, confessores gressibus calcas, virginum veneranda pedibus immundissimis teris sepulcra, et canum more fenum aliis prohibentium latratu perinvido, quos venerari detrectaveras praesentes, maledictis prosequeris abeuntes, imo (quod veracius) te fugientes, alios visitantes. Nonne invidiosissima in hoc, et avarissima? (0456C) Vel congaudere eorum debueras, qui tibi prae multitudine viluerunt, honori, nec invidere eorum, qui cum nullos [subaudi Sanctos] haberent, aliquantulos a Domino accipere meruerunt, desiderio, devotioni atque saluti. Quare in isto saltem illius non recordari iuvat apostolici: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (I Ioan. III, 17.) Et, Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX, 19) . Cur doles perditum, quod cum haberes, non adeo diligebas? (0457A) Sed revera non doles; sed dolere te ad quorumdam sugillationem subdola fingis. Nam si veraciter amissos doleres, relictos devotiore cultu atque obsequio frequentares.

4. Vere tamen, quanquam invidiose tibi praelatos valeas obloquendo, ut conaris, reprehendere, te tamen meliores, suadeo, cogites minime meruisse. Dictum enim de Deo legitur veracissime, quod regnare faciat hypocritam propter peccata populi (Iob XXXIV, 30) . Ipseque de se: Dabo, inquit, eis reges in furore meo, et in ira mea (Ose. XIII, 11) : ut reges non eos solum, qui ita consuetudinaliter nuncupantur in saeculo, sed et cunctos intelligas quolibet in ordine caeteris ad gubernandum praelatos. (0457B) Martyrem sane tuum si tantopere diligebas, ut quid tam male custodieras? Consenserit sane, ut criminari contendis, altiori forte consilio, Deique amplius convenienti disposito tuus episcopus: tu, quae tantum facinus perhorrueras, nosse volo cur abhorrueris. Quia pessimum, inquis, quod ita sanctos perdimus nostros. Verissime: sed convenientius diceres, quod sancti ita nos fugiunt nostri. Turpis sane lucri cupidus cum nemo sit sanctus; honestum refutasse lucrum nemo invenitur sanctorum. Honestum vero lucrum est, quod coelum locupletat, tartarum spoliat. (0457C) Si vero te fugienti quoquo adnisu illuc ire complacuit sanctorum alicui, ubi pro reverentia, quam penes te minime habebat, sibi amore Christi exhibita paradisus de animabus repleretur devotis aetherius, tartareus vacuaretur infernus; cum per tot annorum curricula pro devotione consimili nullus hoc meruisset tuorum, cavendum ne coeli videaris profectibus affici, damnis laetari. Hoc quippe, quod monstras exemplo, nec apud te vis, nec alicubi honorem habeant sancti.

5. O autem magna Verona, villa quondam Platonica illa Athenis, vel altera prae multitudine sapientium aestimata, grandisonis sanctum tuum quare non extuleras modis? Cur mirabilia, quae per eum Deus fuerat operatus, etsi non metrico stylo vulgaras saltem prosaico? Quod plebs indocta canebat, honoratius tu, crede, legisses, et aere Taphnitico tabernaculum hoc Dei ornasses, Gesseni et quod mutuaverat cespitis cultor, argento vel auro compsisses. (0457D) Nam ad dedecus tui cum quidam praesulem conscius, dicam, tam pretiosi facinoris tuum interrogasset, cuius ille beatus fuerit sanctitatis, Ille non ad librum se contulit gestorum illius studio alicuius tuorum dictatum, sed ad famam veridicam illorum, qui cum Psalmista valebant cantare: Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis (Psal. XLIII, 1) . Quibus referentibus didicit, quod sanctus isdem in adolescentia huiusmodi fuerit actibus saeculi implicatus, de quibus liber continet ita divinus: Qui cupiunt divites in hoc saeculo fieri, incidunt in muscipulam et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9) . Quod cum ei iusto Deo misericorditer permittente, ut multis saepe aliis, contigisset, reatus sui consideratione permotus, se contra se non tardavit erigere, mundi huius omnia relinquere, ut expeditus et liber, soli Domino posset vacare. (0458B) Sicomorum itaque crucis cum Zachaeo, ut Iesum liberandus videret, ascendit (Luc. XIX, 4) ; et ne eamdem in angaria cum Simone (Matth. XXVII, 32) , sed eamdem cum vitiis et concupiscentiis mortificandus cum Christo, non aliquo tempore, sed quotidie, imo continue ferret; tale sibi fertur supplicium elegisse, quod etiamsi carnis petulantia victus vellet, omnino nequiret evadere. Publicanum se enim et peccatorem ultra omnes diiudicans homines, ecclesiae sibi limina obstruxit: a longe ut stando, Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13) , cum illo alio misericorditer iustificato posset clamare, providit .

