Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 8 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT VII. <<<     >>> CAPUT IX.hide dictionary links

TEXTUS BRESITH.


(PL 131 0077A) CAPUT VIII.

Vers. 1. Adduxit spiritum. Id est ventum, vel, ut quidam volunt, solem, sive Spiritum sanctum debemus accipere de quo in principio dicitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas. (0077B) Qui enim in principio ferebatur super aquas, ut eas in unum congregaret, ut appareret arida, ipse nunc sua et totius Trinitatis voluntate adductus est super terram, ut a pervasione aquarum eriperet eam, et eis pristinam pulchritudinem et fertilitatem redderet.

Vers. 8. Emisit corvum et columbam post eum. Septuaginta dicunt quia corvus emissus, non est reversus ad arcam. Aut enim aquis interceptus est et necatus, aut cadaveri aquis supernatanti inhaesit, et propter gulam periit. Neque enim terra iam siccata erat, quia de columba dicitur quia cum non inveniret ubi requiesceret pes eius. Allegorice diximus superius arcam Ecclesiam significare quae trecentorum cubitorum fuit longitudinis, quia sancta Ecclesia in fide Dominicae crucis et passionis salvatur. Longitudo enim trecentorum cubitorum passionem Domini significat. Nam et littera Tau quae hunc exprimit numerum, figuram habet crucis. (0077C) Latitudo quinquaginta cubitorum resurrectionis Christi gloriam designat quae quinquagesima die Pentecostes per apostolos praedicata est, cuius spe dilatatur Ecclesia. Altitudo vero triginta cubitorum significat eamdem Ecclesiam per tres mundi partes dilatandam, Africam, Asiam, Europam. Denarius enim ter ductus in trigesimum numerum consurgit. Haec Ecclesia continet pariter corvum et columbam, hoc est, bonos et malos. Sed corvus de arca emissus non revertitur, quia reprobi licet gremio Ecclesiae per fidem contineantur, tamen cupiditatibus et illecebris saeculi inhaererentes pereunt. (0077D) Columba vero rediens ad arcam portat ramum olivae virentibus foliis in ore suo, quia sancti simplicitate gaudentes manus pacis in ore portant, et cum Psalmista dicunt: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus (Psal. CXIX, 7).

Vers. 14. Mense secundo. Id est Maio. Septima et vicesima die mensis. Intueamur diligentius hunc locum. Diximus superius Noe annum fecisse in arca, et ipsa die qua ingressus est egressum fuisse. Ingressus autem septima decima die mensis secundi: nunc dicit quia egressus est septima et vicesima die mensis eiusdem. Sed sciendum est quia si praesenti diei addas undecim, qualis hodie luna est talis est post annum ipsa die. Ergo quando Noe ingressus est decima septima luna, decima septima dies fuit secundi mensis, et ideo post annum additis 11, fuit vicesima septima dies, vel vicesima septima luna. (0078A)

Vers. 22. Non requiescant. Sed servient homini.


368w 5.6965529918671 s