Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 2 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT I. <<<     >>> CAPUT III.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0059B) CAPUT II.

Vers. 4. Istae generationes coeli et terrae. Recapitulatio est creaturae Dei. Generationes coeli et terrae appellat ornatus eorum. Ornatus coeli sunt angeli et sidera: ornatus terrae homines et iumenta; arborum et florum varietates. In die. Id est in tempore. Diem hic posuit pro tempore sicut Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce dies salutis! (0059C) Hoc in loco evanescit error philosophorum: qui dixerunt mundum Deo esse coaeternum, vel etiamsi, a Deo et sine initio factus est, eum tamen ex materia non a Deo creatum constare dixerunt, quod tamen utrumque effluit, cum dicitur: In die fecit coelum et terram. Cum enim dicit: in die, ostendit eum non esse coaeternum Deo. Cum vero addit: fecit coelum et terram, mundum a Deo conditum manifestat. Si vero diem pro una die acceperimus positam, secundum illum sensum intelligendum est quem propheta dicit: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1) . Iuxta quem intellectum B. Gregorius dicit: « Rerum natura per substantiam simul creata est, sed per speciem simul creata non est. »

Vers. 5. Omne virgultum, antequam oriretur, et omnem herbam, antequam germinaret. (0059D) Quod dicit: antequam germinaret aut oriretur, patet profecto non eo modo, quo nunc arbusta et herbae ex semine vel ex radice proferuntur, aut humana industria proveniunt, tunc procreata esse, sed subito ad nutum et iussionem Dei erupisse cum foliis et fructu omnique perfectione. Non pluerat super terram. Hoc ad superiora refertur. Non pluerat quidem ut ex provectu scilicet pluviarum nascerentur frutices et herbae. Quomodo etenim plueret, cum omne spatium aeris plenum esset aquis tenuissimis in modum nebulae, sicut iam supra dictum est? sed ex quo aquae illae collectae sunt in unum, et apparuit arida, usque ad diluvium pluviae minime leguntur fuisse. (0060A)

Vers. 6. Sed fons ascendens e terra universam eius superficiem irrigabat. Fons autem ille, vel per occultos meatus terrae decurrens ascendebat ad irrigandam terrae superficiem, more Nili fluminis qui alvei sui metas progrediens irrigat plana Aegypti: vel etiam irrigans universam superficiem terrae, non quo omnem terrae superficiem operiret, sed rivatim more fluminum per diversa loca dirivaretur. Vel, quod melius placet more sacrae Scripturae, singularem posuit pro plurali, vel fontem pro fontibus, sicut muscam pro muscis, ranam pro ranis. Aut etiam fontem propter universitatem omnium aquarum quae simul sunt et quasi unus fons in matrice abysso.

Vers. 7. Formavit Deus hominem. (0060B) Cavenda est hic paupertas intellectus humani ut cogitemus Deum manibus operatum fuisse hominem et labiis carneis locutum, aut tale aliquid, quod nefas est de Deo cogitari. Deus enim spiritus est, et ideo non distinguitur membris nec gravatur mole corporis, ut de illo aliquid carneum cogitemus vel intelligamus. Sed quod dicit: formavit hominem ex limo, id est volendo et iubendo extra produxit. Et inspiravit. Quod dicit: spiravit, non intelligendum est, quod hunc corpulentum aerem homini sufflaverit vel immiserit, sed inspiravit, id est, animavit eum vita rationali, quod in sequentibus spiraculum vitae appellavit. Ad comparationem enim caeterorum animalium quorum animae moriuntur, homo rationalem animam sortitus est. (0060C) Unde et Graeci differentiam facientes animalium quae tantum sine ratione vivunt zoa vocant, quia zoe vita dicitur: quae vero rationis participantur psychica, quia psyche anima. In faciem autem hominis spirasse (dicitur), quia in capite maxime omnes sensus vigent, horum uno, id est tactu, per omne corpus diffuso.

Vers. 8. Plantaverat paradisum voluptatis a principio. Id est hortum voluptatis. Graece enim paradisus hortus, Hebraice Eden vocatur. A principio, id est in initio, remotis aquis a superficie terrae et in unum collectis. Ubi autem nos habemus: Paradisum a principio, quidam codices habent: Eden ad ortum, ex quo possumus coniicere paradisum in Oriente situm. (0060D) In quacunque autem orbis parte sit, scimus eum terrenum esse, et interiecto Oceano et montibus oppositis a nostro orbe longe remotissimum. Est enim in altissimo loco situs pertingens usque ad lunarem circulum. Unde et illuc aquae diluvii minime pervenisse dicuntur. In quo posuit hominem. Ex quo, quod positus in paradisum homo dicitur, datur intelligi non ibi fuisse conditum, sed in hac nostra mortali terra, quia, divina praescientia, illum peccaturum et ob hoc ab illa sancta terra in hanc convallem miseriae propellendum.

