Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 7 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT VI. <<<     >>> CAPUT VIII.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0076A) CAPUT VII.

(0076B)

Vers. 2. Ex omnibus animantibus tolle septena. Quod dicit: Septena et septena, non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter ubi duo et duo, non quatuor, sed duo debemus intelligere. Masculum et feminam. Et hic notandum quod munda animalia impari numero, id est, septenario introducuntur in arcam, immunda vero pari: quia impar numerus quamdam virtutis praetendit speciem, par vero infirmitatis et vitii signum est. Munda animalia plura, id est septena dicuntur introducta, ut egrediens Noe de arca haberet quod Domino immolaret, et quo ipse cum filiis vesceretur

Vers. 7. Et ingressus est Noe et filii eius in arcam. (0076C) Attendendum est quod quando ingressus est in arcam, seorsum ipse et filii eius in arcam, et seorsum uxores eorum. Dicitur enim: Ingressus est in arcam ipse et filii eius; deinde: uxor eius et uxores filiorum eius. Quando vero egressi sunt, viri cum uxoribus permisti leguntur. Dicit enim: Egressus est Noe et uxor eius. Hoc est quod Salomon dicit: Tempus amplexandi, tempus longe fieri ab amplexibus (Eccli. III, 5) . Ingressi sunt in arcam, nutu videlicet Dei, non homine faciente.

Vers. 11. Anno sexcentesimo, mense secundo. Id est mense Nisan, qui a Latinis Maius dicitur. Primus enim mensis est apud illos Aprilis. Cataractae. Id est fenestrae coeli. Fenestrae autem coeli nubes dicuntur quae apertae sunt, ut inde insolitae et maiores pluviae funderentur. (0076D) Nam cataractae sunt proprie ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris accipiuntur. Fontes quoque magnae abyssi rupti sunt. Ut non sensim more solito fluerent, sed repentina inundatione superficiem terrae operirent.

Vers. 16. Inclusit eum Dominus deforis. Quod enim manus hominis facere non poterat potentia divina implevit, deforis eum includens, nec aquas introire permittens.

Vers. 20. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes. Dicunt enim quidam hoc historialiter fieri non potuisse sed propter aliquam significationem vel mysterium hoc scriptum esse. (0077A) Aiunt enim non potuisse fieri, ut aqua crassioris naturae ad superiorem aeris partem conscenderet maxime propter Olympum montem, cuius tanta altitudo ut nulli venti ibi flare, nullae nubes cacumen eius valeant operire. Sed qui hoc fatentur non attendunt quia mons ipse terra est. Terram autem scimus corpulentiorem esse aqua. Ubi ergo terra gravior ascendere potuit, cur non hoc levior aqua potuerit?


358w 2.9468910694122 s