Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 1 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XLII-XLIII. <<<     >>> CAPUT II.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0053) CAPUT PRIMUM.

(0053D)

VERS. 1. In principio creavit Deus coelum et terram. Auctor huius operis, sicut sancti doctores tradunt, cognoscitur fuisse Moyses qui per revelationem Dei mundi creationem cognovit, qui tamen more Scripturae de se quasi de alio loquitur. In principio huius voluminis philosophi confutantur, qui de mundi creatione conati disputare, sicut Plato, qui tria dixit esse principia, Deum videlicet, exemplar, et materiam, et Deum non quasi auctorem ex nihilo cuncta creasse, sed quasi opifici in rebus creandis materiam adiutorium praestitisse. (0054D) Aristoteles autem duo dixit esse principia, materiam scilicet et speciem, tertium quiddam nescio quid volens dicere operatorium appellavit. Quorum erroribus obvians Moyses utpote a Deo electus veritatem dicitur demonstrasse, ostendens Deum cuncta simul ex nihilo formasse, non quidem in tempore, sed in initio temporis dicens: In principio, et subauditur: temporis, patet procul dubio tunc tempus coepisse quod antea minime erat.

Creavit enim coelum et terram. (0055A) Coelum non istud visibile firmamentum accipere debemus, sed illud empyreum, id est igneum, vel intellectuale coelum quod non ab ardore, sed a splendore igneum dicitur, quod statim repletum est angelicis spiritibus de quibus in Iob dicitur: Cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei (Iob XXXVIII, 7) . Et nota tria hic elementa commemorari. Nomine enim coeli aerem collige, nomine terrae ipsam terram, et ignem qui in eius visceribus latet. Quarti vero elementi, id est aquae, in sequentibus fit commemoratio.

Vers. 2. Terra autem inanis et vacua. Id est, inutilis, infructuosa et incomposita. (0055B) Omnia enim elementa commista erant et confusa, et totum hoc aeris spatium quod est a terra usque ad coelum plenum erat aquis, quae tamen non erant eiusmodi qualitatis cuius nunc sunt, sed in modum nubium tenues, quam qualitatem adhuc illae supercoelestes aquae retinent. Spiritus Dei ferebatur super aquas. Sicut mens vel sapientia alicuius artificis superfertur operi quod facturus est, ut quomodo vult ita illud faciat: ita et Spiritus sanctus superferebatur, praeordinans et quasi disponens quid, qualiter facere vellet.

Vers. 3. Dixit Deus. Non voce carnea, nec motu labiorum, sed dixit, id est, voluit. Velle enim eius dicere est. Unde scriptum est: Dixit, et facta sunt (Psalm. CXLVIII, 5) . Vel etiam dixit, id est, Filium genuit per quem omnia facta sunt. Fiat lux. Lux dicitur a luendo, id est a purgando tenebras. Lux autem illa non eiusmodi erat quae nunc est sole superposito, sed qualis esse solet vel ante solis ortum, vel post eius occubitum. (0055C)

Vers. 4. Et vidit Deus lucem, quod esset bona. Non quod tunc primo viderit in cuius praesentia semper hoc fuit: sed vidit, id est a nobis videri voluit lucem esse bonam. Et divisit lucem a tenebris. Tenebrae a tenendo dictae sunt, quia tenent oculos ne videant. Utrumque autem fecit Deus et lucem et tenebras, scilicet ut in luce operarentur homines, et in nocte requiescerent. Ergo et tenebrae opus Dei sunt. Unde in hymno trium puerorum in quo omnis creatura ad benedicendum Deum invitatur, etiam tenebrae cum luce ponuntur. (0055D) Allegorice quod dictum est: in principio fecit Deus coelum et terram, nomine principii Filium Dei non incongrue possumus accipere, sicut ipse de se Iudaeis dixit: ego principium qui et loquor vobis (Ioan. VIII, 28) . Deus enim Pater principium est, sed non de principio, quia a Patre non factus nec creatus, sed genitus est: per quod principium Deus Pater coelum et terram creavit, id est coelestes et terrenos. Per coelum enim coelestes sive coelestem vitam ducentes: per terram vero terrenis negotiis inhiantes signantur. Qui utrique per principium creati sunt, quia nato Iesu Christo patuit qui essent coelestes, quique terreni. Terra vero erat inanis et vacua. Id est, corpus humanum inane a meditatione coelesti, vacuum a fructu bonae operationis. Et tenebrae erant super faciem abyssi. Quia infidelitatis tenebrae et ignorantiae abyssum humani cordis operiebant. Spiritus Dei ferebatur super aquas. (0056A) Quia divina praescientia super fluida et infructuosa corda hominum ferebatur, praevidens et disponens quorum corda digne posset inhabitare. Fiat lux. Lux vocabulo fides accipitur. Bene ergo lux prima die facta est, quia primo mandato legis fides commendatur cum dictur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est.