Vers 9. - Produxitque de humo. Subauditur paradisi. Lignum vitae et reliqua. (0061A) Lignum vitae species arboris fuit ita vocata, quod naturaliter hanc virtutem sortitum est, ut si quis ex eo fructum comederet perpetua soliditate firmaretur et beata immortalitate vestiretur, nullis deinceps infirmitatibus vel anxietatibus deprimendus, nulla senii lassitudine vel imbecillitate deterendus. Lignum autem scientiae boni et mali nullius arboris certa species credenda est, sed in posterum ventura nomen eius inditum fuit ex qualitate scilicet obedientiae vel inobedientiae, quae obedienti scientia boni existeret: inobedientia vero, mali ac per hoc peccati nervum incurrenti scientia mali fieret. Obedientia autem sola virtus est quae hominem Deo conciliat, sicut e contra tumor, id est inobedientia, longe a Deo separat. Quid enim aliud est inobedientia quam nolle subdi Deo, sed suae velle esse potestatis? (0061B)

Vers. 10. Et fluvius egrediebatur, qui dividitur in quatuor capita. Nomen uni Phison. Qui interpretatur oris mutatio, qui exiens de paradiso et in nostrum orbem discurrens pulchritudinem et amoenitatem suae mutat speciei. Ipse est enim Ganges. Qui circuit omnem terram Evilath. Id est, Indiae trahens aureas arenas. Evilath pars est Indiae, dicta ab Evilah filio Iectan filii Heber, a quo Hebraei dicti sunt. Habent autem haec flumina certos ortus. Phison autem in Caucaso monte oritur: Geon iuxta Atlantem Mauritaniae: Tygris et Ephrates in Armenia.

Vers. 12. Ibique invenitur bdellium. Bdellium enim arbor est aromatica magnitudine olivae, folio roboris, odore caprifici, cuius lacryma vel gummi est lucida et subalba veluti man. (0061C) Unde in Exodo dicitur: Erat autem man quasi semen coriandri albi, colorem habens bdellii (Exod. XVI, 31) . Et lapis onychinus. Onyches Graece unguis. Hinc Onychius lapis albis maculis intertinctus ad similitudinem humani unguis

Geon ipse est Nilus qui per Mauritaniam currit. Interpretatur autem praeruptus vel praeruptio, qui ex altissimis rupibus praecipitatus adeo validum sonum reddit ut incolas suos surditate damnet. Locus autem a quo elabitur, Cataduppa vocatur.

Tygris per Armeniam currit. Et dicitur Tygris a bestia velocissima quam imitatur velocitate sua.

Euphrates interpretatur frugifer, eo quod terram quam praeterlabitur frugiferam reddat. (0061D)

Allegorice autem paradisus praesentem significat Ecclesiam, quae recte hortus deliciarum dicitur, dum nobis in ea spiritales deliciae administrantur. Lignum vitae in medio paradisi Christus est in medio Ecclesiae, de quo per quemdam sapientem dicitur: Lignum vitae est his qui apprehenderint eum (Prov. III, 18) . Ipse est etiam fons, qui de Patris substantia descendens ad irrigandam suam Ecclesiam sanctam venit. De quo per prophetam Zachariam dicitur: Erit fons patens domui David in ablutionem peccatoris et menstruatae (Zach. XIII, 1) . Domus David sancta est Ecclesia, cui, id est, ad cuius salutem patet fons, id est Christus, in ablutionem peccatoris. (0062A) Peccator est qui malum quod mente cogitat operibus exsequitur. Menstruata est quae alienam carnem non tangit, sed propria foedatur. Significat peccatricem animam quae malum quod cogitat nequaquam effectu explet. Unde non extrinsecus quasi aliena carne foedatur, sed intrinsecus velut propria carne suis cogitationibus inquinatur. A quo uno et singulari fonte quatuor flumina emergunt, id est, ab ipso procedit doctrina quatuor Evangeliorum, vel quatuor virtutes quibus praepollet Ecclesia.

Vers. 15. Posuit hominem in paradiso, ut operaretur et custodiret. Opus illud non ad laborem vel lassitudinem fuit, sed potius ad delectationem: sicut videmus plerumque homines quibusdam operibus delectari, a quibus si interdicantur non modice contristantur. (0062B) Et custodiret illum. Non a furibus, quia tunc temporis nulli erant, sed sibi custodiret ut in eo delectatetur.

Vers. 17. Morte morieris. Non de morte corporis dicit, sed de morte animae. Non enim statim ut comedit mortuus est corpore, sed in anima per peccatum. Sed propter mortem animae, id est peccatum, subsecuta est postea suo tempore mors corporis, id est poena peccati.

Vers. 18. Faciamus ei adiutorium. (0062C) Id est, feminam ad procreandas herbas et arbusta, non autem ut illa filiorum procreatio talis esset qualis nunc est, scilicet ut ibi filii mortuis parentibus succederent, sed potius ut parentes videntes filios ex se natos laetarentur, et cum illis diu feliciter vivendo exspectarent illum beatum statum et vitam angelicam, ad quam transferendi erant finito saeculo non per mortem, sed per quamdam divinae imitationem virtutis. Impleto namque omnium electorum numero, ubi nullus reprobus nasceretur, gustarent omnes de ligno vitae, et sic ab isto medio statu transferrentur in illum beatum statum ubi iam nec velint nec possint peccare.