6. Sed cur pro magno, quod convenit minime stando? (0458C) quasi ante, vel post quemquam nostratum sibi ipsi aliquem huius aestimationis audierim intulisse martyrium. Congruentius sane dicerem volutando, non enim consonat stando. Ut enim eos omittam, qui ad ventrem, vel stomachum attinent cruciatus, (consideranti enim caetera illud aestimare dimitto) ad exteriora conversus, poenam sibi illatam referam, et hanc inauditam. (0458D) Quasi enim tortoris impiissimi et crudelissimi sibi diceret voce: Quia cum in honore esses, non intellexisti, comparatus iumentis insipientibus, et similis illis effectus (Psal. XLVIII, 13) ; iumentorum loro te restringere volo, ne petulanti ritu amplius possis vagari; catenam pedi imposuit, plumbo eam in magno, qui adhuc ante ianuam basilicae iacet, lapide obfirmavit, circulum capularem pedi circompositum seratura ostiorum firmavit, clavim in gurgite proximi Athesis non ignoti fluminis, in cuius littore iam dicta est sita basilica (rusticius loquor, intelligi ut valeat melius) iecit, rogans forte Dei misericordiam, ne unquam eam videret, donec peccata, quae plangere disposuerat, Omnipotentis clementia dimisisset. Ideo vero dubitandi sum adverbio usus, quia licet hoc non didicerim relatu, miraculi est tamen compertum ita ei contigisse, Deus ut concessit, eventu. Septem itaque annis sub divo lapidi ita haesisse fertur concatenatus, donec volente misericorditer Deo, iam finem his mittere, quae huiusmodi comitabantur supplicium crucibus, et supernis martyrem suum infulare honoribus, piscatores episcopo piscem deferrent, in cuius ventre sancta illa clavis inventa, eius omnia nuntiavit dimissa facinora. (0459B) Nam ea recognita, compedeque catenali a civitatis pontifice reserato, beato illo loto, induto, Ecclesiae reddito, sacrosancta corporis et sanguinis Domini participatione refecto, cum e vestigio acceptissima illa Domini hostia emissione spiritus angelico esset remigio coelis invecta, nulli est dubitare concessum, qui vel infantili rationalitate vigeret, quin sanctus palmam victoriae in coelis pro expugnatione illius, qui secum certando ad horam eum se vicisse inaniter fuerat gratulatus, cum corona martyrii indeptus fuisset. Corporis sane illius terrae mandatae reliquiae miraculorum efficacia hoc testificari nullatenus omisere. (0459C) Sed, ut dixi, hoc illorum occuluit inertia, qui si quod nacti fuerant scientiae divinitus talentum, magis hoc terrenae vanitatis sudario infossum, saecularibus maluerunt concedere ad placendum saeculo pompis, quam ad exemplum auditurorum, laudem et gloriam Dei desiderantibus, nummulariorum ritu, committere populis. Ecce quod decus, quale patrocium, qualem perdidisti, infelix in hoc saltem Verona, thesaurum! Quod reor, si legendo didicisses, vel audiendo saltem diserto a quolibet cognovisses; tam necessarium tam leviter non perdidisses patronum. Utinam, coelitus quibus forte est datus, hoc exaudiant, et sibi a Deo largitam tam pretiosam non negligant gemmam! (0460A) Succense igitur, dico, succense poetis et scriptoribus illis, qui tuos repleverunt inanis gloriae cupidi muros versibus tuis, et istius non dederunt gesta, seu miracula paginis: nam si eum cognovisses, non sic pessime custodisses. (0460B)

7. Ad vos caeterum intuitum flecto, qui maximis gravati facinoribus, mecum parvipenditis, quod veracissime fatetur Apostolus (quod non surdo percepit auditu iste, de quo res agitur, sanctus), Si nosmetipsos, inquiens, diiudicaremus, non utique iudicaremur (I Cor. II, 31) . Istius nempe multorumque similium non recordati sanctorum et cur tanta ac talia sint non perpendentes, perditum, fateor, itis, perpessi.. Sine dubio vero [subaudi perpessi sunt], quia non perfunctorie illud auribus hauserunt Psalmistae: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis (Ps. CXVIII, 4) . Quare nimis, rogas. Nimirum quia, ut ante nos est veracissime dictum, ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores (S. GREG. hom. 37 in Evang., n 1) . Non sunt enim condignae, ut ait Apostolus, passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII. 18) . Hoc apostoli, hoc martyres, hoc sancti cogitaverunt absque dubio omnes. Hoc qui non cogitavit, seipsum omnino neglexit. Ponamus namque ante oculos quemlibet, et qui idem incurrerit, quod sanctus iste tam magnis diluere meruit cruciatibus flagitium, et tanto sceleratius, quanto non inscius (beatus enim iste in eo inciderat nescius, qui videlicet ante sepulcrum eius iacens, tundat pectus suum clamans et dicens: Sancte Metro, intercede pro me misero peccatore. (0460C) Nonne tibi videtur posse illi sanctum ex obliquo martyrem respondere: Fac quod feci, et impetras quod impetravi? Quid nos ad haec peioribus irretiti, et, quod gravius, consuetudinaliter facinoribus, super plumam sudantes, et psalmorum carmina (quando hoc etiam rara avis est) murmurando, veniam nobis huiusmodi poenitentia inaniter promittentes;
Ante focum si frigus erit, si messis in umbra, gementes et indulgentiam sola praesumptione decepti sperantes? Sanctus iste nuda seminudus, et inaequalissima volutabatur diebus ac noctibus per septennium humo. Nos criminosi veniam rogaturi, pileum villosum capillis, quos extrahere lugendo debueramus, ne infrigidemur, superinduimus. (0461A) Eius cuphia nix, grando, et aura erat nimbrifera, hiemalis satis rigor incommodus, qui lavaret utique quod commiserat scelus. Pro pileo quem moris est incesta etiam generalitati adversa, vel eiusdem aestimationis innumera plangentes pelliculis exoticis intus farcire, brumali caput ipsius operiebatur lanugine. Stipularis illa ritus Saxonici camera, quam vertici pro vitando solis imponunt ardore, Phoebus illi erat flammivomus ipse. Eius tentorium coelum erat istud aerium, ne illi scilicet illud occluderetur aetherium. Sol illi pro umbra, cauma pro refrigerio erat, lunae profectus atque defectus, quid a profectu defecerit, ad defectum ruerit, improperabat. (0461B) Stellarum innumerabilitas, si quando siderum ordinator astrigerum splendificaverat luminaribus auricomis coelum, innumeras sibi reputare commonebat indeficue culpas, et ingratitudinis inculcabat sine intermissione querelas. Quid fragor tonitruorum, impetus procellarum, lapides grandinum, iacula fulminum, nisi tremendum illud divinae animadversionis eius cordi intonabant iudicium? (0461C) Tectum illius stellifer, saepe imbrifer, aliquoties nimbosus, plerumque serenus Deo volente; quorum alternitas habitacula mortales compulit excogitare; tectum, inquam, illi tam varius ille coelestis erat indeficue orbis; non arcens tamen imbres, sed fundens, dans nivem sicut lanam, nebulam ut cinerem spargens, emittens cristallinas non refugienti buccellas, ante quarum frigus ille perstabat patientissime solus, usque dum Dei solius potestas misso ea liquefaceret verbo, flaret spiritus eius, et fluerent aquae (Psal. CXLVII, 16-18) lavatrices tam externarum quam internarum sancti capitis sordium. Si quando pluvigerae nubes obduxere nebulosa caligine polum; inde aliquod minitantes imminere infelicibus ruricolis damnum, suum reputabat fore peccatum, quod adeo Deum utique offenderit, ut non sibi solum, sed et quam incolebat, illud importaverit patriae malum. (0461D) Sic enim, sic solent sancti plerumque sibi talia computare; sic culpas aliorum in seipsos referre, non voto mendacii, sed sollicitudine timoris Dei, non vero illius servilis, quem foras charitas mittit, sed illius casti in saeculum saeculi permanentis; nec quia metuant, quam conversione iam Deo promittente se praesumunt evasisse, poenam; sed ne securitate torpentes, claritatis Dei fiant indigni conspicere gloriam sanctitatis sine dilectione: vitia non solum cavent propter iubentis Domini imperium, sed et nimium exsecrantur per odium, ut non dedocet quidam inter suos metrographiae diligentissimus ita:
Oderunt peccare boni virtutis amore. (HORAT. epist. 16.)

