Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 4 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT III. <<<     >>> CAPUT V.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0068B) CAPUT IV

(0068C)

Vers. 1. Adam vero cognovit uxorem suam. In paradiso positus non legitur cognovisse uxorem suam, sed postquam eiectus est de paradiso. Quia enim peccaturus erat et mortales filios generaturus, ideo nullus ex eius stirpe in paradiso natus est qui locus est vitae. Quae concepit et peperit dicens: possedi hominem per Deum. Cainiti Hebraice Possidere dicitur. Quia ergo mater dixit: Possedi hominem, vocatus est Cain possessio.

Vers. 2. Rursumque peperit eius fratrem Abel. Abel luctus vel vapor interpretatur. Fuit luctus parentibus exstinctus a fratre, et tanquam vapor cito disperiit vel disparuit.

Vers. 4. Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius. In quo respexit Dominus ad munera Abel? (0068D) Ignem videlicet coelitus mittendo quo sacrificium consumebatur. Quod Theodotionis translatio ostendit dicens: Inflammavit Dominus super Abel: super Cain autem non inflammavit. Tali enim modo probatur hostia Deo placuisse.

Sed quaeri potest quare Deus respexit ad munera Abel, ad Cain vero munera non respexit? Nunquid enim plus placet peculiaris hostia quam sacrificium Deo de fructibus? Sed sciendum quia Deus plus mentes offerentium, quam id quod offerebatur, attendit, et ideo respexit, id est, acceptum habuit et placuit illi munus eius. Potest et aliud dici, quia avaritiam detestatus est in labore Cain. (0069A) Sunt enim quidam qui plus iusto desudant in laborando, non tantum ut habeant sufficientiam, sed ut superflua quaeque et minus necessaria congregent. Hunc laborem superfluum vidit Deus in Cain, et ideo ad munus eius non respexit. Ars vero pastoralis simplex est et innocua, quam post Abel sancti Patres habuisse leguntur.

Vers. 5, 6. Et concidit vultus eius in terram. Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es, et concidit facies tua? Id est, Cur livore torqueris, et non bona verecundia perfunderis? Ut enim Sapientia dicit: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25) .

Vers. 7. Statim in foribus peccatum aderit. Id est, patebit omnibus, et hoc quasi ianitore comitaberis. (0069B) Sed sub te erit, id est, sub tua potestate erit appetitus eius, et tu dominaberis illius. Et est sensus: Quia rationis capax es, et nosti quid sit bonum, quidve malum, debes dominari peccato, ut voluutas mala non usque ad operis nequitiam perducatur. Et hoc est, quod LXX dicunt: Peccasti? quiesce. Id est, Peccasti voluntate? quiesce a malo opere. Alia translatio habet: Si recte offeras, recte autem non dividas, dicit Dominus: peccasti. Et Cain recte obtulit, quia utique Deo qui solus est adorandus, et cui est sacrificandum. Sed non recte divisit, sua Deo dando, se autem sibi, cum Deus potius nos quam nostra desideret. Omnis enim qui aliquid offert considerare debet cui offerat, et quo offerat, et quando et quis sit ipse qui offert.

Vers. (0069C) 8. Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Sed hoc, quod a Deo audierat: superfluum enim est. Egrediamur foras. Neque enim adhuc domus vel templum erat ubi Deo sacrificium offerretur. Et consurrexit Cain adversus fratrem suum, et interfecit eum. Retro, ut ferunt, pastorali virga. Allegorice in scelere Cain malitia Iudaeorum designatur. Cain occidit minorem fratrem suum Abel, et Iudaei Christum caput minoris populi, id est gentilis, sicut ipse per Psalmistam dixerat Patri: Constitues me in caput gentium (Psal. XVII, 44) .

Vers. 9. Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Interrogat autem Dominus, non quod disceret quod ignorabat, sed ut eum saltem sic ad confessionem provocaret, aut negantem iusta ultione damnaret. (0069D) Sed ille peccata congeminans superbe respondit, dicens: Nescio. Nunquid custos fratris mei sum ego? Quasi Deum scelus eius latere potuisset, cui nuda et aperta sunt omnia (Hebr. VI, 13) .

