Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, p3 
>>> Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT I.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0119B) CAPUT XLII-XLIII.

Vers. 1. Dixit Iacob filiis suis: Descendite in Aegyptum. Iacob tenet hic figuram Dei Patris. Frumentum Christus est, qui se grano frumenti comparavit. (0119C) Mittit Iacob pro frumento in Aegyptum et Deus Pater de Aegypto mundi huius revocavit Filium dicens: Ex Aegypto vocavi Filium meum (Matth. II, 15) . Decem maiores fratres qui missi sunt, perfectiores designant ex plebe Iudaica, qui legis Decalogum spiritaliter noverant adimplere.

Vers. 7. Quasi ad alienos durius loquebatur. Non est deputandum crudelitati quod sic fratres afflixit, vel quod mutuam cognitionem diu distulit, quia hoc fecit volens experiri utrum a malitia cessassent qua eum vendiderant, et an tales existerent erga fratrem suum qualem erga se eos fuisse noverat, quem in exteris regionibus vendiderant.

Vers. 9. Recordatus est somniorum quae aliquando viderat. Quod videlicet sol et luna et stellae illum adorarent. Et revera Christum adorat omnis creatura, et spiritaliter adorat eum sanctorum perfectio, Ecclesiae splendor, et omnis electorum multitudo, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus.

Vers. 24. Avertitque se parumper et flevit. (0119D) Iure Ioseph Christum significat, qui tot virtutibus refulget; castitate, qua amantis dominae improbitatem pro nihilo duxit; sapientia, qua secreta somniorum dissolvebat et futura praedicebat. Erat etiam severus in corrigendis fratribus, pius in fovendis, quorum iniurias non solum non ulciscebatur, verum etiam pro illis flebat.

Vers. 8, 9. Iudas quoque dixit: Mitte puerum mecum, usque, reus ero peccati in patrem meum omni tempore. Consideremus verba Ruben, quae superius posita sunt. Ait enim: Duos filios meos interfice, si non reduxero eum tibi. (0120A) Et tamen cum tam magnam rem, mortem videlicet filiorum, proposuerit, non obtinuit quod volebat. Consideremus et verba Iudae, quibus se pro puero obligavit: Si non reduxero, inquit, eum tibi, reus ero peccati omni tempore, et impetravit quod volebat. Eius enim curae Beniamin commissus est. Videamus ergo ne plus sit reum esse peccati quam corporaliter aliquem occidi.

Vers. 11. Modicum resinae. Resinam gummi dicimus, quo nomine generaliter omnes arbores vocantur; sed hic intelligitur species quae sic proprio nomine dicitur Stiracis . Stiracis genus est resinae. Pro stirace LXX thymiama posuerunt, quod Hebraice dicitur NECHOTA. Stacte gutta myrrhae arboris. Terebinthus arbor, cuius resina similiter vocatur

Vers. 23. Nam pecuniam, quam dedisti mihi, probatam ego habeo. (0120B) Non est mendacium quod dicit se pecuniam habere, quam illi invenerant in saccorum summitate. Vir enim sapiens erat, utpote sapientis domini dispensator, et ideo non de argenti dixit pecunia, sed de ea, quae semper datur et non minuitur. Unde probatam dixit secundum quod Psalmista ait: eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7).

Vers. 32. Seorsum Ioseph, et seorsum fratribus. Quasi extraneis. Aegyptiis, quasi indigenis, seorsum.

Vers. 34. Maior pars venit Beniamin. Beniamin diximus Paulum apostolum significare, cui maior pars obvenit, quia plus caeteris in praedicatione laboravit, et ab Ierusalem usque in Illyricum replevit Evangelium Christi.


444w 1.5150501728058 s