8. Ecce in qua schola educabaris, discipule obedientissime ac verecundissime Christi; qua exercebaris palaestra, regis illius coelestis athleta; quo holocaustabaris incendio, acceptissima hostia Christo. Quid cogitabas, sanctissime, quid loquebaris contra eum tamen, qui tuae invidens saluti, te ad hoc impulerat, propter quod mille mortibus simile aggredi es compulsus tormentum? Nimirum revocabas in eum, quae pati iubebaris tormenta, cum de tibi misericordia Dei pro ventura victoria indicibili eum urebas invidia. (0462B) Quid quod ursorum, leonum, pantherarum, vel Hyrcanarum tigrium more catena in propatulo constrictus, spectaculum angelis et hominibus factus, circa te multitudinem videbas, vel audiebas ludentium, gaudentium, nuptias saepe, prandia incessanter celebrantium, symbola frequentissima commessationum illecebras actitantium, cachinnos et ludicra moris longe alterius tibi nimium importuna? Surdo haec sirenarum quondam ille cantus ut alter, percipiebas, credo, auditu. Ad haec omnia quis tibi sensus? quae passio? quod erat martyrium? Scio tamen, scio et incunctanter, sciant ut alii, proferre quid agebas non metuo. (0462C) Nimirum precibus angelos, lacrymis ad auxiliandum ciebas archangelos, apostolos gemitibus advocabas, martyres, confessores ac virgines, ut pro te invidissimo cum hoste confligerent, exorabas. Quid de illa universorum illorum regina? Subserviente, reor, verecundia, quae inter bonos impetrationis innegabile possidet robur, tanto eam exaudibilius, quanto humilius ac verecundius supplicabas. Puto enim, quod nemo carnali oblectamento (cohors ut nostra) pollutus, eius sine pudore inviolabilissimos pulset, nisi demens, auditus. Dei enim hominem induti per unitatem in duabus naturis personae mater ideo fieri meruit, quia respecta ipsius a Deo incomparabili caeteris humilitate, quae statum bonorum sola potis est perseverantissimum custodire, ut ante partum, ita in partu, nec minus post partum virgo potuit permanere. (0462D) Morale est omnibus sane, ut huic rei, quam amplius diligunt, detestentur contrarium. (0463A) Sancta ergo Dei Genitrix, quia castitatem ultra omnes dilexit, contrariam illi libidinem in omnibus Christicolis, credo, magis habet exosam. Labia igitur osculo illecebroso polluta, lingua turpiloqua obscenitate sordidata, castissimae Virginis (praeter id quod mater interni est etiam iudicis) nomen qua temeritate inverecunde audeant nominare? Cor lasciva meditatione pollutum, eius recolere qualiter praesumat saltem vocabulum ipsis angelis venerandum? Sed quod facinorosa refugit conscientia, praesumere facit clementissimi Filii eius pietas, atque incarnationis ipsius ratio fidelissime considerata. (0463B) Indignari enim eam, misericorditer, reor, contradicit, sceleratissimus etiam famulus dum carnem illi repraesentat, quam ex ea clementer assumpsit pro emundandis reorum delictis: ac per hoc de te iam martyr secure, pro nobis apud eamdem Dei Genitricem eadem verecundia usus, precamur, humiliter intercede.

9. Sed quid imperitissimus inaniter conor?
Defuit eloquium, nec te sustollere possum.
Tulliana enim mihi si adesset facundia, enarrare nequiret mea de te quae gestit, victor, instantia. Sed conabor iterum, quamvis non sequatur dicendi facultas, quem non patitur silere voluntas. Studebas, dico, quotidie Domino victimam immolare, holocaustum mactare, non ex alieno verum pecore, sed ex proprio corpore. Tu sacerdos, tu hostia eras; tu carnifex, tu martyr; tu tortor, tu torsionis perlator; tu iugulum, tu iugulator; ultor criminis, servator alumni, carnis neglector, mentis provisor. Multum te vero, qualem censebas, fateor, oderas, dum te ita acerrime cruciabas. (0463C) Rationem carni subigere gestiebas; eam ideo tam atrociter affligebas; sed revera odiendo amabas, dum sic eam Domino reconciliabas. (0463D) Vera est enim dicentis sententia, quia nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. V, 29): carnem, inquit, ut non vitia intendamus carnis (quod te minime latebat) amanda: illa enim a malo sciebas procedere, hanc vero ab illo factam, qui vidit cuncta quae fecit, et erant valde bona (Gen. I, 31) . Vitia ergo, martyr, vitia, non carnem insequebaris, dum eam tam variis tormentaveras modis; ut medicus scilicet morbum insequitur cauterio, dum cupit homini prodesse remedio, carnis illius licet incommodo; quam severo igitur, bone medice, urendo te ipsum salutis dilecto, tormentabas cauterio; qua potionum amaritudine interiora tuae curare non omittebas quotidie animae? (0464A) Quam necessario fotu carnem etiam quandoque cum anima nutriebas percepta immortalitate in aeternum victuram, longum est enarrare!

