Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 6 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT V. <<<     >>> CAPUT VII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0073A) CAPUT VI.

(0073B)

Vers. 1. Cumque coepissent homines multiplicari super terram, videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulchrae. Filios Dei appellavit filios Seth qui quandiu se in patris sanctitate incorrupte servaverunt hoc nomine honorari meruerunt, ut filii Dei vocarentur. Sed, postquam carnis voluptate superari coniunxerunt se damnatae stirpi Cain, eius malitiam imitari coeperunt. Nonnulli filios Dei angelos malignos interpretati voluerunt. Sunt enim quidam daemones improbi mulieribus. Sed melius est, sicut diximus, ut filios Dei filios Seth accipiamus.

Vers. 3. Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est. (0073C) Alia translatio habet: Non iudicabit Spiritus meus homines in aeternum, quia caro sunt. Secundum quam translationem talis est sensus: quia homines fragiles sunt et mortali carne circumdati, non eos iudicabo in aeternum ut aeternaliter pereant, sed potius eis in praesenti restituam quod merentur. Ex quo intelligimus magnam esse misericordiam, cum peccatores non sinit ex sententia agere, sed flagellando ad se revocat. (0073D) Unde et quibusdam peccantibus minatur: Non visitabo filias vestras, cum adulteraverint (Ose. IV, 14) . Et alibi: Unusquisque post pravitatem cordis sui ambulet (Ier. XIII, 12) . Hinc et Psalmista: Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae non quaeret (Psal. X, 4) . E contra de his qui Deo accepti sunt dicitur: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII, 33) . - Eruntque dies illius centum viginti annorum. Quidam putant hominum vitam post diluvium in centum viginti annis esse contractam. Sed non ita est sentiendum. Multos enim legimus post diluvium pluribus annis vixisse. Hoc ergo ita accipiendum est. Volens enim Deus inducere peccatoribus diluvium dedit eis spatium, centum viginti scilicet annorum ad agendam poenitentiam. Sed illis agere nolentibus et in sua malitia perdurantibus non exspectavit eos Deus usque ad datum spatium centum viginti annorum, sed centesimo anno factum est diluvium.

Vers. 4. Gigantes autem erant super terram in diebus illis. (0074A) Gigantes appellat eos qui de permista generatione Seth et Cain nati sunt, immanes corpore, viribus superbos, moribus inconditos. Hos tales appellat gigantes, id est, terrae filios.

Vers. 5. Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio corais intenta esset ad malum, poenituit eum quod hominem fecisset. In Deum nulla poenitentia cadit. Semel enim Deus fixe et stabiliter omnia disponit. Sed Scriptura more nostro loquens dicit Deum poenituisse, quia quasi opus suum mutare videtur voluntate tamen et dispositione immutabili permanente. Quomodocunque enim fuerint res, videlicet aut ita sint permansurae sicut creatae sunt, aut mutandae, Deus hoc ante saecula immutabili praevidit ratione.

Vers. 8. Noe vero invenit gratiam coram Deo. Noe requies interpretatur. (0074B)

Vers. 9. Iustus atque perfectus fuit. Si nullus sine peccato vivere potest, quomodo Noe iustus et perfectus fuisse dicitur? Sancti Dei perfecti sunt secundum aliquem suum modum, non autem ita sunt perfecti sicut perficiendi sunt. Unde et recte dicitur: in generationibus suis. In praesenti enim vita pro modo suo iuvante Dei gratia perfecti esse possunt. In illa enim beata vita, in qua nec velle nec posse peccati eis suberit, longe aliter perfecti erunt.

Vers. 11. Corrupta est terra. Id est omnis homo. Nam quia propter hominem cuncta creata sunt, ideo peccante homine omnia dicuntur corrupta fuisse.

Vers. 12. Omnis caro, Id est omnis homo. Corruperat viam suam. Id est, depravaverat actiones suas. Et ego disperdam eos cum terra. (0074C) Quare dicit cum terra, cum terra nequaquam in diluvio disperdita sit? Dicunt doctores nequaquam tantae virtutis et fecunditatis eam fuisse post diluvium quantae ante diluvium exstiterat. Unde et hominibus post diluvium esus carnium concessus est. Ante diluvium enim pomis et oleribus vescebantur. Ergo propter amissam virtutem et gratiam disperditi sunt homines cum terra.

