Remigius_Antissiodorensis_cps2, Commentarius in Genesim, p2, 13 
Remigius Antissiodorensis, Commentarius in Genesim, p2, CAPUT XII <<<     >>> CAPUT XIV.hide dictionary links

(PL 131 0083A) CAPUT XIII.

(0083B)

Vers. 1. Seq. Ascendit autem de Aegypto, usque erat dives valde. Alia translatio dicit: Ascendit de Aegypto gravis valde, quod bene mysterio convenit. Sancto enim viro Aegypti divitiae graves sunt. Aegyptus enim tenebrae vel moeror interpretatur.

Vers. 8. Fratres enim sumus. (0083C) Tribus enim modis in Scriptura sancta fratres vocantur: natura, sicut Iacob et Isaac: cognatione, sicut Abraham et Lot; Lot enim filius fuerat fratris sui Aran: gente, sicut omnes Iudaei fratres dicuntur, dicente lege: Si attenuatus frater tuus Hebraeus vendiderit se tibi (Levit. XXV, 25) . Et attendendum quanta cura concordiae sancto viro fuerit propter quam custodiendam optionem dedit Lot, ut aut ipse pergeret illo remanente, aut certe, si ipse alibi vellet recedere, ipse ibi maneret

Vers. 10. Irrigabatur, subauditur, a Iordane, sicut est paradisus Domini. Ex hoc discimus paradisum esse terrenum, cui terrena regio comparatur. Haec regio plana erat et campestris, irrigabatur Iordane fluvio, sicut Aegyptus Nilo. Elegitque Lot sibi regionem circa Iordanem, etc. Allegorice Lot cum suis pastoribus typum tenet haereticorum qui relicta veritate ecclesiastici dogmatis eligunt sibi pulchra et humilia, quia non recte de veritate fidei sentiunt, nec ad Deum cum Moyse in montem ascendunt. Sodoma pecus silens interpretatur.

Vers. (0083D) 13. Homines Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino. Nam et coram hominibus pessimi erant. Coram Deo peccator est, qui coram hominibus utcunque iustus apparet. Unde et de Zacharia et Elisabeth dicitur: Erant iusti ambo coram Domino Deo suo (Luc. I, 6)

Vers. 14. Leva oculos. Id est, aspice. Per haec quatuor climata terra promissionis ei promittitur. Quod autem in quibusdam locis mare ponitur pro Occidente, ideo fit quia terra repromissionis in mari Occidentali est.

Vers. 18. Iuxta convallem Mambre. Quod est in Hebron. Hebron civitas est in tribu Iuda, quae alio nomine Cariatharbe dicitur, id est civitas quatuor. Cariath enim Hebraice civitas, arbe, quatuor. (0084A) Ibi enim situs est Adam maximus, et Abraham, et Isaac et Iacob. Convallis Mambre ab uno amicorum Abraham dicta est qui Mambre vocabatur.


314w 11.175875902176 s