Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 10HOME > Remigius_Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, 10
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT IX. <<<     >>> CAPUT XI.hide dictionary links

(PL 131 0079C) CAPUT X

Vers. 2. Filii Iapheth. Commemorat modo gentes septuaginta duas quae a tribus filiis Noe disseminatae sunt post diluvium. Et primum dicit de Iapheth minore, de quo nati septem filii qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amcino montibus Ciliciae et Assyriae. Gomer, ut Iosephus dicit, ipsi sunt Galatae qui Latine Gallograeci dicuntur. Magog quos quidam putant Massagetas. (0079D) Madai Medi, Iavan Iones, qui et Graeci, a quibus Ionium mare et quinta eorum lingua Ionica dicitur. Tubal Iberes quos Hispanos dicimus, Meosoch Cappadoces quorum hodieque metropolis civitas Mazaca dicitur. Thiras Thraces.

Vers. 3. Filii Gomer Ascenez. Quos Graeci Reginos vocant. Riphath Paphlagones. Togorma Phryges.

Vers. 4. Iavan filii , Elisa, a quo Elisei, id est, Graeci qui et Hellades appellantur. Tharsis Cilices quorum civitas est Tharsus nobilis Paulo apostolo inde nato. Cetthim Cithii quorum hodieque civitas Cithium appellatur, Dodanim Rhodii.

Vers. 5. Unusquisque secundum linguam. (0080A) Hoc per prolepsin, id est per praeoccupationem accipiendum est. Necdum enim divisio linguarum facta erat.

Vers. 6. Filii Cham Chus. Ipsa est Aethiopia, Mesraim Aegyptus, Phuth Libya, unde et fluvius Mauritaniae Phuth appellatur, et omnis illa regio Phuthensis dicitur. Chanaan, a quo Chananaei.

Vers. 7. Filii Chus Saba. Id est, Arabia regio thurifera. Hevila pars Aethiopiae Occidentalis. Sabatha, Regma et Sabatacha. Horum nomina ab usu recesserunt, et quae pro eis nunc habeantur ignoramus. Filii Regma Saba. Alia est haec Saba quam illa quae superius legitur, et differt in Scriptura. Nam illa per Sin, haec per Samech scribitur. (0080B) Nam et in psalmo ubi nos canimus: Reges Arabum et Saba (Psal. LXXI, 10) , in Hebraeo habetur: Reges Saba et Saba. Dadan Aethiopiae ultima regio est.

Vers. 8. Chus genuit Nemrod . De hoc Iosephus dicit quod nova regni cupiditate tyrannidem arripuerit, ignem pro Deo coluit, et ipse auctor exstitit aedificandae turris cuius cacumen contingeret coelum.

Vers. 9. Et erat robustus venator coram Domino. Venabatur enim animas ad interitum, faciens hominem ignem adorare. Alia translatio dicit: contra Dominum.

Vers. 10. Babylon CONFUSIO interpretatur ob linguarum confusionem quae ibi facta est. Et Harath [Vulg. Arach]. Ipsa est Edessa Mesopotamiae civitas. Archath [Vulg. Achad], quae nunc Nisibi dicitur. Et Calane. Ipsa est Seleucia a Seleuco rege Asiae. In terra Sennaar. Id est, in Babylonia, ubi sunt putei bituminis. (0080C)

Vers. 11. De terra illa. Id est de Sennaar. Egressus est Assur. Id est, imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino. Et aedificavit Niniven. Niniven est civitas Assyriorum. Ninus Beli filius aedificavit Ninum quam Hebraei Ninniven appellaverunt. Interpretatur autem propter poenitentiam pulchra.

Vers. 13. At vero Mesraim genuit Ludim. Ludim est Lybia, quae prius Phuth vocabatur.

Vers. 15. Chanaan filius Cham genuit Sidonem. A quo Sidon, civitas Phoenicis.

Vers. 18. Aradii. Ipsi sunt qui Aradum insulam tenuerunt.

Vers. 19. Sodomam et Gomorrham. Istae civitates notae sunt interitu suae subversionis. Samariten. A quo Samaria, quae sic vocatur et Assyriis et Hebraeis. (0080D) Dicta est autem Antiochia vel Epiphania. Amathaeum. Haec nomina ignorantur, vel quia deletae sunt istae gentes bello Aethiopico, vel quia ignoratur quae nomina nunc habeant

Vers. 21. De Sem quoque nati sunt, quos nunc dicemus, qui fuit pater omnium filiorum Heber, et frater maior minoris fratris Iapheth. Ideo autem de hoc novissime locutus est, quia de istius generatione locuturus erat et huius lineam prosecuturus.

Vers. 22. Filii Sem Aelam. A quo Aelamitae, id est principes Persidis. Assur. (0081A) De hoc superius dictum est quod aedificaverit Niniven. Arphaxad. A quo Chaldaei, et Lud. A quo Lydii. Aran. A quo Syri.

Vers. 23. Filii Aran Hus. A quo terra Hus in Iob legitur, quam LXX terram appellant Ausititem, id est Australem. Et Hul. A quo Armenii. Gether. A quo Acarnani. Mesi. Quos LXX Mosoch vocant, id est, Moeones.

Vers. 25. Nati sunt Heber duo filii. Heber transitor, a quo Hebraei transitores. Veri Hebraei sunt qui de praesentibus ad futura, de caducis ad mansura transitum faciunt. Phaleg divisio. Sub isto enim facta est divisio linguarum.


HOME > Remigius_Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, 10
618w 8.8772330284119 s