Vers. 14. Fac tibi arcam de lignis levigatis. Id est, fortibus et insolubilibus. Et hoc est, quod LXX dicunt: De lignis quadratis, id est, fortibus. Mansiunculas facies in arca. Mansiunculas dicit in quibus diversa animalium genera reciperentur. Septuaginta dicunt: Bicamerata et tricamerata in arca facies. (0074D) Bicamerata videlicet in inferioribus, tricamerata in superioribus. Ergo quinque mansionibus distincta fuit arca. Prima mansio, id est inferior fuit stercorata, ubi animalium stercora defluebant, ne illa quae erant in arca et maxime ne homines foetore laederentur. Secunda fuit apothecaria, ubi cibus diversus animalium reconditus erat. Tertia fuit bestiarum et immitium animalium ac serpentium. Quarta, iumentorum et mansuetorum animalium. Quinta, id est suprema, hominum et avium. Ostium vero quod in sequentibus in latere arcae fuisse describitur eo loco fuisse creditur, ubi bicamerata et tricamerata iungebantur inter apothecariam et bestiarum habitationem. Et bitumino linies. (0075A) Bitumen, quod Graece asphaltum dicitur, unde lacus Asphaltites vocatur, id est gluten tenacissimum, quidquid tactum fuerit nunquam convermescit, nec ulla vi imbrium aut flatu ventorum dissolvi potest.

Vers. 15. Trecentorum cubitorum. Sed hoc non mirabimur, si sciamus geometrico cubito illam esse mensuratam qui, ut Origenes dicit, sex cubitis humanis impletur. Positio autem arcae talis exstitit. Fuit enim fundamento quadrata, inaequalis tamen longitudinis et latitudinis, quae paulatim ab angulis conscendens in arctam formam sursum erigebatur, donec in cubito latitudinis et longitudinis summitas eius perficeretur. Fuit autem decies longa quam alta, et sexies tantum longa quam lata ad similitudinem humani corporis. (0075B) Nam si hominem pronum vel supinum iacentem metiamur, decies tantum longus erit a capite usque ad pedes quam altus a dorso usque ad ventrem, et sexies tantum erit longus quam latus a dextero latere usque ad sinistrum.

Vers. 16. Fenestram in arca facies. Ad hoc fenestra in arcae summitate facta est, ut haberet aditum Noe, per quam emitteret, sicut postea fecit emittens columbam et corvum. Quam fenestram tradunt Hebraei crystallinam fuisse. Mystice autem Noe, vir iustus et perfectus nomine et actu, Christum significat. Interpretatur enim requies, quia electos suos finitis laboribus saeculi huius ad aeternam Christus perducturus est requiem. (0075C) Qui vere solus et iustus et perfectus est, de quo Apostolus: Ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est (Rom. III, 26) . Potest etiam Noe typum tenere praepositorum in Ecclesia sive etiam totius familiae Christi, membrorum videlicet eius qui per lignum crucis et aquam baptismatis salvantur. Arca vero sancta est Ecclesia quae de lignis levigatis, hoc est, sanctis in aeternum victuris construitur. Et sicut in arca diversa erant genera animalium, sic in Ecclesia diversa sunt hominum genera. Ostium in latere vulnus significat in latere Christi, de quo ipsa Ecclesia una cum sacramentis constat sanguinis et aquae.

Vers. 19. Ex cunctis animantibus bina induces in arcam. Quaeritur de minutis animantibus, non solum quales sunt mures et stelliones, sed etiam quales sunt muscae, et scabriones, et scarabei et pulices, si in his hic numerus poterit conservari. (0075D) Sed sciendum quia illa quae non coitu generantur, sed humore terrae vel ex quacunque cadaverum aut aliarum rerum corruptione nascuntur, non necesse fuit contineri in arca. Nam et hoc intelligendum innuitur, cum dicitur: De volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo. Illa quoque quae in domibus versantur, sicut pulices, mures, muscae, non necesse fuit in his hunc numerum observari, quae intelliguntur tunc plura in domibus fuisse. Sed et illa animalia quae ex commistione diversi generis nascuntur, sicut muli et burdones et caetera talia, non est dicendum fuisse in arca. Item quaeritur de his animantibus quae in aquis et in terra communiter vivunt, utrum fuisse credantur in arca, aut si non fuerunt, quomodo vivere potuerint sicut lutri et vituli marini. (0076A) Sed de his credi potest quod extra arcam fuerint: habebant tamen loculos praeparatos extra arcam in quibus se poterant recipere, veluti in aridis. Hoc et de avibus sentiendum marinis et fluvialibus, quia vicibus in aquis erant, et item in praeparatis mansiunculis extra arcam se recipiebant.

Vers. 21. Tolles de omnibus escis. Hoc loco quaeritur de animalibus quae carnibus vescuntur, quomodo in arca anno integro vixerint, cum carnes tanto tempore incorruptae servari non potuerint. Ad hoc dicendum quia sunt quaedam animalia quae carnibus vescuntur, sed si necessitas imperaverit, fructibus et pomis diversi generis vivere possunt, maxime ficu et castanea.


Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT V. <<<     >>> CAPUT VII.
1259w 21.199805021286 s