Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 3 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT II. <<<     >>> CAPUT IVhide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0064A) CAPUT III.

Vers. 1. Sed et serpens erat callidior. Sive sapientior, sicut Theodotion dicit, non quidem per sui naturam, utpote qui animam rationalem non habet quae capax est sapientiae, sed quia plenus erat daemoniaco spiritu, quo scilicet veluti quodam organo ipse spiritus nequam utebatur. (0064B) Ergo illa calliditas vel sapientia non erat serpentis, sed daemonis qui per serpentem loquebatur, sicut solent loqui per energumenos vel fanaticos et vates daemoniorum: ipse vero serpens ea quae loquebatur ignorabat, sicut energumeni ea quae per illos malignus spiritus vel hostis loquitur ignorant. Proprium est maligni spiritus, ut, quemcunque invaserit, ita eum pondere suae infestationis deprimat, ut intellectum omnem et rationem ab eo auferat, et horum quae loquitur penitus expertem reddat. E contra Spiritus sanctus quoscunque sua dignatione idoneos fecerit et sui gratia repleverit, videntes, hoc est intelligentes faciat, ut non modo praesentia, verum etiam futura per Spiritum cognoscant. Unde et Apostolus dicit: Spiritus prophetarum prophetis subiectus est (I Cor. XIV, 32) . - Cur praecepit vobis Deus? et reliqua. (0064C) Callidus hostis ob hoc mulierem interrogat, ne post praevaricationem aliquam reatus sui excusationem habere posset. Fortassis enim dicere posset: Oblita enim mandatorum Dei, et ideo deliqui. Quam omnimodis excusationem amovens mandata Dei repetendo inculcat et ad memoriam reducit.

Vers. 4. Nequaquam moriemini. Dolose hortatur diabolus hominem ad contemptum praecepti Dei, ut nollet subdi Deo, sed magis suae esse potestatis.

Vers. 5. Scit enim Deus quod, in quacunque die comederitis ex eo, eritis sicut dii. Quaerunt multi: Si Deus praevidebat hominem posse decipi, cur permisit eum tentari? Sed, ut beatus Augustinus dicit, non magnae laudis esset, si bene in paradiso viveret nullo persuadente. (0064D) Ut enim Apostolus dicit, non coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Timoth. II, 5) . Et certe liberum habebat arbitrium, ut, si voluisset, resisteret tentatori. Quod si fecisset, digne utique remuneraretur. Artificiali et arguta quidem machinatione diabolus suae persuasionis dolos composuit dicens: Eritis sicut dii, ut, si per inobedientiae contemptum hominem subvertere nequiret, saltem in hoc quod fidem in eo corrumperet et cum ad idololatriam suaderet, victorem se gloriaretur. Si autem ad inobedientiam et contemptum Dei illum seduxisset, in utroque victor existeret.

Vers. 6. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum. Hic aperte ostenditur mulier inexcusabilis esse. (0065A) Licuit enim ei sub tali deliberatione dolos advertere inimici. Consideravit enim pulchritudinem ligni et quia suave esset ad manducandum. Dedit viro suo. Non quidem dicitur, quod suaserit ei ut manducaret, sed in hoc quod dicitur: dedit, intelligitur quia suasit ad comedendum, quanquam non esset opus ut suaderet, quia, cum vidit eam comedisse et minime mori, ipse quoque securus comedit.

Vers. 7. Et aperti sunt oculi eorum. Quare dictum est, aperti sunt oculi? Nunquidnam Deus eos in paradisum non videntes constituerat? Non utique. Sed aperti sunt oculi eorum ad concupiscentiam et cognitionem bestialis motus quem prius in se minime cognoverunt. (0065B) Est enim quoddam genus caecitatis quod Graece aorasia, id est avidentia dicitur, qua quaedam videntur, quaedam vero non. Qua caecitate tenebantur illi duo discipuli cum Domino pergentes in Emmaus, de quibus dicitur: Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent (Luc. XXIV, 16) . - Cumque cognovissent se esse nudos. Cognoverunt se esse nudos in hoc quod bestialem motum senserunt quem antea non senserunt. Unde et ad ficum confugerunt, quia fortassis, ut beatus Augustinus dicit, hanc arborem primam post praevaricationem repererunt, et ex foliis eius fecerunt sibi perizomata, id est succinctoria sive bracas; et apposuerunt sibi in membris genitalibus, circa lumbos videlicet in quibus sementiva vis esse dignoscitur. Congrue autem ex foliis fici fecisse sibi perizomata dicuntur, quae pruritum quemdam in se habere noscuntur. (0065C) Significat autem pruritum carnis et incentivae libidinis ardorem, de qua beatus Ambrosius dicit: « Beati, qui ligant equos suos ad vitem olivae, ad arbores laetitiae et pacis, non ad ficum, quae est humilis ad altitudinem, mollis ad laborem, sterilis ad fructum. »