Vers. 10. Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Quia confiteri noluit, iusta iam increpatione redarguitur cum dicitur: Quid fecisti? Ecce vox, et reliqua. Vox sanguinis Abel est magnae iustitiae virtus quae vindictam et ultionem expetebat pro innocentis sanguine.

Vers. 11. Nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum. (0070A) In praevaricatione Adae, sicut iam diximus, terra maledicta est, non ipse. In peccato autem Cain ipse maledicitur, quia sciens reatum primae praevaricationis non timuit, sed insuper scelus homicidii vel fratricidii adiecit. Allegorice superius diximus Cain Iudaeos significare, Abel Christum. Terra vero hoc loco Ecclesiam significat, quae fusum Christi sanguinem aperto ore, id est magnae devotionis desiderio, ad aeternam suscipit salutem

Vers. 12. Vagus et profugus eris super terram. Hoc de eis manifestum est qui per omnem Romani orbis imperium vagi et profugi sunt nec usquam habent certas sedes.

Vers. 13. Dixitque Cain: Maior iniquitas mea quam ut veniam merear. Peccatis peccata adiiciens desperavit, nec credidit se posse salvari vel veniam adipisci. (0070B) Et haec est blasphemia in Spiritum sanctum quae nec hic nec in futuro remittetur (Luc. XII, 10) . Qui enim desperat, aut putat Deum nolle dimittere, aut non posse. Si non potest, non omnipotens, quia est aliquid quod non potest. Si autem non vult, quod etiam cogitare nefas est, invidet saluti humanae.

Vers. 14. Ecce eiicis me hodie a facie terrae. Id est: In conspectu tuo me indignum iudicas. Et a facie tua, quia videlicet ipsam meam vitam odio habens praesentiae tuae me subtraham. Omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Quia ex tremore corporis et furiatae mentis exagitatione quicunque me invenerit, cognoscet me dignum esse, qui occidar.

Vers. 15. Nequaquam ita fiet. (0070C) Id est, non cito morieris, sicut vis. Septuplum punietur. Id est plenarie et perfecte. Solet enim septenarius numerus pro perfectione poni. Unde saepe Dominus minatur: percutiam, inquiens, vos septies (Levit. XXVI, 24) , id est perfecte. Secundum igitur LXX legitur: Quicunque occiderit Cain, septem vindictas exsolvet. Et est sensus: Non ita fiet ut vis, ut videlicet cita morte longae vitae cruciatum effugias, sed diu vivendo usque ad septimam generationem tandem quicunque te occiderit exsolvet, id est, finiet septem vindictas quae in te sunt: non quo ille qui eum occidisset septuplum esset puniendus, sed quia illum occidendo finiret illas septem vindictas, id est perfectas, quibus Cain diu vivendo cruciabatur. (0070D) Hoc secundum LXX. Caeterum secundum Hebraicam veritatem septuplum punietur, id est plenarie et perfecte: in quo deterret ne quis homicidium audeat iterare. Posuit Dominus signum in Cain, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Hoc videlicet, quia vagus et profugus erat super terram, vel, ut LXX, gemens et contremens. Allegorice posuit Deus signum in Iudaeos, ut nemo eos occideret, ipsam videlicet legem quam portabant ad suam damnationem et nostram ereptionem. Propter hoc signum nemo eos occidit. Neque enim pagana persecutione, vel etiam sub Christiana iam tranquillitate eos prohibuit suis legibus uti et suo more vivere. (0071A) Et hoc est quod per Psalmistam Filius loquitur ad Patrem: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei: disperge illos in virtute tua (Ps. LVIII. 12) .

Vers. 16. Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden. Eden epulae vel deliciae interpretatur. Septuaginta dicunt: habitavit in terra Naith. Sed Naith non est hoc loci nomen. Interpretatur autem instabilis vel vagus, et ideo in terra Naith habitare dicitur, quia instabilis et fluctuans vagabatur.