10. Quid tibi at profecerit contra militem Christi tamen, hostis importunissime, tua illa ad tempus victoria, videre non possum. Triumphantius te enim gaudemus ipso ipsius casu devictum, quam si ab ipso ea hora continuisses insipientissime manum. (0464B) Oblitus forte fueras, impiissime, Salvatorem clementissime professum, gaudium esse in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem iustos non indigentes poenitentia (Luc. VII, 20) . Qui desidiosius enim suae confidens forsan iustitiae, victitando vix de venia habuerat non adeo gravium, sed tamen innumerabilium peccaminum, ut multi, praesumere, odio istius, in quod eum impuleras, criminis, vires exerens universas, gladium auxilii arripiens te contra divini, scuto protectionis Dominicae tectus, acerrime non dubitavit insurgere, Entellinis ac te coestibus fatigare, iacula incessabiliter mittere, missilia iacere, nudus indeficue tecum gratia Dei nudante, scilicet ne tibi unde teneretur relinqueret aliquid, sine intermissione luctari; providusque a longe sagittis de pharetra Iesu emissis te semper impetere, et, ut inaccessibilis in perpetuum foret, vallo protectionis Dei sine intermissione divinum postulando auxilium se circumdare. (0464C) Ignorabas, aut forsan non recolebas, nequissime, asserto illius quondam nobilissimi devictoris in sterquilinio tui, imo ad eum loquentis, qui tibi illum exposuerat tentandum quidem, sed minime vincendum, de turbine Deum; non reminiscebaris, inquam, foramen in maxilla tua fore armilla patratum circumplectentis nos divinae misericordiae, per quod evadere de tuarum posset mandibularum contritione (Iob XL, 21) , ut universi utique fructus dignos agentes poenitentiae [subaudi possunt evadere]? Unde enim, miserrime, ac praeteritorum oblite, unde, inquam, Petrus, unde Paulus ex Saulo factus, unde alii multi fauces tuas nisi per illud evasere foramen? Et vide, miser, quid tibi contigerit. Dum enim eius cor petulantia carnali pulsasti, hoc nolens ad amorem Domini, infelicissime, fortius impulisti. Inde ergo robustior ei pax cum poenitentia placato piissimo iudice fuit, unde durius contra te certamen, impiissime, sumpsit. (0464D) Merito ergo follis latiali rusticitate vocaris; quoniam quidem veritate vacuus, falsitate quanquam refertissimus, indeque stultissimus te ipsum ita saepissime decipis. Sic Abel protomartyrem fieri, sic Sem et Iaphet benedici, sic Ioseph glorificari fecisti: et ne in infinitum nostra in te procedat invectio, sic tibi monarchiam totius credentium orbis alienasti, cum discipulum magistrum suum Deum et Dominum vendere, emptores crucifige, crucifige suasisti clamare: quod te tamen statim poenituit fecisse, cum uxorem Pilati in somnis sollicitans compulisti, iugalem, a scelere ut resipisceret, nuntio misso rogare. Sed coelestis dispositor, qui noverat benigne tua etiam uti malignitate, tibi complicibusque tuis de tanto scelere damnationem, sanctis omnibus, ut et isti beato feliciter contigit, operatus est redemptionem. (0465B) Et ut de recentioribus aliquid ad te, serpens antique, proferam confutandum, famosissimis heremitarum futuris Moiseo utique atque Machario quid nocueris te attendere volo, uni eorum scilicet latrocinium, alteri homicidium suadendo (Hist. Trip. l. VIII, c. 1) . Erubesce ergo tandem aliquando, erubesce, inaniter quamvis, commoneo, tam multipliciter victe; et ab electis Dei inanes iam conatus, miserrime, contine. Novit enim coelestis Medicus, ut perlepide orator quidam ait eximius, multa bona facere etiam per iniquos, cum converterit ad adiutorium, quod paratum est ad nocendum. (0465C) Neque vero aliquem suorum a te superandum tibi exposuisse callidissima, ut te ita vocitem, stultitia crederes Dominum, si tenebrosissime illud in te valuisse comprehendere lumen, quo te amplius excaecavit, cum omnia, quae ille, quem incessendum proposueras, tibi tradens, [subaudi habebat] animam illius te servare praecepit (Iob II, 6) . Tu enim quomodo servares, quae servata atque servanda potius perdere festinas? Sed serva, dicens, ne tangas intelligi dedit. Nisi vero eius animam suggestione tangeres, delectatione qualiter ad consensum maledicendi Deum, deceptissime in hoc saltem, converteres? Verissime itaque (quamvis et de quovis tui complicium) credere de te vales prolatum Vae qui decipis, nonne et ipse deciperis? Deciperis enimvero saepe, deciperis dico, formate ad tibi illudendum (Psal. CIII, 27) , Psalmista ut canit, virulentissime draco. (0465D) Inter malignitatem quippe et benignitatem cum sit haec quoque discretio, ut, ille quas