Vers. 8. Et cum audissent vocem Domini Dei. Deus primo homini per subiectam creaturam, id est, per angelum sub humana specie apparentem loquebatur: unde et vocem Domini audisse dicitur. Nec vacat, quod post meridiem eamdem vocem percepisse dicitur, quando iam dies a calore suo frigescit: quia iam in eo fervor charitatis et lux veritatis defecerat. Unde nona hora spiritum emisit, qui sexta hora fuerat crucifixus. (0065D) Et recte hoc ordine actum est, ut qua hora homo de paradiso eiectus est eadem illuc restitueretur.

Vers. 10. Audivi vocem tuam et abscondi me. Sicut amens et nimio timore perterritus. Abscondit autem se, non ut eius scelera Dominus non videret, sed ut se indignum factum eius aspectui ostenderet. Duplici autem verecundia arctabantur: vel quia illum obscenum motum in membris suis sentiebant quem antea nunquam experti fuerant, vel quia intelligebant ob transgressionem Dei praecepti hoc sibi contigisse. Adam, ubi es? Non quasi nescius interrogavit quem nihil latere potest, sed miseriam praevaricationis illi exprimit, cum dicit: Adam, ubi es? Id est, quam miser effectus es! (0066A) Qui immortalis conditus fueras, mortis damno teneris, et innocentiae beatitudine privaris. Vel, sicut B. Gregorius dicit, interrogatur a Domino, non ut Deus disceret quod ignorabat, sed ut ad humilitatem confessionis illum provocaret ut quod praevaricando deliquerat confitendo deleret. Sed ille peccatum suum in alium retorquere voluit, dicens:

Vers. 12. Mulier, quam dedisti. Quasi in hoc Deum infamaret, qui ei dederat per quam deceptus fuerat. Similiter et mulier interrogata in serpentem reflexit culpam, dicens: Serpens decepit me. Quo morbo laborat usque hodie humanum genus. Denique serpens non interrogatur, quia diabolus, qui per serpentem locutus fuerat, irrecuperabiliter deliquerat. (0066B) Et bene Adam primo interrogatur cui praeceptum dederat Deus, quod praeceptum per virum venit ad mulierem: sicut e contra per serpentem peccatum venit ad mulierem, et per mulierem ad virum.

Vers. 14. Et ait Dominus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus eris inter omnia animantia. Quod serpenti dicitur ad diabolum est referendum. Supra pectus tuum gradieris. Diabolus supra pectus graditur, quia dolos et insidias portans in pectore homines decipere conatur. Unde et merito serpens vocatur, quia occulte serpit. Terram comedit, quia terrenis operibus pascitur et delectatur.

Vers. 15. Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum. Mulierem hic Ecclesiam dicit, cui diabolus contrarius est. Semen vero mulieris bona opera sunt Ecclesiae, semen serpentis opera omnis iniquitatis. (0066C) Haec est enim mulier illa, de qua Ioannes in Apocalypsi dicit, quod eam draco persequeretur, volens eam devorare, postquam etiam fluvium ex ore suo emisit (Apoc. XII, 13) , quia persecutionem gentium contra Ecclesiam suscitavit. Ipsa conteret caput tuum. Id est, Ecclesia conteret caput tuum, id est, initium malae voluntatis, antequam ad opus prorumpat. Unde et in psalmo beatus dicitur qui parvulos Babylonis tenuerit, et ad petram alliserit (Psal. CXXXVI, 9) . Parvuli Babylonis est initium peccati et origo malae voluntatis. Hi sunt parvuli confusionis qui, antequam proficiant, allidendi sunt ad petram, id est Christum.

Vers. 16. Et tu insidiaberis calcaneo eius. In calcaneo finis est corporis. Calcaneo ergo diabolus insidiatur, quia maxime in fine vult homines decipere. (0066D) Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, in dolore paries filios. Quia illa, si non peccasset, sine dolore paritura erat: idcirco post peccatum ei haec poena irrogatur, ut in dolore pariat iam filios. Et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Etiamsi non peccasset, sub potestate viri futura erat. Sed illa subiectio minus poenalis esset, quia ex dilectione procederet quae nunc ei pro poena imponitur ut etiam nolens viro subdatur. Moraliter sub potestate viri mulier constituitur: quia spiritui caro subdenda est, ne repugnet, sed magis obtemperet.