Vers. 17. Cognovit autem uxorem suam, quae concepit et peperit Enoch: et aedificavit civitatem, vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch. Quia in timore erat et tremore, ideo fortassis civitatem aedificavit, ut ibi absconditus protegeretur. (0071B) Quaeri autem potest cum quibus eam aedificaverit, si plus vel plures non erant homines quam hi quos Scriptura commemorat. Sed sciendum multo plures iam tunc fuisse, quia diu vivendo plures filios generabant. Nec mirum, cum etiam filii Israel per quadraginta annos ita multiplicati legantur ut eorum numerari non posset exercitus. Aedificavit, inquit, civitatem, quam ex nomine filii vocavit Enoch. Enoch dedicatio interpretatur. Notandum autem quod in prima generatione de Cain nascitur Enoch, id est dedicatio; quia reproborum populus in prima generatione, hoc est in praesenti vita, se dedicat huic se adiiciens, et in hac, si fieri posset, semper manere volens. (0071C) Unde et civitatem aedificavit, quia reprobi hic habent suam felicitatem et quasi fundamentum, cum Apostolus de se suisque similibus dicat: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14) . De Seth vero natus est Enoch [alias Enos vel Henos] septima generatione, quia sancti, qui ad Dei pertinent civitatem, alteri vitae, id est, futurae se dedicant quae post sex saeculi aetates septima generatione, hoc est, iustorum congregatione vel resurrectione manifestabitur.

Lamech primus bigamiam perpetravit, quia duas uxores habuit, et propterea in diluvio periit.

Vers. 19-21. Nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. Genuitque Ada Iubal. Ipse fuit pater canentium cum cithara et organo. De hoc Iosephus dicit: « Iubal musicam amavit, psalterium et citharam laudavit. (0071D) Et ne unquam ab humana memoria elaberentur ea quae invenerat, in duabus columnis, una lateritia, altera lapidea, descripsit, cum Adam praedicare audisset duo diluvia et omnium exterminationem. »

Vers. 22. Sella genuit Tubalcain. Sed et de hoc idem Iosephus dicit: « Tubalcain res bellicas decenter exercuit, artem ferrariam docuit: quaedam etiam, quae ad libidinem oculorum pertinent, adinvenit. » Soror Tubalcain Noema. Notandum quod in generatione Seth nulla mulier nata legitur: in Cain vero generatione legitur soror Tubalcain progenita, per quod designatur lascivia et petulantia quae reprobis in praesenti dominatur vita.

Vers. (0072A) 23. Occidi virum in vulnus meum et adolescentem in livorem meum. Hunc locum ita Hebraei exponunt. Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrerat, nec videre poterat. Habebat autem quemdam adolescentem qui gressus eius regebat. Cum ergo quadam die venatione exerceretur, illuc iacula dirigens quo adolescens indicasset, casu Cain inter fruteta latitantem, indice adolescente, percussit, qui feram esse putaverat. Sed cum cognovisset se hominem occidisse, iratus adolescenti ipsum quoque interfecit. Et hoc est, quod sequitur: Occidi virum, id est Cain, in vulnus meum, quia ego quoque pro illo vulnerabor et occidar: et adolescentem livorem meum, quia pro illo quoque damnabor.

Vers. 24. Septuplum ultio dabitur de Cain; de Lamech vero septuagies septies. (0072B) Crescente peccato crescit et ultio. Fuerunt autem septuaginta septem animae de stirpe Lamech quas in diluvio legimus periisse. Allegorice Lamech figuram tenet mundi huius, cuius tantum fuit peccatum praevaricante Adam ut non posset expiari nisi septuagesima septima generatione, Christo per Virginem veniente.

Vers. 25. Cognovit adhuc quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth. Seth positio interpretatur, quae Graece thesis dicitur, ducta etymologia ex eo quod pater dixit: posuit mihi Deus semen pro Abel. Alio sensu Seth resurrectio interpretatur, quia surrexit loco fratris sui interfecti.

Vers. 26. Sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos. Enos homo interpretatur. (0072C) Iste coepit invocare nomen Domini, id est colere Deum et deprecari, quamvis alia sit Hebraeorum opinio. Dicunt enim idola tunc primum facta et tanquam Deum adorata.


Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT III. <<<     >>> CAPUT V.
1683w 13.20251083374 s