praecipue amat, tu maxime oderis animas. (0466A) Cur non perpendisti, nil, quod pro magno duceres, tibi servari, cum corpus corrumpendum aliquando, etiamsi tibi non concederetur, affligere permittebaris, animam incorruptibilem non laedere iubebaris. Qui utique absorbes fluvium gentilitatis, et non miraris, habes fiduciam quod influat in ore tuo Christianitatis Iordanis? (Iob XL, 1.) Unde hoc enim nisi pro animabus deglutiendis aqua baptismatis lotis, quarum scilicet in perditionem defluxum insaturabiliter sitis? Decipi te igitur huiusmodi concesso cur non intellexeris, mirandum, specialis deceptio deceptorum. (0466B) A tuis sane si exigere invasae semel dominationis tributum, non adeo fuerat conquerendum, inius quare te inferas alienum et utique (quod est amplius stupendum) maioris, et qui suos proprii promisso ita confirmaverit oris: Pater, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam (Iob XVIII, 9) . Sed praeterito usum verbo non putasti de futuris, stultissime, curare, ideo non desinis eos sine fine tenus infestare. Sed audi, cum tuo consilio detestande: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Nullum suorum, crede, tibi exponet, de quo perfecte gratuleris, imbellem. Ad cumulum victoriae diutius lacessiri permissos quamvis innumeros per tuae infestationis malignam misericors, ut et istum, etiam post casum provehet fraudem. Ea demum inter potentiam et omnipotentiam discretio est, quod illa quaedam, ista omnia potest. (0466C) Liquet ergo hac distinctione, quod nihil valet potentia contradicente omnipotentia: ac per hoc innutanter colligitur, quia de tuis, quos voluerit et quomodocunque voluerit, valet Deus te nolente ad se trahere; tu neminem de suis, ipso nisi permittente, saltem audeas incursare, quod evidentissime es miser expertus, cum nec gregem porcorum invadere es, data nisi licentia (Matth. VIII, 31) , ullo modo ausus. Tractio vero illius salus, tua perditio est, a qua ille quoque consuevit innumeros misericorditer liberare. Nam etsi catuli tui ut rapiant rugiunt, tamen a Deo suam escam, ut in Psalmo legitur, quaerunt (Psal. CIII, 21) , optando videlicet, ut eius relinquat custodia, quos invadere illorum queat malitia. Quanquam et tu legaris vero cauda tua partem maximam stellarum de coelo vel traxisse, vel trahere, vel tracturus esse in terram (Apoc. XII, 4) , ne decipiaris moneo. (0466D) Non enim de illis dicitur, qui fulgebunt sicut sol in perpetuis aeternitatibus (Matth. XIII, 43) , et sicut splendor, firmamenti (Dan. XII, 3) , qui erudiunt plurimos; non, inquam, de illis, qui vero lumini veraciter inhaerentes veraciter lucent; sed qui imitantes [supple te], se in angelos lucis per hypocrisim transfigurare (II Cor. XI, 14) , tecum in barathrum inferni ruituri, forinsecus stellae, intrinsecus tenebrae (loquar ut ita) non timent. Quomodo enim ut splendor firmamenti fulgentes, qui utique sunt illi, qui pro posse illorum constantiam conantur imitari, qui te ruente immutabilitatis sunt gratiam assecuti, aeternalibus involvi unquam tuis possint videre non valeo tenebris, quorum namque nomina sunt scripta in coelo (Luc. X, 20) . In tuae perditionis, crede mihi, nunquam invenientur, Lemur nigerrime, diptycho (milleno eos licet inficere gestias criminum morbo) per foramen maxillae nimirum eiecti (Iob XL, 21) , ut et iste noster, de gutture tuo. (0467B)

11. Nec te caeterum, qui tanta pertuleris, satis laudare, martyr beate; nec illum, qui te ad ea necessario perpetienda impulerit, ut dignus est, carpere sufficimus, et odiis insequi eius contra nos invidiae paribus. Miseri inter haec nos nimium et infelices, cum te martyr laudare conamur vocibus, contrarii moribus, praedicare sermone, dissimiles opere. Te quippe felix glorificat palma: nos contra infelix accusat conscientia; et ne cuivis nostrum dicatur, De ore tuo te iudico, serve nequam (Luc. XIX, 22) , formidat omnino suspecta. Si enim talem habebas, cur tam vilipendebas? cur sublegi tibi tam pretiosum passus es margaretum? cur huiuscemodi fulgoris tenacissime non custodieras nummum? Ut illum sane praedicas de uno fecisse, tu quare de innumeris neque dissimilis damnationis studes sceleribus actitare? (0467C) Si ille per poenitentiam non solum, ut credibiliter asseris, veniam, sed et martyrii accipere meruit palmam; tu per impoenitentiam quare thesaurizas tibi iram (Rom. II, 5) , et non exstinguendam in perpetuum flammam? Sed agit hoc, athleta pugnacissime, non diffitemur, agit hoc instabilitas et enervitas nostra; succurrat nobis, quaeso, constantia et firmitas tua.