Vers. 17. Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, maledicta terra in opere tuo. (0067A) Terra maledicitur, non ipse Adam, ut videlicet caeteri, propter quos ista scribenda erant, terrerentur ne similia facerent et simili poena plecterentur. Cain vero, quia primae praevaricationi parricidium adduxit, ipse maledicetur, cui dictum est: Maledictus eris super terram (Gen. IV, 11) . Terra tua spinas et tribulos germinabit. Spinae vero antea erant, quia inter reliquas arbores et virgulta spinas Deus creavit, sed non ad hoc ut homini laborem inferrent, quae post peccatum ad laborem et afflictionem humano generi datae sunt: sicut etiam serpentes et noxia quaeque ante peccatum erant innoxia. Mystice spinas et tribulos terra germinat: quia caro nostra punctiones et aculeos vitiorum gignere non desistit. (0067B) Et hoc attendendum quod Adae extrinsecus poena imponitur, cum dicitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri intrinsecus, cum dicitur: Multiplicabo aerumnas tuas, etc. , quia mulier seducta decepit virum, ideo gravior ei poena irrogatur.

Vers. 21. Fecit Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas. Pelles ex mortuis animalibus detrahuntur. Per tunicas ergo pelliceas ostendebatur quia mortales iam facti erant ex immortalibus, et non solum amiserunt beatum statum in quem mutari poterant, si non peccassent, verum etiam ipsam felicem vitam, qua in paradiso beate vivere poterant, perdiderunt. Ipsi quidem fecerunt sibi perizomata, ut peccatum suum Deo absconderent. Deus vero fecit illis tunicas pelliceas quibus totum corpus eorum induit, quia in corpore et in anima iusto iudicio damnavit. (0067C) In anima quidem propter peccatum praevaricationis, in corpore vero propter poenam peccati. Stulta vero quaestio est, si quis velit requirere qualiter vel quo operante pelles ab animalibus subductae sint. Qui enim de nihilo condidit omnia Deus, hoc quoque quomodo vel qualiter voluit fecit.

Vers. 22. Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est! Irridendo eorum superbiam replicat Deus verba quae suasor dixerat in caput damnationis eorum, dicens: sciens bonum et malum. Quasi diceret: non solum non potuit Adam pervenire ad id quod petiit, scilicet ut similis Deo fieret, sed etiam id quod erat amisit. Appetiit similis esse Deo, non humiliter imitando Deum, sed superbiendo et eius dominium respuendo. (0067D) Quod autem sequitur, quasi unus ex nobis, sanctae Trinitatis mentio inculcatur. Nunc ergo ne forte mittat manum suam. Quod vero dicit: ne forte mittat manum suam, verba Dei sunt. Quod denique sequitur:

Vers. 23. Eiecit eum de paradiso. Actus ipse est, et est defectiva locutio irato vel perturbato conveniens, non quod in Deum ullus irae vel perturbationis motus cadat qui est summae tranquillitatis, sed more sacrae Scripturae hoc dictum est, quae de Deo loquens quae sunt hominum ipsi Deo attribuit. Sumat de ligno vitae et vivat. Sicut iam diximus, impleto numero electorum gustaturi erant omnes de ligno vitae, et ad illum statum beatum migraturi. (0068A) Et, quia se indignum fecerat illo statu, recte custodia ei adhibita est, ne posset ulterius lignum vitae contingere.

Vers. 24. Collocavit autem ante paradisum voluptatis cherubim et flammeum gladium. Id est, per ministerium angelicum igneam custodiam constituit. Flammeus gladius tribulationes et labores significat huius saeculi, quibus sancti in praesenti vita exercentur; sive per flammeum gladium significatur sententia iustae damnationis quae homini data est. Qui tamen ita damnatus est, ut posset passione Christi redimi. Unde et recte gladius ipse versatilis dicitur qui posset aliquando removeri. Remotus est enim Henoch, et Eliae, et Domino baptizato omnibusque quotidie fidelibus, cum de hac vita ad illam supernam transeunt beatitudinem. (0068B) Et non dicit: flammam et gladium, sed flammeum gladium: quia quicunque ad paradisum redire cupiunt, necesse est ut igne Spiritus sancti omnes concupiscentias huius vitae exurant, et gladio verbi Dei praecidant quidquid in se noxium et inutile conspexerint. Alia translatio habet: contra paradisum, quoniam vehemens contrarietas Adae contigit. Non enim parvo contraria sunt beatitudo et miseria. Siquidem qui prius beatus, factus est miser, et qui antea immortalis conditus, mortalis effectus est. Cherubim plenitudo scientiae interpretatur. Cherubim ergo et flammeus gladius ante paradisum collocatur, ut detur intelligi quia per scientiam disciplinae coelestis et per tribulationes et labores vitae praesentis ad paradisum possumus redire.


Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT II. <<<     >>> CAPUT IV
1839w 5.7121069431305 s