Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 11HOME > Remigius_Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, 11
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT X <<<     >>> CAPUT XIIshow dictionary links

(PL 131 0081A) CAPUT XI.

Vers. 1. Erat terra labii unius. (0081B) Id est, linguae Hebraeae quae facta divisione linguarum creditur remansisse in familia Heber: qua etiam lingua Dei Filius ad homines veniens praedicavit. Conveniens enim erat ut, in qua lingua Adam diaboli suasionem audierat, in eadem lingua Salvatoris perciperet praedicationem. Nec dicendum est novi aliquid fecisse Deum, quando linguarum facta est divisio, sed modos et formas locutionum divisisse aliis intellectibus. Unde et eadem verba in diversis sensibus apud diversas gentes inveniuntur. Nam alma apud Hebraeos secreta, apud Latinos sancta dicitur. Sidera stellae vocantur a Latinis, a Graecis ferrea. In Graecis habetur: rhabdo sidera.

Vers. 4. Faciamus nobis turrim. (0081C) Timebant ne iterum fieret diluvium, et ideo auctore Nemrod voluerunt turrim facere altissimam in qua, si diluvium iterum fieret, salvarentur. Bitumen enim aquis dissolvi non poterat. Nulla enim re dissolvi potest, postquam siccatum fuerit nisi menstruo sanguine.

Vers. 5. Descendit, ut videret. Descendere Deus dicitur quando se sensibus vel operibus commodat humanis, sicut ad Moysen dixit: Videns vidi afflictionem populi mei, et descendi liberare eos (Exod. III, 8) . Et de Sodomitis dictum est: Descendam, et videbo utrum eum clamorem qui venit ad me opere compleverint (Gen. XVIII, 21) . Et nota in sequentibus hic mysterium Trinitatis commendari, cum dicit: Descendamus et confundamus. Mystice turris haec mundi superbiam signat, sive etiam elationem haereticorum qui turrim pravi dogmatis contra Deum volunt aedificare. (0081D) Quae merito turris Babel, id est confusionis appellatur. Profecti sunt autem de Oriente, quia verum solem reliquerunt. Invenerunt campum Sennaar, qui interpretatur fetor vel excussio dentium, quia dogmata haereticorum non bonum Christi odorem, sed fetorem habent, et amiserunt dentes quibus cibos verbi Dei commolerent.

Vers. 28. Mortuus est Aran et Thare in Ur Chaldaeorum. Tradunt Hebraei quod Abraham et Aran fratres, cum nollent ignem adorare, in ignem proiecti sunt ex quo miserante Deo Abraham illaesus exivit. Unde et saepe Deus ad illum dicit: Ego sum Deus qui te eripui de Ur Chaldaeorum. Aran vero igne consumptus est. Ergo Ur non est nomen loci.

Vers. 29. Duxerunt uxores. (0082A) Abraham duxit Sarai: ipsa est Iesca. Fuit enim dionomia, id est binomia. Cuius soror fuit Melcha quam duxit Nachor.


HOME > Remigius_Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, 11
343w 3.3687059879303 s