Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 5 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT IV <<<     >>> CAPUT VI.show dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0072C) CAPUT V.

Vers. 5. Et factum est omne tempus quo vixit Adam, anni nongenti triginta. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam, ut nunquam postea cognosceret uxorem suam et filium generaret. Sed sermo Dei ad eum factus est, ut hoc votum frangeret, quia Filius Dei non posset ad hominis redemptionem carnem assumere. Cain enim indignus erat ut de stirpe eius Deus homo nasceretur. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post Seth vero dicitur genuisse filios et filias. (0072D)

Vers. 22. Ambulavit Henoch cum Deo. Id est, imitatus est Deum.

Vers. 31. Noe vero, cum quingentorum annorum esset, genuit Sem, Cham et Iaphet. Hoc loco intueri debemus profundum mysterium. Est enim Noe ab Adam post Seth decimo loco. Denarius enim numerus perfectionem significat electorum, quia primae est tesserae, id est IV, numerus, nec ultra potest numerando procedi nisi iterum redeatur ad unitatem. Noe ergo si addamus duos filios eius Sem Cham, et Iapheth, Cham reprobato fiunt duodecim. (0073A) Duodenarius autem numerus sacratus est in duodecim patriarchis et praecipue in duodecim apostolis. Constat vero ex partibus septenarii quae sunt tria et quatuor. Haec est iustorum perfectio quae servata est in linea a Seth descendente. Consideremus imperfectionem eorum qui per Cain ab Adam descenderunt. Ab Adam igitur ad Lamech sex sunt generationes, quibus si addamus tres filios eius et quartam filiam eius fiunt undecim. Undenarius autem numerus peccatum significat, quia transgressio est denarii. Ecce hic sublucet imperfectio et malitia generationis Cain. Et facti sunt dies Lamech septingenti septuaginta septem anni. Hoc secundum Hebraicam veritatem. Caeterum secundum LXX maximus est error in numero, in quo invenitur Lamech post diluvium vixisse quatuordecim annos.


262w 7.2533428668976 s