Vers. 5. Factum est vespere et mane dies unus. Per mane initium fidei: per vesperam vero perfectio bonae operationis intelligitur. Cuius diei mane in vesperam deducitur cum initium fidei completione bonae operationis perficitur.

Vers. 6. Fiat firmamentum in medio aquarum. (0056B) Quo scilicet firmamento aquae superiores divisae sunt ab aquis inferioribus, et illa pars superior in modum crystallini lapidis congelata est, caetera vero inferior in mare redacta est. Et hoc quidem secunda die actum est, cuius diei opera minime bona esse dicuntur, sicut caeterorum dierum ubi dicitur: Vidit Deus, quod esset bonum, non ideo quod bonum non sit quod factum est, et pulchrum, sed propter binarium numerum, qui est transgressio unitatis et malam habet significationem. Unde et eum sancti Patres discordiae dedicaverunt. Ipse etiam bigamiam significat. In eius etiam significatione bina animalia de immundis missa sunt in aream.

Vers. 11. Germinet terra herbam virentem et lignum pomiferum. Omnia perfecta a Deo cognita sunt. Unde homo in perfecta aetate creatus est, et arbores cum foliis suis simul et fructu. Hinc et lignum pomiferum dicit habens unumquodque sementem. (0056C) Haec sementis est frugum et arborum: semen vero hominum, et animalium seminium vel sementum exordium cuiuscunque rei.

Vers. 14. Fiant luminaria in firmamento coeli. Luminaria solem, et lunam, et caeteras stellas accipimus. Verum sol et luna et septem planetae non sunt in firmamento positae, sed in aethere pendent: ideo in firmamento positae dicuntur. Et dividant diem ac noctem. Sol diei praeest, luna nocti. Sint in signa. (0056D) Hoc, vel propter terminum Paschalem dicitur, quia luna signum est Paschalis termini qui non nisi post quatuordecimam lunam celebratur, vel quia sidera signa sunt navigantibus per mare vel iter agentibus per Libyam ubi vestigium itineris ad motum venti dissipatur. Luna apud Hebraeos tribus nominibus nuncupatur, Lare, Lavana, Mavors. Lara vocatur a numero dierum mensis: Lavana a candiditate: Mavors a defectu, quia deficit singulis mensibus.

Vers. 20, 21. Reptile animae viventis. Reptilia pisces hoc loco accipe. Mutabilem animam [Vulg., motabilem an.] dicit animalium ad comparationem hominis. Quia licet mortalis sit homo ad comparationem Dei, tamen immortalis est ad comparationem caeterorum animalium, qua parte imaginem Dei retinet.

Vers. 26. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. (0057A) Cum caetera iubendo fecerit, quasi maximam rem facturus Deus et cunctis quae fecerat praeferendam, quasi quodam concilio dicit: Faciamus. Quod, licet quidam ad angelos referendum dicant, melius tamen ad sanctam Trinitatem refertur.

Vers. 27. Ad imaginem et similitudinem suam. Imago dicta quasi imitago. Distat inter imaginem et similitudinem. Imago est in ratione et in immortalitate: similitudo vero in morum sanctitate et iustificatione. Similitudinem itaque peccando perdidit: imaginem non amisit. Nec audiendi sunt qui dicunt hominem in corpore Dei imaginem habere. Hanc enim potius cum animalibus communem habemus, quia, quomodo ea quinque sensus corporis habent, ita et nos. In anima quippe imaginem Dei habemus. (0057B) Quod Deus in maiori mundo, hoc anima in corpore nostro, operatur. Unde et microcosmos Graece vocatur, id est minor mundus. Deus enim extra mundum positus non excluditur, intra mundum includitur, et praesidendo sustentat, et sustentando praesidet, et circumdando implet, et implendo circumdat. Sic et anima nec extra corpus posita excluditur a corpore, nec intra corpus includitur, sed ubique tota, ubique integra. Masculum et feminam. Non utrique uno tempore facti sunt per speciem, sed in praesentia Dei cuncta simul facta esse dicuntur. (0057C) Unde est illud: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1) . Mystice firmamentum sanctam significat Scripturam, sicut in eius significatione in Apocalypsi dicitur: et coelum recessit sicut liber involutus (Apoc. VI, 14) : aquae multae populi sunt. Tunc ergo firmamentum in medio aquarum factum est, quando Scriptura divina populis innotuit. Aquae quidem super firmamentum significant angelicas catervas quae bene super firmamentum esse dicuntur, quia, Deum semper prae oculis habentes, non indigent legali institutione neque evangelicis praeceptis. Quae vero sub firmamento sunt aquae, homines significant qui divinis edocentur praeceptis, sine quibus ad coeleste regnum pervenire nequeunt.