Vers. 19. Formatis igitur, etc. Superius ex aquis volatilia progenita dictum est. (0062D) Nunc vero dicit e terra simul caeteris animantibus esse formata: quod duplici modo solvi potest, ut vel subaudiendum relinquatur, cum dicit: formatis de humo animantibus terrae et volatilibus coeli, subaudis, de aqua formatis: vel universaliter terrae nomine comprehendantur et aquae quae in terra sunt, sicut et in psalmo Propheta simul cum terra comprehendit etiam quae in aere et in aquis constant, dicens: Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum (Psal. CXLVIII, 7, 8) , etc. - Et adduxit eam ad Adam. Non sicut pastor minans gregem suum, sed adduxit, id est nutu suae dispositionis venire fecit, sicut et in diluvio ex universis animantibus in arcam congregari fecit. Omne quod vocavit Adam, ipsum est nomen eius. Hebraice Adam rebus omnibus nomina imposuit. (0063A) Sed facta divisione linguarum, singulae gentes secundum proprietatem et placitum suum universa vocitaverunt. Ideo autem Dominus cuncta animantia venire fecit ad Adam, ut ex suo arbitrio eis nomina imponeret, ut per hoc cognosceret quia charior et dignior aliis rebus haberetur cui talis potestas a Domino concedebatur.

Mystice Adam Christum significat, qui de sinu paternae maiestatis descendens hominibus visendus apparuit. Qui universae creaturae, id est hominibus, quos regenerando in novam transtulit creaturam, nomen imposuit, quia eos ex suo nomine Christianos vocari voluit, sicut per prophetam dictum est: Servos suos vocabit nomine alio (Isa. LXV, 15) .

Vers. 21. Immisit Dominus soporem in Adam, et tulit unam de costis eius. (0063B) Nunquid vigilante Adam sine dolore Dominus costam eius auferre non potuit quam eo dormiente abstulisse dicitur? Potuit utique. Sed hoc in mysterio potius fuisse credendum est, ut in principio mundi praefiguraretur sacramentum Dominicae passionis quod suo tempore, id est, in novissima saeculi aetate futurum erat. Nam dormitio Adae mortem Christi significat in cruce. Quo in cruce pendente, mysteria sanguinis et aquae de eius latere profluxerunt, quibus sancta constat Ecclesia et unde roboratur. Unde et bene dicit: non formavit costam, sed aedificavit, quasi domum Ecclesiae praesignans quae ex vivis et electis lapidibus aedificatur. (0063C) Et quod superius dixit breviter: Masculum et feminam creavit eos, nunc apertius exponit quomodo ipsam feminam creaverit:

Vers. 23. Hoc nunc os ex ossibus meis. Adam videns mulierem sibi simillimam ex omnibus creaturis recognovit eam ex suae carnis substantia formatam, vel etiam, ut B. Augustinus dicit, factus Adam in exstasi mentis et prophetiae spiritu afflatus scivit costam sibi subductam et mulierem formatam. Vocabitur virago. - Virago a viro est dicta, sicut et in Hebraeis is, vir dicitur, et deinde issa derivatum, id est mulier. Ex hoc Israel etiam compositum est.

Vers. 24. Quamobrem relinquet homo patrem et matrem. Hunc locum exponens Apostolus dicit: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Eph. V, 32) . Homo Christus intelligitur propter assumptam humanitatem. (0063D) Qui dereliquit Patrem, quando de sinu paterno descendens novus homo mundo visibilis apparuit, non deserendo Patrem, cum quo semper in divinitate inseparabiliter mansit. Dereliquit matrem, id est, Synagogam, de qua et carnem assumpsit. Adhaesit uxori suae, id est, coniunxit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam. Et factae sunt duo in carne una, id est, Christus qui caput, et membra ipsius, id est Ecclesia, sicut ipse Patrem orat pro primitiva sua Ecclesia, id est apostolis suis, dicens: Volo ut sint unum sicut et nos unum sumus (Ioan. XVII, 21) .

Vers. 25. Erat uterque nudus, et non erubescebant. Quae causa erubescentiae esset in illis quos nullus motus inhonestus, nulla carnis titillatio agebat? (0064A) Nisi enim homo peccasset, nunquam voluptatis ardore instigaretur. Sed sicut nos oculum hac illae sine laesione aliqua vel petulantia volvimus, vel sicut digitum protendimus, ita membris genitalibus non ad delectationem, sed ad gignendam prolem uteremur. Bene ergo dicitur: Non erubescebant quod nudi essent, qui melius veste innocentiae et immortalitatis iucunditate vestiebantur.


Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT I. <<<     >>> CAPUT III.
1955w 6.6464509963989 s