Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 9 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT VIII. <<<     >>> CAPUT Xhide dictionary links

(PL 131 0078A) CAPUT IX.

Vers. 2. Terror vester et tremor. Non homini praeposuit Deus hominem sed animantibus. Neque enim dixit: Terror vester sit super homines, sed super animantia terrae: atque ideo, ut B. Gregorius dicit, supra modum superbire est ab aequali velle timeri. Omnes homines natura genuit aequales, sed meritorum distantia iusto Dei iudicio, sed occulto, alios aliis subiecit. Omnes pisces manui vestrae traditi sunt. Id est, potestati: Et omne quod movetur erit vobis in cibum. Post diluvium esus permissus est carnium. Antea enim pomis et oleribus vescebantur. (0078B) Sed quia in diluvio terra virtutem suae fertilitatis amiserat, ideo Deus consulens humanae fragilitati permisit homini vesci carnibus.

Vers. 4. Excepto quod sanguinem cum carne non comedetis. Et hic et in lege Moysi esus sanguinis prohibetur. In Actibus quoque apostolorum prohibitae sunt gentes a fornicatione, et immolatis, et suffocato, et sanguine (Act. XV, 20) : quia videlicet sedes animae in sanguine est, ideo sanguinis prohibetur comestio.

Vers. 5. Sanguinem de manu bestiarum requiram. Bestiam vocat crudeles homines et feros. De manu viri et fratris eius. Fratrem vocat omnem hominem eiusdem consortem naturae.

Vers. 13. Arcum meum ponam. (0078C) Arcus duos habet colores, ex parte caeruleum et ex parte igneum; per hoc designantur duo diluvia: unum aquae, quod iam praeteriit, aliud ignis, quod in fine saeculi venturum creditur. Unde caeruleus color extrinsecus cernitur, igneus vero intrinsecus. Mystice arcus, qui fit sole nube illustrata, significat eum a diluvio, id est, ab aeterna damnatione posse salvari qui verum solem Christum nube conspexerit, hoc est, qui eius passionem et resurrectionem per prophetas praedictam crediderit.

Vers. 18. Erant igitur tres filii Noe Sem, Cham et Iapheth. Sem interpretatur nomen vel nominatus, Cham callidus, Iapheth latitudo. Mystice Sem et Iapheth significant fideles ex utroque populo in Christum credentes. Cham vero haereticos designat, unde et bene callidus interpretatur. (0078D) Haeretici enim callidi sunt, non sapientia, sed malitia: quia simplices in Ecclesia decipere quaerunt. Mystice Noe qui requies interpretatur Christum significat qui inebriatus est calice passionis. Nudatus est, quia tunc manifestata est infirmitas mortalitatis eius, et, ut propheta praedixerat, ibi abscondita est fortitudo eius (Habac. III, 4).

Vers. 21. Et in tabernaculo suo nudatus est. Id est in plebe Iudaica, inter domesticos generis sui. Cham filius eius, qui nuditatem patris fratribus nuntiavit, Iudaeos designat passionem Christi longe ante in prophetis legentes qui nuntiabant futuram. Sed hoc quod diu praenuntiaverunt impletum videntes deridere potius quam credere maluerunt. (0079A) Sem vero primogenitus et Iapheth minimus significant eos qui in primitiva Ecclesia fuerunt, apostolos videlicet et eos qui ex gentibus crediderunt. Medius Cham Iudaeos significat qui, nec primum cum apostolis, nec postea gentibus fidem Domini recipere voluerunt. Sem vero et Iapheth nuditatem patris sibi nuntiatam audire noluerunt, sed pallio operuerunt: quia fideles mysteria passionis Christi non cum Iudaeis despiciunt, sed digna veneratione honorant. Et bene pallium in humeris portant: quia ipsam passionem non futuram exspectant, sed impletam credunt.

Vers. 24. Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset. Prophetico videlicet spiritu. Quae fecerat ei filius suus minor, ait: Maledictus Chanaan. (0079B) Notandum quod, non ipsum Cham, sed Chanaan filium eius maledicit, qui motus eorum interpretatur, a quo postea dicti sunt Chananaei, quos Dominus ante faciem filiorum Israel eiecit. Quod ergo Chanaan maledicitur, prophetia erat: quia gens illa de loco suae habitationis pellenda erat.

Vers. 26, 27. Benedictus Dominus Deus. Dilatet Deus Iapheth. De Sem fuerunt patriarchae et prophetae caeterique Patres Veteris Testamenti: de Iapheth gentilium multitudo quae in Christum credit. Dilatatus est Iapheth, quia in ipsum crevit credentium ex gentibus multitudo. (0079C) Habitavit in tabernaculis Sem, quia gratiam quam habuerunt priores Patres, gentes in Christum credentes secutae sunt, et nunc cum Abraham, Isaac et Iacob requiescunt, fidem et bona opera illorum imitando. Sitque Chanaan servus eius Chanaan. Id est Iudaei serviunt modo fidelibus ex utroque populo, quia libros divinarum Scripturarum non sibi, sed illis custodiunt, et quasi scrinarii sunt eorum.


617w 6.1853959560394 s