12. Miretur sed aliquis, quod te martyrem tam saepius vocitem, cum effusione sanguinis non sortitus fueris, confessor sanctissime, finem. (0468A) Sed potius, dico, ille miretur, quod Zebedaei filiis dixisse non recolit Dominum, Calicem meum bibetis (Matth. XX, 23) , cum unus eorum solum effusione pro Christo de mundo transierit sanguinis; alter vero, ut et tu felicissime, multa pro Deo sustinuerit tormenta, sed in pace vocatus, martyrii non caruerit gloria, ut et inter eximios quoque non infimo, ante mortem, in morte, post mortem invicto contigisse levitae Christi Vincentio, passionis ipsius, ut et aliis pluribus, monstrat assertio. Illius nempe a corpore animam tyrannicus non expulit mucro, sed diris tormentorum suppliciis pro Christo alacriter superatis, ac felicis pugnae agone, ut de eo cantatur perlepide, constanter expleto, tandem pretiosam resolutus in mortem, coelo triumphans, Agathes uti et beata, spiritum reddidit. Tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35) , beatae Dei Simeon genitrici loquitur iustus, subeundum utique illi vaticinans procul dubio doloris, non mortis vero martyrium. (0468B)

13. Gaude ergo, martyr, gaude, inquam, laetare, et exsulta, et pro nostra, rogamus, intercede apud Deum semper, indebite licet, miseria. Mansuetudinem namque imitaris [id est, antiqui Ioseph] illius (si reis parcis gratuito famulis) qui venditoribus tam leni quondam indulserat, veridico tamen affatu, germanis: quanquam nullum tui adhuc deprehendere valuerimus sancti corporis venditorem, quod utique fecisse Iudae fuerat proditoris facinus, scelerati alicuius vel vespillonis sacrilegium imitari. Sed te, proh nefas! ita tenus deploramus a nobis, sancte, neglectum, ut furto adiri venerabile tuum quoque modo valuisset sepulcrum, quod facinus quoque non inficiamur fuisse nefandum. Quis enim talem negligeret, nisi demens, patronum, etiamsi cum eo mille corporum vicinitate potiretur sanctorum? (0468C) Devotiore ergo te recolentes affectu, benignissime Pater, absentem, quam olim excoluerimus praesentem degeneres, quia saepe ita contingit, considerans filios, imo nequissimos servos, vicem nobis eamdem malorum noli, te precamur, rependere, non deserens scilicet tuitione, deserueris quamvis indignissimos abitione; sed praesentissimus nobis in tuo capite Christo, reconciliare tuis eum meritis nobis non solum de isto, sed et omnigeno culparum non desinas, precamur, reatu. Contigerit hoc tibi sane nostra (quod nobis non convenit diffiteri) culpa atque neglecto; sed illius non possumus negare, qui terrena cum coelestibus moderatur, factum voluntate atque disposito, cuius ordinationi nullius resultare valuit unquam renisio. Voluit enim te sepulturae aggere pressum levare de humo, et statu locari condigno. Coelestis enim animae artus devotius excolit vulgus, si eos non obtegit tellus, sed mausolei venustat ornatus. Quod si, ut putatur, ita est veraciter actum; haud creperum, quin hoc tibi concinat exemplum, quod de Ioseph et fratribus eius paulo superius a nobis est praelibatum: Nolite metuere, ait enim formidantibus ille, nunquid enim Dei renuere possumus voluntati? (0469B) Vos cogitastis de me malum, sed Deus vertit illud in bonum, ut me exaltaret (Gen. L, 19) . Ne ergo tua exaltatio, nostra sit, quaeso, averte, damnatio, ne tua abitio nostra perditio; profuerit sed rogamus e nobis alicui potius, si corde simplici ita te non obstiterit exaltari, caecumine forsan criminum ita licet obtenebratus suorum, ut subitanea interpellatione adactus: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV, 25) , sibi imperatum non fuerit recordatus; et: Sunt viae, quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. XVI, 25) , sibi praedictum oblitus. (0469C) Recreante vero eiusmodi pusillanimitatem taliter Domino, atque dicente: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22) , liceat eum quamlibet e tribus fugitivorum tuo, martyr, fretum ducatu civitatibus