Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 12HOME > Remigius_Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, 12
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XI. <<<     >>> CAPUT XIII.hide dictionary links

(PL 131 0082A) CAPUT XII

Vers. 3. Benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentibus te. Duae repromissiones factae sunt ad Abraham: una terrena, qua ei terra Chanaan repromissa est, cum dictum est: Egredere de terra tua et cognatione, etc. Alia quae maior est et spiritalis, qua dictum est: Benedicam tibi, ut esset videlicet pater Christi et omnium in Christo credentium. Sed et hoc notandum quia iam egressus fuerat de terra sua quando ei dictum fuerat: Egredere de terra tua. Sed ibi egressus corpore, hic vero mente et voluntate. Fortassis adhuc habebat affectum revertendi illuc quando dictum est: Egredere. (0082B) - In te benedicentur universae cognationes tuae: quia de ipso Christus erat nasciturus per quem cunctae generationes benedictionem percipere debuerant.

Vers. 4. Egressus est Abraham et cum eo Lot. Scilicet mente definiens ut nunquam illuc rediret. Superius exierat corpore, nunc vero mente praecipiente Domino.

Vers. 6. Pertransivit usque ad locum Sichem. Sichem civitas est, quae a quibusdam corrupte Sichar dicitur. Interpretatur autem humerus. Convallem illustrem Pentapolin dicit, quae nunc est mare Salis et Mortuum dicitur, et lacus Asphalti et lacus Salinarum.

Vers. 7. Apparuitque Dominus Abraham. (0082C) Recte ei Dominus apparuit, qui renuntians idololatriae altare Domino aedificavit.

Vers. 8. Ab Occidente habens Bethel, ab Oriente Hai. Bethel civitas est in tribu Beniamin quae antea Laza, id est amygdalus vocabatur. Hai civitas in tribu Iuda est constituta. Bethel interpretatur domus Dei quae postea Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai oculus vel fons interpretatur. Ergo patriarcha tendens ad terram promissionis tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai quia sancti omnes fonte baptismatis regenerati, et cursum huius vitae circumspecte agentes ad Dei tabernaculum et ad coelestem properant civitatem.

Vers. 13. Dic, obsecro, quod soror mea sis. (0082D) Quaerunt quidam cur sanctus patriarcha mentiri voluerit ut diceret Saram sororem suam, et non potius hoc Deo commiserit qui et eius vitam et illius servare poterat castitatem. In quo ostenditur quia quandiu habemus quod ex ratione faciamus, non debemus Deum tentare, sed ipsi nostrae saluti providere. Quodammodo Deum tentasset, si eam uxorem suam confessus fuisset, duas Deo res committens, suam vitam et illius castitatem. Fecit ergo pro vita quod potuit: quod vero non potuit Deo commisit, certus, si vellet, etiam apud Pharaonem eius pudicitiam conservare posset.

Vers. 15. Translata est in domum Pharaonis. (0083A) Excusari potest Sara in hoc quod in domum Pharaonis translata est invita vel coacta, non solum in hoc quia non coinquinatur corpus nisi ex consensu mentis, sed etiam in hoc quod connivente et permittente viro factum est hoc. Quaeritur etiam quomodo apud Pharaonem tam diu intacta manere potuerit. Dicitur enim: Abraham bene usi sunt propter eam, et fuerunt ei boves, oves et familiae. Sed ad solvendam hanc quaestionem valet et hoc quod in libro Esther legitur, quia puellae quae Assuero regi adducebantur non statim introducebantur ad regem, sed anno uno custodiebantur, et sex mensibus ungebantur oleo myrtino, et sex aliis mensibus diversis unguentis (Esther II, 12) . Potuit ergo fieri ut per has inducias longi temporis Sara manserit incorrupta, et interim bene usi sunt Abraham Aegyptii, donec a Deo flagellaretur et, cognitam quod uxor eius esset, restitueret eam illibatam.


HOME > Remigius_Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, 12
499w 4.3227300643921 s