Tertia die congregatae sunt aquae in locum unum, et apparuit arida. Per aridam significantur corda electorum sitientia aquam baptismatis et fontem doctrinae coelestis. (0057D) Collectis ergo aquis in unum, id est reprobis separatis a iustis, apparuerunt sancti, divisi ab amaritudine infidelitatis et inconcussa fidei firmitate roborati.

Quarta die facta sunt luminaria in firmamento. Per firmamentum, sicut diximus, sacra Scriptura non inconvenienter accipitur; per luminaria vero evangelistas, doctores et praedicatores intelligimus, qui illuminati Spiritus sancti gratia alios ad lucem fidei sua praedicatione convertunt. Qualibus per Petrum [Paulum] dicitur: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo verbum vitae continentes (Philip. II, 15, 16) . Bene autem luminaria in firmamento posita vel constituta, ut illi semper inhaereant: quia doctores debent contemplari et cohaerere sacrosanctae Scripturae. (0058A) Quod apte praefigurabant vectes illi qui in quatuor arcae circulis positi nunquam inde abstrahebantur (Exod. XXXV) . Per quatuor quippe circulos, totidem Evangeliorum volumina praefigurantur; per vectes, doctores, in quorum cordibus portatur arca, id est lex divina. Nunquam ergo vectes a circulis arcae auferebantur: quia praedicatores doctores nunquam habere debent vacuam meditationem legis Dei.

Quinta die produxerunt aquae reptile animae viventis. Per haec animalia, quae ex aquis sunt formata et vivunt in aquis, signatur ordo baptizatorum, qui, velut pisces, sine aquis baptismatis Christi vivere nequeunt. (0058B) Volatile nihilominus typum retinet sanctorum, qui penna virtutum et contemplationis ad coelestia festinare contendunt.

Per iumenta, quae sexta die creata sunt, doctores ac quilibet ecclesiastici viri exprimuntur, qui minus valentes adiumento suae praedicationis in fidei firmitate corroborant. Bestiae vero praesignant potentes vel superbos qui, more bestiarum, in quoscunque suae crudelitatis saevitiam exhibent. Per serpentes, qui hoc in loco in bonum accipiuntur, sancti designantur prudentes et astuti caventes dolos diaboli, quibus Dominus dicit: Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16) .

Hac ipsa die factus est homo, id est, Christus per Virginem natus est secundus Adam, qui primi hominis peccata tolleret. (0058C)

Possunt tamen haec sex dierum opera ad totidem saeculi aetates referri. Prima itaque die fecit Deus lucem. Hac ipsa aetate creavit hominem rationabilem ad similitudinem suam. Quasi enim homo lux vocatur ad comparationem animalium irrationabilium, de quo dicitur: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem (Ioan., I, 9) . Divisit lucem a tenebris in hac die: quia hac aetate filii Dei, id est, filii Seth separati sunt ab impia generatione Cain, cuius vespera fuit multiplicata iniquitas hominum ideo ut induceret Deus diluvium. (0058D)

Secunda die factum est firmamentum: quia hac aetate arca in diluvio enatavit, et omni genere hominum damnato, solae octo animae in ea salvatae sunt: cuius vespera superbia fuit praesumptio, quia homines voluerunt aedificare turrim, et linguarum confusio facta est.

Tertia die congregatae sunt aquae: quia hac aetate separatus est populus Dei per Abraham a caeteris nationibus, et illis congregatis vel conclusis in amaritudine et volumine peccatorum, isti in cultu unius Dei solidati sunt, ut herbam virentem virtutum germinarent et fructum bonorum operum proferrent: cuius vespera fuit in perditione Saulis et Ionathae in monte Gelboe quando ab Allophylis interfecti sunt.

Quarta die facta sunt luminaria: quia quarta aetate dignitas regia splenduit in David, et in Salomone et in caeteris regibus et prophetis qui maxime hac aetate floruerunt. (0059A) Huius vespera fuit in Sedechia quem rex Babylonis multavit oculis, eversa Ierusalem et destructo templo, transtulit in Babylonem.

Quinta die ex aquis producta sunt animalia: quia hac aetate populus Iudaeorum inter gentes velut in aquis captivus versabatur, et tamen a cultu Dei non recedebat. Multum etiam iam sancti quasi aves per contemplationem ad coelestia sublevabantur, sicut Ieremias, Ezechiel, Neemias, etc. Cuius vespera fuit infidelitas et maximum peccatum eorum qui Christum sibi repromissum videntes recipere noluerunt.

Sexta die homo factus est. Hac aetate natus est Christus per Virginem. (0059B) Qui praelatus est bestiis terrae et piscibus maris et volatilibus coeli: quia omnes gentes iugo fidei suae subiecit. Cuius aetatis vespera finis erit saeculi.

Septima die requievit Deus: quia septima aetas est animarum requiescentium in Christo et exspectantium generalem corporum resurrectionem.


Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XLII-XLIII. <<<     >>> CAPUT II.
1924w 2.3247799873352 s