ingredi inter spem veniae et metum gehennae (Ios. XX, 7) , quo exaudibiliter possit, opus si fuerit, ut de infinitis, ita de isto Psalmistae verbis clamare: Circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem; multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me (Psal. 30, 13) . Sol praeterea iste mortalium conspicuus oculis cum flammigeris invectus equis altum petit, potiora terrigenis commoda gignit. Tui autem, o sidus coeleste, luminis sol ipse Christus infusor, proprii actus attende sit ipse idemque relator: Vado, ait, ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me, quo vadis; sed, quia haec locutus sum vobis; tristitia implevit cor vestrum. (0470A) Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam (Ioan. XVI, 5) ; idemque: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Ioan. XII, 32) . Indeque gratulabundus non immerito ille, etsi cognovimus, inquit, secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus (II Cor. V, 16) . Constat igitur, nec ambigi valet, quia si fides in sanctis damnum non patitur mortis, multo minus absentationis; et ideo intitubabiliter confidimus, si tua sequamur vestigia, profuisse nobis quod abieris; nec [subaudi prodest] te nos iam nosse cum innumeris nostro habere in vicinio mortuum, sed scire ut vere sanctum dignatione Dei honorificentissime illo translatum, ubi veneratione debita tuorum certaminum excolatur die noctuque martyrium; nobis vero qualiscunque sit, quod credimus, levigatio culpae, quod desivimus te iam sero, licet tam indecenter, tractare, et assuevimus aliorum saltem documento, ut debueramus, condigno honore excolere, te ut amissum patrem dolere, dolendo ardentius diligere, diligendo saepius recolere, recolendo venerantius exorare. Traxisti nos, martyr, ut ita loquamur, ad te, a Deo ut dignus fueras cum es exaltatus; traxisti, et relinquendo tanto firmius, quanto devotius te recolentes nos sanctissime, possides. Nam religiosius quisque prudentum nunc tuorum frequentat reliquias cinerum, quam universi sancti corporis tui servatorem olim cum caeteris excoleret locum; ac per hoc, ubi crescit nostra erga te, martyr, devotio, crescat, necesse est et tuae erga nos pictatis, nec desperandum, provisio. (0470C) Tuorum sane pignorum qui temerare sunt ausi sacrarium, interiorem adire moneo consiliarium, et diligenter ab eo disquirere, quem intentionis in tanto facinore secuti sint impetum; et proprium laxare ipsius discrimine factum. Si enim simplicem in hoc sui desiderii secuti sunt oculum ductorem, se necessarium gaudere, fateor, possunt adeptum. (0471A) Sin alias, quam eos dicentis percellat vereri non parum auctoritas: Si quis templum Dei violaverit, disperdat illum Deus (I Cor. III, 17) , uti reor, possumus in hoc huiusmodi argumento dicentis: Habe charitatem, et quidquid volueris facito (I Cor. XIII, 4) , et o quam lepide! laetor, Charitas enim, alter ut ait, non agit perperam. Otiosa est ergo? Absit. Audi enim verissime fatentem: Nunquam est Dei amor otiosus; operatur enim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est. (0472A)

14. His ita compactis in cultu et veneratione tuorum, sancte, ubi latus diceris, artuum, et, ubi relictus crederis, cinerum, quale quis vel ablatorum, vel amissorum apud Deum de te remunerationis sperare possit, coniici valet certissime, lucrum Utriusque tamen partis contra te commissorum indultorem excessuum, precamur, inveniamus, piissime alme, te ipsum exoratorem pro nobis indeficientissimum apud Dominum Iesum Christum redemptorem mundi clementissimum, dispunctoremque non solum actuum, sed et intentionum nostrarum aequissimum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'mutum' in 'Ratherius_Veronensis, De translatione S. Metronis, p0'
Ratherius Veronensis, De translatione S. Metronis, EIUSDEM OPUSCULI FRAGMENTUM Primis Ratherii curis lucubratum, et antea editum ex ms. capituli cathedralis Veronensis. <<<    
5527w 0.83086013793945 s